SERMO 217

DE VERBIS DOMINI IN EVANGELIO IOANNIS:
"HAEC EST VITA AETERNA UT
COGNOSCANT TE SOLUM VERUM DEUM ET QUEM MISISTI, IESUM CHRISTUM"
ET DE TRINITATE

Et Pater et Filius solus verus Deus est.

1. Dominus Iesus Christus, qui nos exaudit cum Patre, orare pro nobis dignatus est Patrem. Quid est felicitate nostra certius, quando ille pro nobis orat, qui dat quod orat? Est enim Christus homo et Deus: orat ut homo, dat quod orat ut Deus. Quod autem tenere debetis, ideo totum Patri assignat, quia Pater non de illo est, sed ipse de Patre est. Fonti, unde derivatus est, totum dat. Sed et ipse fons natus de Patre, ipse est fons vitae. Ergo Pater fons fontem genuit. Genuit quidem fontem fons; sed generans fons et genitus fons unus est fons: quemadmodum generans Deus et genitus Deus unus est Deus, de Patre scilicet natus Filius. Pater non est Filius, Filius non est Pater; Pater non est de Filio, Filius de Patre est; sed tamen Pater et Filius unum sunt propter unam substantiam, et unus est Deus propter inseparabilem divinitatem. Proinde quod audistis eum dixisse: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 1, videte ne sic accipiatis, ut putetis Patrem solum esse verum Deum, Filium autem non esse verum Deum. Habemus enim divinum de hac re testimonium, manifeste dicente ipso Ioanne in epistola sua: Ut simus in vero Filio eius Iesu Christo: ipse est enim verus Deus, et vita aeterna 2. Tenete quia Christus verus Deus est, et vita aeterna. Ergo cum auditis: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum, subaudire debetis: Solum verum Deum; hoc est, ut te, et quem misisti Iesum Christum, cognoscant solum verum Deum.

Nec inde separandus Spiritus Sanctus.

2. De hac quaestione absolutissime exivimus. Sed quid facimus de Spiritu Sancto? Si enim de Patre et Christo quod dictum est: Ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum, hoc est, te et Iesum Christum cognoscant solum verum Deum; laboramus ut ostendamus, quomodo sit verus Deus et Spiritus Sanctus. Non, quia tacitus est, praetermissus est Spiritus Sanctus. Non est tantummodo Patris Spiritus, aut tantummodo Filii: sed Spiritus est Patris et Filii. Quando ergo tacetur, nominatis ambobus, in eis intellegitur, qui est amborum. Locutionem quamdam dicturus sum de Scriptura, unde intellegatis quod dicimus. Ait Apostolus: Nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est 3. Quae sunt enim hominis? Quae cogitat homo sicut homo: ibi enim est proprie homo, in cogitationibus suis. Numquid spiritus tuus novit cogitationes meas, aut spiritus meus novit cogitationes tuas? Nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est. Apostolus dixit; et adiunxit: Sic, quae Dei sunt, nemo nisi spiritus Dei 4. Quomodo accipimus hoc? Definita sententia est. Si ergo ea quae Dei sunt nemo scit nisi Spiritus Dei, ergo quae Dei sunt nescit Filius Dei? Absit a nobis sensus diabolicus, discedat a nobis. Ergo nescit quae Dei sunt Verbum Dei? ergo nescit quae Dei sunt Unicus Dei? nescit quae Dei sunt, per quem facta sunt omnia 5? Scit: et quis ita scit, nisi Spiritus Dei? Quomodo ergo, ubi audis: Nemo scit quae sunt Dei nisi Spiritus Dei, non inde separas Filium; sic, quando audis: Ut cognoscant te, et quem misisti Iesum Christum, solum verum Deum, noli separare Spiritum Sanctum.

Christus est eiusdem potestatis et eiusdem divinitatis ac Pater.

3. Si solus verus Deus est, ait haeresis, nescio quae scitis; quia non est solus verus Deus nisi Pater, cui dixit Christus: Ut cognoscant te solum verum Deum. Adde: et quem misisti Iesum Christum. Nolo, inquit, addere. Sed addidit ipse. Sed ego, inquit, nolo addere. Nec ego te audire. Et tamen, qui definis Patrem solum esse verum Deum, quid dicturus es de epistola Ioannis, ubi legitur de Christo: Ipse est verus Deus, et vita aeterna 6? Postremo cui dictum est, vel de quo dictum est: qui tacit mirabilia solus 7? De Patre, an de Filio, an de ambobus? Si de Patre, non ergo facit mirabilia Filius. Et ubi est, quod ipse dicit: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat 8? Potestatis est eiusdem, <eiusdem> divinitatis. Si ergo facit mirabilia et Filius, quomodo Pater facit solus? Si autem de ambobus dictum est, ergo Pater et Filius unus est Deus. Addite Spiritum Sanctum: addite, nolite separare, ne separemini.

Deus est Spiritus Sanctus, qui templum habet de membris.

4. Adoremus Deum, cuius sumus templa. Non enim, fratres, si templum de lignis et lapidibus faceremus, possemus facere nisi Deo. Si pagani essemus, faceremus templa diis: nam diis falsis templa faceremus, sicut fecerunt infideles gentes alienae a Deo. Salomon autem, qua propheta Dei erat, templum fecit de lignis et lapidibus, sed tamen Deo: Deo, non idolo: Deo, non angelo: Deo, non soli, non lunae: Deo, qui fecit caelum et terram: Deo vivo, qui fecit caelum et terram, et manet in caelis, templum fecit de terra; et non est dedignatus Deus, immo iussit ut fieret. Quare iussit ut templum sibi fieret? Non habebat ubi maneret? Audite sanctum Stephanum, quando passus est: Salomon, inquit, aedificavit ei domum, sed Summus non in manufactis templis habitat 9. Quare ergo voluit templum facere, aut templum fieri? Ut esset figura corporis Christi. Templum illud umbra erat: venit lux, et fugavit umbram. Quaere modo templum quod fecit Salomon, et invenis ruinam. Quare templum illud ruina est? Quia quod significabat iam factum est. Et ipsum templum corpus Domini ruit, sed resurrexit; et sic resurrexit, ut iam ruere omnino non possit. Denique Iudaei cum dixissent illi: Quod signum facis, ut credamus tibi? ait illis: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Loquebatur autem illis in templo a Salomone constructo, et dicebat: solvite templum hoc; sed quid sit hoc non audiebant, quid sit hoc non intellegebant, de illo templo illum dicere putabant. Denique responderunt illi: Quadraginta sex annis aedificatum est templum hoc, et tu triduo suscitabis illud? Inde Evangelista statim: Hoc autem dicebat de templo corporis sui 10. Templum ergo Dei, corpus Christi. Quid corpora nostra? membra Christi. Audite ipsum Apostolum: Nescitis, quia corpora vestra membra sunt Christi? 11 Qui dixit: Corpora vestra membra sunt Christi, quid ostendit, nisi quia corpora nostra et caput nostrum, quod est Christus, simul unum templum est Dei? Corpus Christi et corpora nostra templum Dei confidamus, et erimus: nam si non crediderimus, nec erimus. Ergo cum corpora nostra membra sint Christi, audite abiud quod dixit Apostolus: Nescitis, quia corpus vestrum templum in vobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo? 12 Ecce templum habet: et Deus non est? Si de lignis et lapidibus haberet, Deus esset: si manufactum templum haberet, Deus esset: et non est Deus, qui templum habet de membris Dei? Adiungite ergo Spiritum Sanctum. Deus est Spiritus Sanctus. Unus est Deus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Pater non est Filius, Filius non est Pater, Spiritus amborum nec Pater nec Filius: sed Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus est Deus. Aedificamini in unitate, ne cadatis in separatione.

Locum bonum a Christo paratum eligamus, bene faciendo in loco malo.

5. Audistis quid pro nobis rogavit, immo quid se velle dixit: Pater, quos dedisti mihi, volo. Volo, Pater: quod vis facio, fac quod volo. Volo. Quid? Ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum 13. O domus beata! O patria secura! Non habet hostem, non habet pestem; securi ibi vivimus, migrare non quaerimus, tutiorem locum non invenimus. Quicquid hic elegeris in terra, ad timorem elegis, non ad securitatem. Elege tibi locum, dum es in malo loco, id est, in hoc saeculo, in hac vita temptationibus plena, in hac mortalitate gemitibus et timoribus plena; dum es in malo loco, elege tibi locum, quo migres de malo loco. Non poteris ad locum bonum migrare de loco malo, nisi bene feceris in loco malo. Qualis locus est ille? ubi nemo esurit. Ergo si vis habitare in loco bono, ubi nemo esurit, in isto saeculo frange panem tuum esurienti 14. Quia in loco illo beato nemo est peregrinus, omnes in patria sua vivunt; si ergo vis esse in loco bono, ubi invenis peregrinum in loco malo non habentem quo intret, suscipe in domum tuam; praebe hospitium in loco malo, ut venias ad locum ubi hospes esse non possis 15. In loco bono nemo indiget vestimento: frigus ibi non est, aestus ibi non sunt: ut quid tectum? ut quid indumentum? Ubi non erit tectum, sed protectio, ecce et ibi invenimus tectum: Sub umbra alarum tuarum sperabo 16. Ergo in hoc loco malo praebe non habenti tectum, ut sis in loco bono, ubi habeas tale tectum, ut non quaeras facere sarta tecta: quia non ibi stillat imber, ubi est perpetuus fons veritatis. Sed imber iste laetificat, non umectat; imber iste ipse est fons vitae. Quid est: Domine, apud te est fons vitae 17? Et Verbum erat apud Deum 18.

Transeunt dies mali: dies bonus aeternus et beatus.

6. Ergo, fratres, facite bene in loco malo, ut veniatis ad locum bonum, de quo ait, qui nobis praeparat: Volo, ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum 19. Ascendit Dominus Christus praeparare, ut nos ad paratum 20 securi veniamus. Ipse se praeparat: in illo manete. Parva tibi domus est Christus? Iam nec passionem ipsius times: surrexit a mortuis, et non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 21. Locus malus, dies mali, saeculum hoc; sed bene faciamus in loco malo, et bene vivamus in diebus malis. Transit locus malus, et dies mali, et veniet locus bonus aeternus, dies boni aeterni; et ipsi dies boni unus dies erunt. Hic enim quare sunt mali dies? Quia transit unus, ut veniat alius: transit hodiernus, ut veniat crastinus: transit hesternus, ut veniret hodiernus. Ubi nihil transit, unus est dies: et ipse dies Christus est. Et Pater dies est: sed Pater dies de nullo die, Filius dies ex die. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomen eius; bene nuntiate diem ex die salutare eius 22. Christus est dies. Si non recognoscis, audi senem sapientem: si nondum sapis, quisquis es iuvenis, audi canos veritatis. Symeon ille senex adtendit infantem Dominum Christum qui portabatur a matre, et continebat caelum. Adtendit parvum, cognovit magnum, et accepit in manus suas; quia responsum acceperat a Deo, quod non esset visurus mortem, nisi vidisset Christum Domini. Accepit illum in manus suas, et ait: Nunc dimittes, Domine, servum tuum secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum 23. Ergo, bene nuntiate diem ex die salutare eius 24. Sic enim dixit Symeon: Venit quem exspectabam; quid hic facio? Suscepit eum, suscipiendus ab eo: portabat hominem Christum, portabatur a Deo Christo.

Regula tenenda quando Pater dicitur maior Filio.

7. Ergo hoc tenete: regulam vobis do, ut non expavescatis, quando dicit aliquid Filius, ubi videtur maiorem Patrem significare: aut ex persona hominis dicit, quia Deus homine maior est; aut ex persona geniti dicit, in honorem eius a quo genitus est. Plus non quaeratis: nam Deus Deum genuit, magnus aequalem genuit. Si Deus verum Deum non genuit, et magnus non aequalem genuit, monstrum genuit, non verum filium. Quia vero verum filium genuit, hoc est quod ipse ille quem genuit.