SERMO 223/B

TRACTATUS DE NOCTE SANCTA

In hac sollemnissima vigilia vigilandum et orandum est christianis.

1. Dominus noster Iesus Christus in plenitudine temporis pro aeterna nostra salute passurus monuit discipulos dicens: Vigilate et orate, ne intretis in temptationem 1. Quod licet assidue debeat curare Christianus, ne singulas noctes somnus absumat, exemplo Apostoli dicentis: In vigiliis saepius 2, hac tamen nocte ut universus Christo vigilet mundus, sacratior et sanctior vigilia constituta est; ut id quod semel fecit divina miseratio, anniversaria sollemnitate celebret humana devotio, ne delere permittat oblivio. Semel enim Christus mortuus est, iustus pro iniustis 3. Resurgens autem a mortuis iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Sic et nos existimemus nos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu 4. Hoc tam magnum sacramentum ut semper memoria retineret, dies anni quo factum est non utique debuit similis ceteris noctibus praeterire; sed celebritate sollemnissima in mentes religiosorum redit. Ad hoc autem Iudaei Christum occiderunt, ut perderent de terra memoriam eius. Hoc eis excepta poena aeterna interim redditur, ut illius clarificata memoria nec ipsorum scelus mundus obliviscatur; quisquis enim noctis huius lucem toto terrarum orbe miratur, simul Iudaeorum tenebras detestatur. Sed facinus eorum nos abominemur; tantum autem bonum, quod nobis Dominus de malo eorum praestitit, fideliter teneamus, et sollemniter celebremus.

Christo dormienti vigilamus ut morte quam passus est nos vivamus.

2. Quia hac nocte, carissimi fratres, qua sepultum recolimus Dominum, vigilias celebramus, eo tempore vigilemus, quo pro nobis ille dormivit. Ille quippe longe ante per Prophetam suam nuntians passionem: Ego dormivi, inquit, et exsurrexi, quoniam Dominus suscepit me 5. Patrem Dominum appellavit. Nocte igitur qua dormivit nos vigilamus, ut morte qua passus est nos vivamus; illius dormitione temporali vigilias celebramus, ut illo pro nobis vigilante in aeternam vigiliam resurrecti infatigabiles maneamus. Hac autem nocte etiam resurrexit, cui resurrectioni nostra vigilat exspectatio. Traditus est propter peccata nostra, et dormivit: Resurrexit propter iustificationem nostram 6. Unde nos hac ipsa una nocte, in qua dormivit, nostram vigiliam frequentamus, ut in eius vigilia securi eodem somno quandoque careamus; et evigilationis eius horam vigilando exspectamus, ne in ipsa iustificatione nostra, propter quam resurrexit, subrepente neglegentia, non corpore sed corde dormiamus. Vigilemus ergo, carissimi, et oremus, ne intremus in temptationem.