SERMO 229/G

DE TERTIA FERIA PASCHAE

1. Audistis quid Dominus discipulis suis post resurrectionem suam dixerit iam non moriturus, et timorem mortis auferens morituris ...

Filius aequalis Patri, sed cum Patre non duo sed unus Deus.

2. Quod enim Deus sit Christus, nec illi negant qui nolunt eum confiteri cum Patre unius esse substantiae; confitentur Deum, aequalem negant; ergo duos deos faciunt. Nos autem sic aequalem dicimus Patri Filium, ut singillatim si quaeratur a nobis, utrum Deus sit Pater, Deum esse fateamur; utrum Deus sit Filius, Deum esse fateamur; utrum hi Pater et Filius dii sint, an Deus, Deum esse fateamur. Hoc infirma et humana corda non capiunt; hoc tam magnum atque divinum, quando quidem de Deo sermo est, infirmitas humana non potest cogitare; sed potest credere, ut postea fiat idonea cogitatio. Dictum est enim Domino: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 1. Hoc qui dicebat, Patrem in Filio non agnoscebat; hoc enim videbat, quod Iudaei crucifigere potuerunt; illum non videbat, quem Iudaei latentem offendebant. Et hoc totum putabat esse Christum, quod oculis intuebatur; et ideo non illi sufficiebat, quia non totum videbat. Et quia nihil amplius in Christo esse credebat, ideo quod eis sufficeret Patrem quaerebat. Tamquam diceret: Te quidem novimus, te quidem videmus; sed adhuc aliquid maius desideramus. Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis; ulterius enim non erit quod quaeramus, cum Patrem didicerimus. Et ille volens se ostendere Patri aequalem: Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me?

Et tamen Pater et Filius duo sunt.

3.. Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem 2. Quid est: Qui me vidit, vidit et Patrem, nisi quia non me vides tu, quia maiorem putas Patrem? Qui me vidit, vidit et Patrem. Non sine causa putas Patrem sufficere tibi, nisi quia me nondum vides. Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Vide me, et sufficio tibi. Et tamen videnti hoc dicebat: videnti et non videnti; videnti formam servi, non videnti formam Dei. Nam si formam Dei videret, ibi videret aequalem Patri Filium; quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 3. Quia natura erat, rapina non erat. Cui rapina fuit, cecidit; et unde cecidit, inde deiecit. Ipsam enim rapinam cum homine quem deiecit diabolus communicare voluit, ut haberet comitem in supplicio, quem consortem voluit habere in peccato. Quid enim aliud hominibus dixit, nisi: Gustate, et aperientur vobis oculi, et eritis tam quam dii 4? Haec est rapina. Superbia ista rapina est, usurpatio est, non dignatio. Nam si non usurpemus, erimus gratia, quod superbia non erimus; ad gratiam enim pertinet: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes 5. Sed ego dixi: quod dixi, ipse facit. Sed quales dii homines, quales dii? Aequales angelis Dei 6. Hoc promissum est, ultra non quaeramus; non enim Deo aequales erimus, sed aequales angelo facti, in terra Patrem et Filium et Spiritum Sanctum sicut credimus, ita et videmus. Quia ergo multum erat Philippum videre quod dixit Dominus (adhuc enim gravabatur corpore corruptibili; nondum venerat quod dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 7) quia multum erat illum cogitare quod audivit a Domino: Qui me vidit, vidit et Patrem... Considerate non frustra dictum, vidit et Patrem. Non dixit: Qui me vidit, vidit Patrem; ne daret occasionem Sabellianis, qui dicuntur Patripassiani, qui dicunt ipsum esse Patrem, qui est Filius; sed quando vult, Pater est; quando vult, Filius est. Ne huic errori alteri daret occasionem, non dixit: Qui me vidit, vidit Patrem, sed, vidit et Pat rem: sic et Patrem et Filium. Pater ergo et Filius, duo. Quid duo? Si quaeras a me, Pater et Filius duo.

Fides catholica media navigat inter errores Sabelli et Arii.

4.. Quicquid iterum dicis, iterum respondeo. Pater et Filius, quid? dii? Non, duo. Quid ergo? Unus Deus. Non intellego, inquit. Pater non est Filius, Filius non est Pater: duo sunt. Deus est Pater, Deus est Filius: et non sunt duo dii? Non intellego. Quid tibi ergo ego dicam non intellegenti? Audi Prophetam: Nisi credideritis, non intellegitis 8. Non intellegis, ut credas; sed credis, ut intellegas; opus est fides, merces intellectus. Nisi credideritis, non intellegitis. Audi tamen ipsum Dominum, ut discas quid credas. Si diligeretis me, gauderetis, quia vado ad Patrem; quoniam Pater maior me est 9. Modo quasi extitit, qui intellegat. Ecce, inquit, modo intellego. Pater maior me est. Forma servi loquitur: formam Dei quaere. Hoc ergo dixit. Si diligeretis me, gauderetis, quia eo ad Patrem, quia Pater maior me est. Modo quod me videtis, ibi me videtis, ubi minor sum. Cum ergo ibi me videatis, ubi minor sum, si amatis me, eam illuc ubi aequalis sum. Miraris quia Filius minor est Patre in forma servi? Ego tibi dico quia et se ipso minor est, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 10. Si autem intellegis de illo esse dictum: Minoratus est paulo minus ab angelis 11; iam ergo si applicuisti te formae servi, noli ibi remanere, surge inde, aequalem Patri Christum confitere. Quare libenter audis: Pater maior me est? Libentius audi: Ego et Pater unum sumus 12 Ecce catholica fides, tamquam inter Scyllam et Charybdim navigans, sicut navigatur in illo freto inter Siciliam et Italiam; ex una parte saxa navifraga, ex alia parte vorago navivora. Si in saxa incurrerit, frangitur; si in voraginem incurrerit, absorbetur. Sic et Sabellius: Unus est, dixit, non sunt duo, Pater et Filius. Observa naufragium. Item Arianus: Duo sunt, unus maior, alter minor, non aequali substantia. Observa voraginem. Inter utrumque naviga, et rectum iter tene. Non enim sine causa catholici orthodoxi nominati sunt: orthodoxon graece, latine rectum est. Si ergo tenueris rectam lineam, nec in Scyllam nec in Charybdim incurris. Tene ergo tu, Ego et Pater unum sumus.

Caritas fidelium figura unitatis in Trinitate.

5.. Ego et Pater: audiat et Arianus unum, et Sabellius audiat sumus. Quod audis: unum, a Charybdi te abstinebis; quod audis: sumus, ab Scylla te servabis. Unum sumus, dic, et recte navigabis. Ecce audivimus: unum sumus; unum, quia eiusdem substantiae; unum, quia non dissimilis disparisque naturae; unum, quia summa aequalitas, in nullo discrepantia, in nullo diversitas. Ecce quare: unum; quare: sumus? Quia Pater et Filius unus Deus est. Quare ergo unus Deus est, non sumus? Unus enim Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, unus Deus est; tres sunt, et unus Deus est. Pater non est Filius, Filius non est Pater, Spiritus Sanctus nec Pater nec Filius, sed Patris et Filii Spiritus: et hoc totum unus Deus. Quare unus Deus? Quia tanta ibi caritas, tanta pax, tanta concordia, in nullo dissonantia. Modo tibi dico unde credas, quod non potes intellegere nisi credas. Quot animae erant, dic mihi, in Actibus Apostolorum, quae crediderunt, cum Apostolorum miracula intuerentur? Illos dico Iudaeos, qui Dominum crucifixerant, qui manus cruentas attulerunt, qui aures sacrilegas habebant, quorum lingua gladio comparata est: Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus 13. Tamen quia non sine causa pro illis precem fuderat Christus, nec sine causa dixerat: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 14, de ipso numero plurimi crediderunt; et, sicut legimus: Crediderunt illo die, dictum est: Tria millia animae 15. Ecce millia sunt animarum, et ecce tot millia animae; et tamen venit in eos Spiritus Sanctus, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris 16. Et quid dictum est de tot animabus? Erat illis anima una et cor unum 17. Tot animae, anima una; non natura, sed gratia. Si tot animae per illam gratiam desuper venientem factae sunt anima una, miraris quia Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus est Deus? Itaque, fratres mei, tenete fortissimam et integerrimam et catholicam fidem. Quando auditis vel legitis in Scripturis, ubi ostenditur maior Pater, formam servi recolite; ubi autem legitis unum esse Patrem et Filium, divinitatem credite 18.

Quomodo Christus mori potuit.

6.. Et si non estis idonei cogitare, tamen fidem tenete; ipsa perducit, ipsa facit ut opera vestra bona acceptentur Deo. Omne enim quod non est ex fide, peccatum est 19. Dicit vobis aliquis: Mortuus est Christus? Confitere mortuum, sed in carne. Et quis est mortuus? Unicus Dei Filius, Dominus noster Iesus Christus. Ergo moritur divinitas? Non moritur divinitas. Non est ergo mortuus Christus? Mortuus est Deus Christus. Quomodo mortuus est Deus Christus, si divinitas non moritur? Quomodo mortui sunt et Apostoli in carne, non in anima. Ubi est ergo mortuus Apostolus in carne, sic ergo mortuus est Christus in carne. Tamen Christus est mortuus; etsi ex parte qua mori potuit, non tamen ex divinitate mori potuit. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 20. Ubi mors? nusquam. In principio non est factum Verbum, sicut in principio fecit Deus caelum et terram 21: hoc fecit Verbum. Quid erat in principio? Ergo erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quaere mortem, non invenis; non est ubi, non est unde, non est quis. Non est ubi, quia non est inter manus Iudaeorum; non est unde, quia non habet carnem et sanguinem; non est quis, Deus est, aequalis est Patri. Unde ergo mortuus? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 22.