SERMO 223/F

IN VIGILIIS PASCHAE

Etsi sermo non promitur ad ignaros, tamen quaerit attentos.

1. Noctis illius, fratres carissimi, qua Dominus Iesus Christus resurrexit a mortuis, annuam sollemnitatem hac vigilia celebramus. Non nunc doceo, sed scientes, ne obliviscamini, admoneo. Sicut enim ipsa celebritas suo sollemniter tempore adveniens non id agit, ut insolitum aliquid noverimus, sed ne id quod novimus obliviscendo deleamus - renovat enim memoriam, non inserit scientiam - ita et sermo noster, etiamsi non promitur ad ignaros, tamen quaerit attentos; quia, etsi non id agit, ut quod nescitis audiatis, volo tamen agat, ut recordemini cum iucunditate quae nostis.

Leo quaerens devorare et leo quaerens liberare.

2. Vigilemus ergo et oremus, ne intremus in temptationem 1: Adversarius enim noster tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret 2. Sed leo ille de tribu Iuda, de quo tanto ante praedictum est: Ascendisti, recumbens dormisti sicut leo; quis suscitabit eum? 3 In crucem, cum pateretur, ascendit, quia voluntate miserantis, non peccantis necessitate suspensus est. Recumbens dormivit, quando inclinato capite, tradidit spiritum 4. Sicut leo autem, quia et in ipsa infirmitate fortis fuit; quod enim infirmum est Dei fortius est hominibus 5; denique moriendo vivificavit, et mortem morte consumpsit. Quis suscitavit eum, nisi invisibilis Deus? Ideo enim, quis? quia humanis non apparet aspectibus, sicut etiam ipsum cum Patre invisibile unigenitum Verbum Dei. Ergo illum suscitavit a mortuis, et donavit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur 6, et leo quaerens devorare a leone quaerenti liberare vincatur.

Cur vigilandum et orandum.

3. Vigilemus ergo et oremus, ne intremus in temptationem 7. Vigilemus illi, qui dormivit sponte pro nobis. Dormivit enim, et somnum cepit; et exsurrexit, quoniam Dominus suscepit eum 8, cui dixerat: Et suscita me, et reddam illis 9. Qui saevituris et morienti insultaturis inimicis in prophetia dixit: Numquid, qui dormit, non adiciet ut resurgat? 10 Ergo, qui dormivit, etiam evigilavit, et sibi evigilanti istam nostram vigiliam consecravit. Vigilemus et oremus, ne intremus in temptationem, quoniam ille vigilavit, et factus est sicut passer singularis in tecto 11; ideo resurrexit, et in altum volavit, et pro nobis unicus interpellat in caelo 12. Huic tam magno interpellanti preces demus; praestat cum Patre, quod postulavit a Patre, quia mediator et creator: mediator, ut poscat; creator, ut tribuat: mediator factus in mundo, creator per quem factus est mundus. Fidelissimo igitur et fidissimo affectu ei mente sobria vigilemus, eique Orationem quam docuit allegemus; ut quod faciendum iussit, ipso adiuvante valeamus; quod accipiendum promisit, ipso dante sumamus.