SERMO 267

IN DIE PENTECOSTES

Solemnitas adventus Spiritus Sancti.

1. Hodierni diei solemnitas, Domini Dei magni et magnae gratiae, quae superfusa est super nos recordationem facit. Ideo enim solemnitas celebratur, ne quod semel factum est, de memoria deleatur. Solemnitas enim ab eo quod solet in anno, nomen accepit: [1230]quomodo perennitas fluminis dicitur, quia non siccatur aestate, sed per totum annum fluit: ideo perenne, id est, per annum; sic et sollemne, quod solet in anno celebrari. Celebramus hodie adventum Spiritus Sancti. Dominus enim Spiritum Sanctum de coelo misit, quem in terra promisit. Et quia sic promiserat de coelo esse missurum: Non potest ille venire, ait, nisi ego abiero; dum autem abiero, mittam illum ad vos 1; passus est, mortuus est, resurrexit, ascendit: restabat ut impleret quod promisit. Hoc exspectantes discipuli eius, animae, ut scriptum est, centum viginti 2, decuplato numero Apostolorum; duodecim enim elegit, et in centum viginti Spiritum misit: hoc ergo promissum exspectantes in una domo erant, orabant: quia desiderabant iam ipsa fide, quod ipsa oratione, ipso spiritali desiderio; utres novi erant, vinum novum de coelo exspectabatur 3, et venit. Iam enim fuerat magnus botrus ille calcatus et glorificatus. Legimus enim in Evangelio: Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus 4.

Linguarum donum.

2. Iam quid respondit, audistis, magnum miraculum. Omnes qui aderant, unam linguam didicerant. Venit Spiritus Sanctus; impleti sunt, coeperunt loqui linguis variis omnium gentium, quas non noverant, nec didicerant: sed docebat ille qui venerat; intravit, impleti sunt, fudit. Et tunc hoc erat signum, quicumque accipiebat Spiritum Sanctum, subito impletus Spiritu linguis omnium loquebatur 5; non illi solum centum viginti. Docent nos Litterae ipsae, postea crediderunt homines, baptizati sunt, acceperunt Spiritum Sanctum, linguis omnium gentium locuti sunt. Expaverunt qui aderant, alii admirantes, alii irridentes: ita ut dicerent. Isti ebrii sunt, musto pleni sunt 6. Ridebant, et aliquid verum dicebant. Impleti enim erant utres novo vino. Audistis cum Evangelium legeretur: Nemo mittit vinum novum in utres veteres 7: spiritalia non capit carnalis 8. Carnalitas vetustas est, gratia novitas est. Quantocumque homo in melius fuerit innovatus, tanto amplius capit, quod verum sapit. Bulliebat mustum, et musto bulliente linguae gentium profluebant.

Modo impletur quod tunc promittebatur.

3. Numquid modo, fratres, non datur Spiritus Sanctus? Quisquis hoc putat, non est dignus accipere. Datur et modo. Quare ergo nemo loquitur linguis omnium gentium, sicut loquebatur qui tunc Spiritu Sancto implebatur? Quare? Quia quod illud significabat, impletum est. Quid est illud? Quando celebravimus Quadragesimam, recolite, quia commendavimus vobis Dominum Iesum Christum Ecclesiam suam commendasse et ascendisse. Quaerebant discipuli, Quando erit finis saeculi? Et ille: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate 9. Adhuc promittebat quod hodie complevit: Accipietis virtutem Spiritus Sancti supervenientis in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in tota Iudaea et Samaria, et usque in fines terrae 10. Ecclesia tunc in una domo erat, accepit Spiritum Sanctum: in hominibus paucis erat, in linguis totius orbis erat. Ecce quod praetendebat modo. Nam quod illa Ecclesia parva linguis omnium gentium loquitur, quid est, nisi quod Ecclesia ista magna a solis ortu usque ad occasum linguis omnium gentium loquitur? Modo impletur quod tunc promittebatur. Audivimus, videmus. Audi, filia, et vide 11: ipsi reginae dictum est: Audi, filia, et vide; audi promissum, vide completum. Non te fefellit Deus tuus, non te fefellit sponsus tuus, non te fefellit qui suo sanguine te dotavit: non te fefellit qui de foeda pulchram, de immunda virginem fecit. Tu tibi promissa es: sed promissa in paucis, impleta in multis.

Spiritus Sanctus anima corporis Ecclesia.

4. Nemo ergo dicat: Accepi Spiritum Sanctum; quare non loquor linguis omnium gentium? Si vultis habere Spiritum Sanctum, intendite, fratres mei: spiritus noster quo vivit omnis homo, anima vocatur; spiritus noster quo vivit singulus quisque homo, anima vocatur: et videtis quid faciat anima in corpore. Omnia membra vegetat; per oculos videt, per aures audit, per nares olfacit, per linguam loquitur, per manus operatur, per pedes ambulat: omnibus simul adest membris, ut vivant; vitam dat omnibus, officia singulis. Non audit oculus, non videt auris, non videt lingua, nec loquitur auris et oculus; sed tamen vivit: vivit auris vivit lingua; officia diversa sunt, vita communis. Sic est Ecclesia Dei: in aliis sanctis facit miracula, in aliis sanctis loquitur veritatem, in aliis sanctis custodit virginitatem, in aliis sanctis custodit pudicitiam coniugalem, in aliis hoc, in aliis illud: singuli propria operantur, sed pariter vivunt. Quod autem est anima corpori hominis, hoc est Spiritus Sanctus corpori Christi, quod est Ecclesia 12: hoc agit Spiritus Sanctus in tota Ecclesia, quod agit anima in omnibus membris unius corporis. Sed videte quid caveatis, videte quid observetis, videte quid timeatis. Contingit ut in corpore humano, imo de corpore aliquod praecidatur membrum, manus, digitus, pes; numquid praecisum sequitur anima? Cum in corpore esset, vivebat; praecisum amittit vitam. Sic et homo christianus catholicus est, dum in corpore vivit; praecisus haereticus factus est, membrum amputatum non sequitur spiritus. Si ergo vultis vivere de Spiritu Sancto, tenete caritatem, amate veritatem, desiderate unitatem, ut perveniatis ad aeternitatem. Amen.