SERMO 223/G

IN VIGILIIS PASCHAE

Signat haec festivitas quod in fine temporis habebit aeternitas.

1. Ista, fratres, sancta celebritas, quae noctem tulit ex nocte, fugans his luminibus tenebras, et fidem nostram tamquam diem cordis exhilarans, in memoria geritur, sicut scitis, resurrectionis Domini nostri Iesu Christi. Quid enim fieret convenientius, quam ut illius ex mortuis evigilationem nostra vigilia frequentaret, evigilanti iam semper capiti suo licet dormitura adhuc membra vigilando interim consonarent, et ipsa similiter evigilatura, atque cum illo sine ullo somno vigilia perpeti regnatura? Decenter enim certo tempore signat tanta festivitas, quod sine fine temporis habebit aeternitas. Vigilemus ergo vigilanti Christo, et parumper quantum possumus abstineamus a somno, in honorem eius quem non tenet somnus. Simus in eius custodia secundum spiritum verus Israel: Non enim dormiet neque dormitabit, qui custodit Israel 1. Huic custodi pervigili anniversaria sollemnitate vigilantes, cor nostrum in eius manu fidei vinculo religemus, ut hac religione suspensum ab eo qui nescit dormire non cadat; donec toti atque integri, mortalitate et corruptione consumpta, in eius compagine colligamur, ubi nec nos ulterius dormire vel dormitare possimus.

Non quaelibet vigilia laudabilis: finis nostrae vigiliae non habet finem.

2. Hic est fructus vigiliarum nostrarum, hic finis intentorum non carnis sed spiritus oculorum, hoc frenandi et compescendi somni iustum sanctumque propositum, haec portati laboris et excitati amoris incorruptibilis merces, ut ille, cui paululum torpori terreno reluctando vigilamus, det nobis vitam, ubi sit vigilia sine labore, sine nocte dies, sine somno requies. Non ergo vigilare laudabile est, nam vigilant et latrones; sed eo fine, ut insidiantes somno maritorum ad eorum coniuges lenocinante nocte perveniant. Vigilant et magicarum artium sectatores; sed eo fine, ut daemonibus serviant, et eorum auxilio nefanda committant. Longum est, et non necessarium, omnium sceleratorum commemorare vigilias. Sed, ut de quibusdam vigiliis etiam innocentibus loquar, vigilant opifices, agricolae, nautae, piscatores, viatores, mercatores, quarumque rerum administratores, iudices, causidici, litterarum emptores et venditores, potestate praediti, potestatibus subditi, et quidquid est artium vel industriae, quo humana vita transigitur; sed eo fine, ut terra ab advenis suis celeritate vaporea transituris vel commodius vel decentius incolatur. Denique omnium ita vigilantium finis, et illicitus aeterna morte damnatur, et licitus temporali morte consumitur. Finis autem legis Christus ad iustitiam omni credenti 2, cuius nos intuitu vigilamus, finis est perfectionis, vindicans a fine sive damnationis sive consumptionis. Itaque illi vel noxie vel innoxie vigilando periturum tamen intuentur et adpetunt finem; noster autem finis non habet finem. Denique illi vigilant, in ea re, ad quam pervenire desiderant, non habituri permansionem; nos vigilamus et oramus, ne intremus in temptationem3. Sic enim vincimus nostri itineris insidiatorem; sic apprehendimus, apud quem permanebimus, Salvatorem.