SERMO 260/A

IN OCTAVIS PASCHAE - AD INFANTES

Nova vita incipit in sacramento, perficietur in caelo.

1. Sermo mihi est ad vos, modo nati infantes, parvuli in Christo, nova proles Ecclesiae, gratia patris, fecunditas matris, germen pium, examen novellum, flos nostri honoris et fructus laboris, gaudium et corona mea, omnes qui statis in Domino 1. Apostolicis verbis vos alloquor: Ecce nox praecessit, dies autem appropinquavit; abicite opera tenebrarum, et induite vos arma lucis; sicut in die honeste ambulate: non comisationibus et ebrietatibus, non cubilibus et impudicitiis, non contentione et aemulatione; sed induite Dominum Iesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis 2, ut et vita induatis, quem sacramento induistis. Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Iudaeus et Graecus, non est servus neque liber, non est masculus aut femina; omnes enim vos unum estis in Christo Iesu 3. Hoc habet ipsa vis sacramenti: sacramentum enim est vitae novae, quae in hoc tempore incipit a remissione praeteritorum omnium peccatorum, perficietur autem in resurrectione mortuorum. Consepulti enim estis Christo per baptismum in mortem, ut, quemadmodum surrexit Christus a mortuis, sic et vos in novitate vitae ambuletis 4. Ambulatis autem nunc per fidem, quam diu in hoc mortali corpore peregrinamini a Domino 5; sed via vobis certa ipse, ad quem tenditis, factus est Christus Iesus secundum hominem, quod pro nobis fieri dignatus est. Servavit enim multam dulcedinem timentibus se 6, aperturus et perfecturus eam sperantibus in se, cum id quod nunc in spe accepimus etiam in re acceperimus. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 7. Hoc in Evangelio ipse promisit: Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit. Et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam illum, et ostendam me ipsum illi 8. Utique videbant eum, quibus loquebatur, sed in forma servi, qua maior est Pater, non in forma Dei, qua aequalis est Patri. Hanc ostendebat timentibus, illam servabat sperantibus; in hac peregrinantibus apparebat, ad illam cohabitaturos vocabat; hanc eis ambulantibus substernebat, illam pervenientibus promittebat.

Baptismus non iteratur in haeretico vel apostata.

2. Has ergo promissiones habentes, carissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei 9. Obsecro Vos ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate animi et mansuetudine, sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 10. Qualis enim res est, unde tale pignus accepimus 11? Sed sunt quidam, qui Christum solo sacramento induerunt, quo in fide vel moribus nudi sunt. Nam et multi haeretici ipsum habent sacramentum baptismatis, sed non ipsum fructum salutis, nec vinculum pacis, habentes, sicut ait Apostolus, formam pietatis, virtutem autem eius abnegantes 12, vel signati a desertoribus, vel ipsi etiam desertores, signum boni regis in damnabili carne portantes; qui nobis dicunt: Si fideles non sumus, baptismum nobis quare non datis? Si autem iam fideles sumus, quid nos quaeritis? Quasi non legant, Simonem Magum et accepisse baptismum, et tamen a Petro audisse: Non est tibi pars neque sors in hac fide 13. Ecce quia fieri potest, ut aliquis habeat baptismum Christi, et non habeat fidem vel dilectionem Christi; habeat sanctitatis sacramentum, nec computetur in sorte sanctorum. Neque interest, quantum ad ipsum solum attinet sacramentum, si ibi quisque accipiat baptismum Christi, ubi non est unitas Christi; nam et baptizatus in Ecclesia, si fuerit desertor Ecclesiae, sanctitate vitae carebit, sacramenti signaculo non carebit. Nam utique exeuntem non potuisse amittere demonstratur, quod redeunti non redditur; sicut desertor militiae caret legitima societate, non caret regio charactere. Qui si et alterum eodem signo ipse signaverit, non faciet consortem vitae, sed comitem poenae; si autem ad legitimam ordinatamque militiam et ille redeat, et ille veniat, placata regia severitate et illi ignoscitur quod recessit, et ipse suscipitur qui accessit: in ambobus culpa corrigitur, ambobus poena remittitur, ambobus pax datur, in nullo quod signatum est iteratur.

Bona quibus haereticus, etsi baptizatus, caret, innumera sunt.

3. Iam ergo nobis non dicant: Quid nobis dabitis, si iam baptismum habemus? Sic enim nesciunt quid loquantur, ut nec saltem legere velint quod sancta Scriptura testatur, in ipsa intus Ecclesia, hoc est, in communione membrorum Christi multos in Samaria baptizatos non accepisse Spiritum Sanctum, sed in solo baptismo fuisse, donec ad eos de Ierusalem venirent Apostoli 14; contra autem Cornelium, et eos qui cum illo erant, meruisse accipere Spiritum Sanctum, ante quam acciperent baptismi sacramentum 15. Ita Deus docuit, aliud esse signum salutis, aliud ipsam salutem: aliud formam pietatis, aliud virtutem pietatis 16. Quid nobis, inquiunt, dabitis, si iam baptismum habemus? O sacrilegam vanitatem, ita nihil putare esse Christi Ecclesiam, quam non habent, ut nihil se accipere arbitrentur, si eius communioni socientur! Dicat eis Amos propheta: Vae eis qui nihil faciunt Sion! 17 Quid accepturus sum, inquit, si iam baptismum habeo? Accepturus es Ecclesiam, quam non habes; accepturus es unitatem, quam non habes; accepturus es pacem, quam non habes. Aut si ista nihil tibi videntur, pugna, desertor, contra imperatorem tuum dicentem: Qui mecum non colligit, spargit 18. Pugna contra Apostolum eius, immo vero et ibi contra ipsum qui per eum loquebatur, dicentem: Sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 19. Numera quae dixit: sustinentiam, dilectionem, unitatem spiritus, pacem. Spiritus illic operator omnium, qui nominatus est, quem tu non habes. Numquid sustinuisti, qui de Ecclesia recessisti? Quem dilexisti, quando membra Christi deseruisti? Quae tibi est unitas in sacrilega praecisione? quae pax in nefaria dissensione? Absit a nobis ut nihil sint ista, sed nihil es tu ipse sine istis. Haec si accipere in Ecclesia contemnis, baptismum quidem potes habere, sed ad maius supplicium habes, quicquid non cum istis habes: baptismus enim Christi, qui cum istis suffragator esset salutis tuae, sine istis testis est iniquitatis tuae.

Novam vitam baptismi exigit sacramentum.

4. Vos autem, filii sancti, membra catholica, baptismum non alium, sed ad aliud accepistis; accepistis enim non ad poenam, sed ad vitam; non ad perniciem, sed ad salutem; non ad damnationem, sed ad honorem. Simul enim accepistis et unitatem spiritus in vinculo pacis 20; si tamen et vos, quod opto, quod spero, quod exhortor ac deprecor, et quod accepistis integrum custodiatis, et proficiendo ad maiora veniatis. Hodie dies octavus est nativitatis vestrae; hodie completur in vobis signaculum fidei, quod apud antiquos patres in circumcisione carnis fiebat octavo die carnalis nativitatis; figurabatur enim expoliatio mortalitatis in eo membro humano per quod moriturus nascitur homo. Unde et ipse Dominus mortalitate carnis resurgendo se expolians, et non quidem aliud, sed tamen ultra non moriturum corpus exsuscitans, Dominicum diem in sua resurrectione signavit, qui post diem passionis eius tertius, in numero autem dierum post sabbatum octavus est, idemque primus. Unde et vos nondum re, sed certa iam spe, quia et huius rei sacramentum habetis, et pignus Spiritus accepistis, si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria 21.