SERMO 255

IN DIEBUS PASCHALIBUS

DE ALLELUIA.

In ista peregrinatione Alleluia ad solatium dicimus.

1. 1. Quoniam voluit Dominus, ut Caritatem vestram in Alleluia videremus, de Alleluia vobis verbum debemus. Non sim oneri, si commemoro quod nostis: quia et ipsum Alleluia quotidie dicimus, et quotidie delectamur. Nostis enim quia Alleluia, latine dicitur "Laudate Deum": et in hoc verbo consonantes ore et consentientes corde, exhortamur nos invicem ad laudandum Deum. Eum tantum homo securus laudat, qui non habet unde displiceat. Et in hoc quidem tempore peregrinationis nostrae ad solatium viatici dicimus Alleluia; modo nobis Alleluia canticum est viatoris: tendimus autem per viam laboriosam ad quietam patriam, ubi retractis omnibus actionibus nostris, non remanebit nisi Alleluia.

De Maria et Martha.

2. 2. Istam partem suavissimam sibi Maria elegerat, quae vacabat, discebat, laudabat: Martha vero soror eius, circa plurima fuerat occupata. Equidem agebat rem necessariam, sed non permansuram: agebat rem viae, nondum patriae: agebat rem peregrinationis, nondum possessionis. Susceperat enim Dominum, et eos qui cum illo erant. Et Dominus carnem habebat: et sicut pro nobis dignatus est carnem suscipere, ita dignatus est esurire et sitire. Et ex eo quod dignatus est esurire et sitire, dignatus est pasci ab eis quos ipse ditavit: dignatus est suscipi, non inopia, sed gratia. Agebat ergo Martha quod pertinebat ad necessitatem esurientium et sitientium: parabat conversatione sollicita, quod manducaretur et biberetur a sanctis et ab ipso Sancto sanctorum in domo eius 1. Magnum opus, sed transitorium. Numquid esurire et sitire semper erit? Quando inhaerebimus purissimae illi et perfectissimae bonitati, non erit quare servire necessitati. Beati erimus, nullo indigentes; multum habentes, nihil quaerentes. Et quid est quod habebimus, ut nihil quaeramus? Dixi: quod creditis, postea videbitis. Quod ergo diximus, multum habentes et nihil quaerentes, id est, nullo indigentes; quid est ipsum quod habebimus? Servientibus sibi Deus, colentibus eum, credentibus in eum, sperantibus in eum, amantibus eum quid dabit?

Sanitas tam dulcis est in fastidium numquam veniat.

3. 3. Videmus enim quanta det in hoc tempore diffidentibus de illo, desperantibus de illo, aversis ab illo, blasphemantibus illum; videmus quanta dona largiatur. Ab illo est enim primo sanitas: quae sic dulcis est, ut in fastidium nunquam veniat. Quando hanc habet, quid deest pauperi? Quando istam non habet, quidquid habet quid prodest diviti? Ab illo est ergo, id est, a Domino Deo nostro quem colimus, a vero Deo in quem credimus, et in quo speramus, et quem diligimus; ab illo est tanta res, sanitas. Videte tamen, cum sit magna res sanitas, quomodo eam det et bonis et malis, et blasphematoribus suis et laudatoribus suis. Et quid dicam? Utrique homines sunt. Omni pecore melior est et malus homo. Dat sanitatem etiam iumentis et draconibus, usque ad muscas et vermiculos donat sanitatem; et salvat omnia qui creavit omnia. Ut ergo alia omittamus; quia nihil melius invenimus quam est sanitas: non solum eam dat Deus hominibus, sed et pecoribus, sicut dicit Psalmus: Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus 2. Sic enim es, quia Deus es; ut bonitas tua non remaneat in summis, et deserat infima. Pervenit ab Angelis usque ad extrema et minuta animalia. Pervenit enim a fine usque in finem pertendens fortiter sapientia, et disponit omnia suaviter 3: et in ipsa dispositione suavitatis eius, suavis est omnibus sanitas.

Per primum hominem ruina, per Filium hominis salus.

4. 4. Cum ergo tantum bonum det et bonis et malis, et hominibus et iumentis; quid est, fratres mei, quod servat bonis? Iam enim dixerat: Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Et deinde adiunxit: Filii autem hominum 4. Qui sunt isti? Quasi alii sunt homines, de quibus paulo ante dixerat: Homines et iumenta salvos facies, Domine; et alii filii hominum. Aliud enim sunt homines quam filii hominum, et aliud sunt filii hominum quam homines? Quid sibi ergo vult ista distinctio? Nisi forte quia homines pertinent ad hominem, filii hominum ad Filium hominis: homines, ad hominem; filii hominum, ad Filium hominis. Est enim quidam homo qui non fuit filius hominis. Qui enim primus factus est, homo fuit, filius hominis non fuit. Quid ergo nobis venit per hominem, et quid nobis venit per Filium hominis? Commemoro quod venit per hominem, et Apostoli verba dico: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 5. Ecce quod nobis propinavit homo, ecce quod de parente bibimus, et vix digerimus. Si hoc per hominem, quid per Filium hominis? Proprio, inquit, Filio non pepercit. Si proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; quomodo non et cum illo omnia nobis donabis6. Item, Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; sic et per obedientiam unius hominis, iusti constituentur multi 7. Per illum ergo peccatum, per Christum iustitia. Omnes ergo peccatores ad hominem pertinent: omnes iusti ad Filium hominis. Quid ergo miramini, quia peccatores, quia impii, quia iniqui, quia Dei contemptores, a Deo aversi, saeculi dilectores, amplectentes iniquitatem, odio habentes veritatem, hoc est, homines pertinentes ad hominem; quid miramini, quia habent istam sanitatem, cum audiatis Psalmum: Homines et iumenta salvos facies, Domine? Ne extollerent se ipsi homines, quia habent temporalem sanitatem, addita sunt illis iumenta. Quid est ergo unde gaudes, homo? Nonne tibi cum asino tuo commune est, et cum gallina tua, cum quocumque animante in domo tua, cum istis passeribus? nonne tibi sanitas corporis cum his omnibus communis est?

Modo cantat amor esuriens, tunc amor fruens.

5. 5. Piis promissa delectatio laudis Dei, quae non datur impiis. Quaere ergo quod promissum est filiis hominum, et audi quod sequitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt 8. Interim sperabunt, quamdiu in via sunt. Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Spe enim salvi facti sumus 9. Hoc non pertinet ad homines et iumenta, sperare sub tegmine alarum Dei. Et ecce spes lactat nos, nutrit nos, confirmat nos, et in ista laboriosa vita consolatur nos; in ipsa spe cantamus Alleluia. Ecce spes quantum gaudium habet. Res ipsa quid erit? Quid erit quaeris? Audi quod sequitur: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae 10. Huius rei spes est. Sitimus, esurimus, opus est ut satiemur: sed in via fames, in patria satietas. Quando satiabimur? Satiabor cum manifestata fuerit gloria tua 11. Modo autem gloria Dei nostri, gloria Christi nostri latet: et cum illo abscondita est et nostra. Sed cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria 12. Tunc erit Alleluia in re: modo autem in spe. Spes illam cantat, amor cantat modo, amor cantabit et tunc: sed modo cantat amor esuriens, tunc cantabit amor fruens. Quid est enim Alleluia, fratres mei? Dixi vobis, Laus Dei est. Ecce modo verbum auditis, et in audiendo delectamini, et in delectatione laudatis. Si rorem sic amatis, fontem ipsum quomodo amabitis? Quod est enim stomacho ructanti ructatio, hoc est cordi saginato laudatio. Si enim laudamus quod credimus, quomodo laudabimus cum viderimus? Ecce quod sibi Maria elegerat: sed significabat vitam illam, nondum tenebat.

Antequam perveniamus ad unum, multis indigemus.

6. 6. Duae sunt vitae: una pertinens ad delectationem, altera pertinens ad necessitatem. Quae ad necessitatem, laboriosa est: quae ad delectationem, voluptuosa est. Sed intra intro, noli foris quaerere delectationem: ne tumescas de illa, et per angustum intrare non possis. Ecce quomodo Maria Dominum videbat in carne, et Dominum audiebat per carnem, sicut audistis, cum Epistola ad Hebraeos legeretur, quasi per velum 13. Nullum erit velum, quando videbimus facie ad faciem. Maria ergo sedebat, hoc est vacabat, et audiebat, et laudabat: Martha vero circa plurimum ministerium occupata erat. Et dicit ei Dominus: Martha, Martha, circa multa es occupata: porro unum est necessarium 14. Unum verum: multa non erunt necessaria. Antequam perveniamus ad unum, multis indigemus. Unum nos extendat, ne multa distendant et abrumpant ab uno. Ipsum unum dixit apostolus Paulus, quia nondum perceperat. Ego, inquit, non me arbitror apprehendisse. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus. Non distentus, sed extentus. Unum enim extendit, non distendit. Multa distendunt, unum extendit. Et quamdiu extendit? Quamdiu hic sumus. Cum venerimus, colligit, non extendit. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem. Ecce extensionem: nunquam distensionem. Secundum intentionem sequor, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu 15. Ordo verborum est: Unum autem sequor. Tunc ergo veniemus, et uno perfruemur; sed ipsum unum omnia nobis erit. Quid enim diximus, fratres, quando coepi loqui? Quid est ipsum multum quod habebimus, quando non indigebimus? quid est multum quod habebimus? Hoc proposueram dicere: quid nobis dabit Deus, quod non dabit illis? Tollatur impius, ne videat claritatem Dei 16. Ergo claritatem suam nobis dabit Deus, qua fruamur: unde tolletur impius, ne videat claritatem Dei. Totum multum nostrum quod habebimus, ipse Deus erit. Avare, quid quaerebas accipere? Quid quaerit a Deo, cui non sufficit Deus?

7. 7. Sed quando dicitur, quia Deum habebimus, et ipso solo contenti erimus, imo ipso solo sic delectabimur, ut nihil aliud requiramus; quia et in uno ipso fruemur, et in nobis invicem ipso fruemur: (quid enim sumus, si Deum non habemus? aut quid aliud in nobis quam Deum debemus diligere, aut quia habemus, aut ut habeamus?) quando ergo dicitur quia caetera subtrahuntur, et solus Deus erit quo delectemur; quasi angustatur anima, quae consuevit multis delectari; et dicit sibi anima carnalis, carni addicta, carnalibus cupiditatibus implicata, visco malarum cupiditatum involutas pennas habens, ne volet ad Deum, dicit sibi: Quid mihi erit, ubi non manducabo, ubi non bibam, ubi cum uxore mea non dormiam? quale mihi gaudium erit? Hoc gaudium tuum de aegritudine est, non de sanitate. Certe ipsa caro tua in hoc tempore aliquando aegrotat, aliquando sana est. Intendite, ut aliquid dicam, unde capiatis, exemplum rei quam non possum dicere. Sunt quaedam aegrotantium desideria: ardent desiderio aut alicuius fontis, aut alicuius pomi; et sic ardent, ut existiment quia si sani fuerint, frui debeant ipsis desideriis suis. Venit sanitas, et perit cupiditas. Quod desiderabat, fastidit: quia hoc in illo febris quaerebat. Et qualis est ista sanitas, in qua convalescit aegrotus?

Sanitas nostra immortalitatis erit.

8. 7. Sanitas ista qua dicimur sani, quid est? Sed tamen hinc capite exemplum. Quia cum multa sint aegrotantium desideria, quae ista sanitas tollit; quomodo illa tollit ista sanitas, sic omnia tollit immortalitas: quia sanitas nostra immortalitas est. Recolite Apostolum, et videte quid erit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 17. Et erimus aequales Angelis Dei 18. Numquid illi miseri sunt, qui non epulantur? Nonne ideo beatiores, quia istis non indigent? An vero quilibet dives aequabitur Angelis? Angeli vere divites sunt. Quid dicuntur divitiae? Facultates. Angeli habent magnas facultates, qui habent magnas facilitates. Audis cum laudatur dives: Quantum magnus est, dominus est, dives est, potens est. Quantum magnum ut eat quo vult, iumenta adsunt, sumptus adsunt, servi adsunt, ministeria adsunt. Omnia ista habet dives: quo vult it, laborem non patitur. Angelus ubi voluerit, ibi erit: nec dicit: Iunge; nec dicit: Sterne; quod cum superbia dicunt divites, et tumescere inde volunt, quia habent quibus dicant, Iunge et Sterne. Infelix, verba ista sunt infirmitatis, non facultatis. Non ergo indigebimus: et ideo beati erimus. Pleni enim erimus, sed Deo nostro: et omnia quae hic pro magno desideramus, ipse nobis erit. Pro magno cibum hic quaeris: Deus tibi cibus erit. Amplexum carnis hic quaeris: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est 19. Divitias hic quaeris: quomodo tibi deerunt omnia, quando illum habebis qui fecit omnia? Et ut verbis Apostoli te faciam securum, de illa vita hoc dixit: Ut sit Deus omnia in omnibus 20.