SERMO 272/A

DE QUINQUAGESIMA RESURRECTIONIS

FRAGMENTUM

Mirabile est totum mundum credidisse.

1. Humiliatus est Dominus Christus, ut esse humiles nosceremus: conceptus est continens omnia, natus est gignens omnia, mortuus est vivificans omnia; sed post triduum resurrexit, et ascendit in caelum, et humanam quam susceperat carnem ad Patris dexteram collocavit. Mirabile est; fratres - et hoc est quod credere impii nolunt - mirabile est hominem resurrexisse in carne, et in caelum ascendisse cum carne; sed multo est mirabilius, totum mundum rem tam incredibilem credidisse. Quid est incredibilius, Deum talia fecisse, an mundum credere potuisse? Quid, si et ipse modus consideretur a nobis, quo credidit mundus? Etiam ipse vere divinus advertitur, et valde mirabilis invenitur. Ineruditos liberalibus disciplinis, et omnino quantum ad saeculi doctrinas pertinet impolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, piscatores Christus cum retibus fidei ad mare saeculi paucissimos misit. Quid dico a "paucissimos"? Duodecim misit. Et tamen per eos sic omni genere piscium implevit ecclesias, ut plurimi etiam ex ipsis sapientibus saeculi, quibus videbatur ignominiosa crux Christi, ea in fronte signentur, et de qua erubescendum putabant, nobisque insultabant, eam in pudoris arce constituant.