SERMO 229/R

EX SERMONIBUS OCTAVARUM PASCHAE

FRAGMENTUM

Lux et firmamentum allegorice enarrantur.

1. Lucis nomine per allegoriam omnes iustos atque fideles appellatos intellegimus, sicut dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 1. Sed lux ista facta est. Erat autem lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 2, quod non est factum, sed natum de Deo. Lux illa non est facta, et per non factam facta est ista. Sic et firmamentum: quomodo a lucente Deo facta est lux, sic a firmo Deo factum est firmamentum. Et invenimus firmamentum in Ecclesia oportere intellegi auctoritatem divinarum Scripturarum; et ideo prius lux, postea firmamentum; quia Scriptura per homines iustos facta est, et nisi prius iustificarentur, ut lux essent, Scriptura propagari non posset, ut firmamentum fieret inter aquas et aquas 3, medium inter populos hominum inferiores et populos angelorum superiores. Quare? Quia angeli non desiderant de Scripturis proficere, ideo non sunt sub firmamento, sub auctoritate Scripturarum; quia illi speciem divinitatis et sapientiae contemplantur. Nos autem merito sub firmamento sumus, quibus voluntas Dei per auctoritatem Scripturarum aperitur.