SERMO 219

IN VIGILIIS PASCHAE

Alacriter in hac sanctissima nocte vigilandum. Vigilant boni, vigilant et mali. Boni a malis discant quomodo vigilandum.

1. Beatus Paulus apostolus exhortans nos ad imitationem suam, inter alia multa suae virtutis insignia, dicit etiam: In vigiliis saepius 1. Quanto ergo alacrius in hac vigilia, velut matre omnium sanctarum vigiliarum, vigilare debemus, in qua totus vigilat mundus? Non ille mundus, de quo scriptum est: Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre 2. Talem quippe mundum, id est filios infidelitatis, regunt diaboli et angeli eius: contra quos nobis esse colluctationem idem dicit apostolus, ubi ait: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi, tenebrarum harum 3. Quod et nos fuimus aliquando, nunc autem lux in Domino 4. Luce itaque vigiliarum, resistamus rectoribus tenebrarum. Non ergo ille mundus in hac solemnitate vigilat: sed ille de quo dicitur: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta eorum 5. Quamquam tam clara sit vigiliae huius celebritas toto orbe terrarum, ut etiam illos vigilare carne compellat, qui corde, non dicam, dormiunt, sed tartarea impietate sepulti sunt. Vigilant etiam ipsi nocte ista, de qua etiam visibiliter redditur, quod tanto ante promissum est: Et nox tamquam dies illuminabitur 6. Fit hoc in cordibus piorum, quibus dictum est: Fuistis aliquando tenebrae. nunc autem lux in Domino 7. Fit hoc etiam in aemulis omnium, et qui vident in Domino, et qui invident Domino. Vigilat ergo ista nocte et mundus inimicus, et mundus reconciliatus. Vigilat iste, ut laudet medicum liberatus: vigilat ille, ut blasphemet iudicem condemnatus. Vigilat iste, mentibus piis fervens et lucescens: vigilat ille, dentibus suis frendens et tabescens. Denique istum caritas, illum iniquitas: istum christianus vigor, illum diabolicus livor nequaquam dormire in hac celebritate permittit. Unde ab ipsis etiam nostris inimicis nescientibus admonemur quemadmodum debeamus vigilare pro nobis, si propter nos vigilant etiam qui invident nobis. Eorum quippe qui nullo modo Christi sunt nomine consignati, tamen ista nocte multi dolore, multi pudore; nonnulli etiam qui fidei propinquant, Dei iam timore non dormiunt. Diversis causis excitat eos ista solemnitas. Quomodo ergo debet gaudendo vigilare Christi amicus, quando et dolendo vigilat inimicus? Quomodo in tanta Christi gloria inardescat vigilare christianus, quando erubescit dormire paganus? Quomodo decet eum, qui hanc domum magnam intravit, in tanta eius festivitate vigilare, quando iam vigilat qui disponit intrare? Vigilemus ergo, et oremus; ut et forinsecus et intrinsecus hanc vigiliam celebremus. Deus nobis loquatur in lectionibus suis; Deo loquamur in precibus nostris. Si eloquia eius obedienter audiamus, in nobis habitat quem rogamus.