SERMO 229/O

TRACTATUS DE SABBATO OCTAVARUM SANCTAE PASCHAE

Petrus Dei dono culpam suam salubriter flevit.

1. Audistis apostoli Petri Domino interrogante confessionem, cuius audieratis negationem ancilla terrente. Dictum enim erat praesumenti: Negabis me 1; dictum est diligenti: Amas me? 2 Ut enim titubaret apostolus Petrus, praesumpsit de viribus animi sui. Iam vero olim dixerat Psalmus: Qui confidunt in virtute sua 3... Factus ergo erat Petrus tamquam ille, de quo cantatur in Psalmis: Ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum 4. In abundantia sua dixerat Christo: Tecum usque ad mortem 5; in abundantia sua dixerat: Non movebor in aeternum. Dominus tamen tamquam medicus artifex, quid in infirmo ageretur, melius noverat, quam ipse infirmus. Faciunt hoc medici in valitudinibus corporum, quod Dominus potest etiam in valitudinibus animarum. Nam quid tibi videtur, rogo te, ut exspectet aeger a medico audire quid in illo agatur? Ipse enim dolores quos patitur potest nosse; utrum autem periculosi sint, et quas causas habeant, utrum inde possit aut non possit evadere, medicus venam inspicit, et quid in aegroto agatur ipse aegroto renuntiat. Quando ergo Dominus beato Petro: Ter me negabis 6 dicebat, venam cordis eius tangebat. Ecce factum est quod praedixit medicus, et falsum inventum est quod praesumpsit aegrotus. Ibi enim in eodem psalmo sequitur Spiritus Sanctus: Ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum, quasi praesumens de viribus animi sui. Continuo subiecit: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam, et factus sum conturbatus 7. Quid dixit? Quod habebam, abs te habebam, et a me esse credebam. Avertisti faciem tuam, tulisti quod dederas; et factus sum conturbatus. Inveni qui eram, quia tu recesseras. Dominus ergo Petrum, ut salubriter humilem faceret, ad tempus deseruit: tamen quando illum respexit, tunc flevit. Sic enim habes in Evangelio: postea quam ter negavit, et impletum est quod praedixerat Dominus, quid scriptum est? Respexit eum Dominus, et recordatus est Petrus. Si Dominus non respexisset, totum Petrus oblitus fuisset. Respexit eum Dominus, et recordatus est Petrus, quia dixerat ei Iesus: Antequam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras flevit amare 8. Opus erat ergo Petro ad abluendum negationis peccatum baptismo lacrimarum, sed unde hoc haberet, nisi et hoc Dominus daret? Ideo apostolus Paulus cum quibusdam diversa sentientibus ammoneret populum, quemadmodum cum illis agere deberent, ait: In lenitate corripientes diversa sentienties, ne forte det illis Deus paenitentiam 9. Ergo et paenitentia donum Dei est. Dura terra est superbientis cor; ad paenitentiam non mollescit, nisi Dei gratia compluatur.

Oportuit ut trina confessio trinam negationem deleret.

2. Modo ergo iam post Domini resurrectionem interrogatur Petrus: elicitur confessio, praedicitur passio; invenitur in caritate, firmatur in virtute. Dicit ei Dominus iam post resurrectionem: Petre, diligis me plus his? 10 Tu qui negasti me, diligis me? Iam satis tibi factum est: vivum vides, quem morientem vidisti, quando mori timuisti. Ecce vivo, ecce ego sum: quare mori timuisti? Quando me negasti, utique me non perdidisti. Ergo diligis me? quia ego sum. Et ille: Domine, etiam, tu scis quia amo te 11. Quid me interrogas quod scis? Sciebas, quando mihi negaturum me praedicebas. Quod ego nesciebam in me, sciebas: et quod scio, nescis? Video enim in corde meo, quia amo te, sed vides et tu; non enim non vides praesentem amorem, qui vidisti futurum timorem. Et iterum Dominus scit, et interrogat; et iterum hoc ipsum interrogante illo, hoc ipsum Petrus respondit. Et interrogat Dominus tertio, ut trinam negationem deleret trina confessio. Congratulemur Apostolo: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est 12.

Pasce oves, sed memento eas meas esse.

3. Armatur ad potiora atque maiora; dicitur ei: Pasce oves meas; ubi utique erat periclitaturus in carne, glorificandus in spiritu. Nam pascendo oves Christi, quanta erat pro nomine Christi passurus! Pasce oves meas, pasce agnos meos 13. Nam mihi quid praestaturus es, si amas me? Constituit pastorem princeps pastorum, ut pasceret oves Christi Petrus, non suas. Nam quidam, qui voluerunt esse docti Apostolorum, revocantur ab ipsis Apostolis ad integrum sensum. Oves enim Christi erant, et hominum esse cupiebant; et alii dicebant: Ego sum Pauli, ego vero Apollo, ego autem Cefae. Erant ibi oves, qui Dominum agnoscebant: Ego vero Christi 14. Paulus autem sciens, quia suas oves Christus Apostolis commendavit, non illius, reppulit a se huiusmodi dominationem; confitetur se non esse Dominum, ut sit cum Domino. Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? 15 Ipsius oves estis, nescitis cuius oves estis; caracterem legite, in quo signati estis. Pasce oves meas. Quare? Quia amas me, quia diligis me, committo tibi oves meas; pasce, sed memento meas. Principes autem haeresum suas oves volunt facere, quae sunt Christi; sed tamen, velint, nolint, caracterem Christi coguntur imponere; facere peculium suum, et, inscribere nomen dominicum. Sed quid dicit talibus divina Scriptura in Canticis canticorum? Appellat enim sponsus sponsam Christus Ecclesiam, et dicit: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres 16. Quid est: Pulchra inter mulieres? Catholica inter haereses. Attendite quemadmodum comminatur. Nisi cognoveris temetipsam, cuius sis, quid credas, ad quem pertineas, quam longe lateque diffusa sis, cuius sanguine redempta sis; nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, nisi cognoveris temetipsam, ego eicio te, exi tu. Quid est: exi tu? Quod Ioannes dicit in epistula sua: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis 17. Exi tu in vestigiis gregum; non in vestigiis pastoris, sed in vestigiis gregum; sequendo vestigia hominum, non Christi. Et pasce haedos tuos; non, sicut Petrus, oves meas. Et ubi pasce haedos tuos? In tabernaculis pastorum 18; divisa in tabernaculis pastorum, non tabernaculo pastoris. Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovile; oportet me eas adducere, et vocem meam audient; et erit unus grex, et unus pastor 19.

Nuntiat Augustinus unum ex quattuor Eunomianis factum esse catholicum.

4. Nuntio ergo Caritati vestrae, hesterna die non frustra nos fuisse severos; acrimonia disciplinae lucrati sumus. Unus ex illis quattuor hodie haeresem Arianorum et Eunomianorum cum ipso Arrio et Eunomio anathemavit, catholicus factus est. Itaque quem hesterna die ostendimus cavendum, hodie ostendimus diligendum. Ergo commendo eum vobis, quem iam gaudentes, non suspicientes, videatis. Commendo etiam ut pro ceteris oretis.