SERMO 215

IN REDDITIONE SYMBOLI

Symbolum est animo et corde semper retinendum.

1. Sacrosancti mysterii Symbolum, quod simul accepistis, et singuli hodie reddidistis, verba sunt in quibus matris Ecclesiae fides supra fundamentum stabile, quod est Christus Dominus, solidata firmatur. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus 1. Accepistis ergo, et reddidistis, quod animo et corde semper retinere debetis, quod in stratis vestris dicatis, quod in plateis cogitetis, et quod inter cibos non obliviscamini; in quo etiam dormientes corpore, corde vigiletis. Renuntiantes enim diabolo, pompis et angelis eius mentem atque animam subtrahentes, oblivisci oportet praeteritorum, et vetustate prioris vitae contempta, cum novo homine vitam quoque ipsam sanctis moribus innovare; et sicut Apostolus dicit, quae retro sunt obliti, atque in ea quae ante sunt extenti, sequi ad palmam supernae vocationis Dei 2; et credere quod nondum vides, ut merito possis ad id quod credideris pervenire. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 3.

Credimus in Deum Patrem omnipotentem.

2. Fides ergo haec et salutis est regula, credere nos in Deum Patrem omnipotentem, universorum creatorem, regem saeculorum, immortalem et invisibilem. Ipse est quippe Deus omnipotens, qui in primordio mundi cuncta ex nihilo fecit, qui est ante saecula, et qui fecit et regit saecula. Non enim tempore augetur, aut loco distenditur, aut aliqua materia concluditur aut terminatur; sed manet apud se et in se ipso plena et perfecta aeternitas, quam nec comprehendere humana cogitatio potest, nec lingua narrare. Nam si munus quod promittit sanctis suis, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 4; quomodo potest ipsum qui promittit, aut mens concipere, aut cor cogitare, aut lingua narrare?

Generationem Verbi, sive aeternam sive temporariam, quis enarrabit?

3. Credimus et in Filium eius Iesum Christum, Dominum nostrum, Deum verum de Deo vero, Dei Patris Filium Deum, sed non duos deos; ipse enim et Pater unum sunt 5; et per Moysen populo insinuat, dicens: Audi, Israel, mandata vitae: Dominus Deus tuus Deus unus est 6. Si autem vis cogitare quemadmodum aeternus Filius de aeterno Patre sine tempore natus sit; redarguit te Isaias propheta, qui dicit: Generationem eius quis enarrabit? 7 Nativitatem itaque Dei ex Deo nec cogitare poteris, nec narrare; credere tantum tibi permittitur, ut salvus esse possis, sicut Apostolus dicit: Credere enim oportet qui accedit ad Deum, quia est, et quaerentibus eum mercedis redditor erit 8. Si vero nativitatem eius secundum carnem, quam pro nostra salute dignatus excepit, scire desideras; audi, et crede natum de Spiritu Sancto et virgine Maria. Quamquam et hanc ipsam nativitatem eius quis enarrabit? Quis enim digne aestimare potest Deum propter homines hominem nasci voluisse, sine virili semine virginem concepisse, sine corruptione peperisse, et post partum in integritate mansisse? Dominus enim noster Iesus Christus uterum virginis dignatus intravit, membra feminae immaculatus implevit, matrem sine corruptione fetavit, a semetipso formatus exivit, atque integra genitricis viscera reservavit; ut eam de qua nasci dignatus est, et matris honore perfunderet, et virginis sanctitate. Quis hoc cogitat? quis enarrat? Ergo et hanc nativitatem eius quis enarrabit? Cuius enim mens ad cogitandum, cuius ad enuntiandum lingua sufficiat, non solum quod in principio erat Verbum, non habens ullum nascendi principium; verum etiam quod Verbum caro factum est 9, eligens virginem quam sibi faceret matrem, faciens matrem quam servaret et virginem; Dei Filius nulla matre concipiente, hominis Filius nullo homine seminante; fecunditatem feminae veniendo afferens, integritatem nascendo non auferens? Quid est hoc? quis dicat? quis taceat? Et mirum dictu: quod eloqui non valemus, silere non sinimur; sonando praedicamus, quod nec cogitando comprehendimus. Tantum quippe Dei donum nec effari possumus, quoniam sumus ad eius enarrandam magnitudinem parvuli; et tamen laudare compellimur, ne tacendo remaneamus ingrati. Sed Deo gratias, quia id quod competenter non potest dici, potest fideliter credi.

Maria credendo concepit, credendo peperit.

4. Credamus ergo in Iesum Christum, Dominum nostrum, natum de Spiritu Sancto et virgine Maria. Nam et ipsa beata Maria, quem credendo peperit, credendo concepit. Cum enim promisso sibi filio, quaesisset quemadmodum fieret, quoniam virum non cognosceret; utique solus ei modus cognoscendi atque pariendi notus erat, quem quidem ipsa experta non fuerat, sed ex aliis feminis natura frequentante didicerat, ex viro scilicet et femina hominem nasci; responsum ab angelo accepit: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Quae cum dixisset angelus, illa fide plena, et Christum prius mente quam ventre concipiens: Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum 10. Fiat, inquit, sine virili semine conceptus in virgine; nascatur de Spiritu Sancto et integra femina, in quo renascatur de Spiritu Sancto integra Ecclesia. Sanctum quod nascetur de homine matre sine homine patre, vocetur Dei Filius; quoniam qui natus est de Deo Patre sine ulla matre mirabiliter, oportuit ut fieret hominis filius; ut in ea carne natus, per clausa viscera parvus exiret, in qua resuscitatus per clausa ostia magnus intraret. Mira sunt haec, quia divina sunt; ineffabilia, quia et inscrutabilia; non sufficit explicando os hominis, quia nec investigando cor hominis. Credidit Maria, et in ea quod credidit factum est. Credamus et nos, ut et nobis possit prodesse quod factum est. Quamvis ergo mirabilis sit etiam ista nativitas: tamen cogita, o homo, quid pro te Deus tuus, Creator pro creatura susceperit; ut Deus in Deo manens, aeternus cum aeterno vivens, aequalis Filius Patri, pro reis et pro peccatoribus servis formam servi non dedignaretur induere. Neque enim hoc meritis humanis est exhibitum. Nam pro iniquitatibus nostris poenas potius merebamur: sed si iniquitates observasset, qui sustinuisset 11? Pro impiis igitur et pro peccatoribus servis Dominus servus et homo de Spiritu Sancto et virgine Maria nasci dignatus est.

Cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.

5. Parum hoc forsitan videatur, quod pro hominibus Deus, pro peccatoribus iustus, pro reis innocens, pro captivis rex, pro servis Dominus carne humanitatis indutus advenit, in terris visus sit et cum hominibus conversatus sit 12: Crucifixus insuper, mortuus et sepultus est. Non credis? Dicis forte: Quando hoc factum est? Audi quo tempore: Sub Pontio Pilato. In significationem tibi etiam nomen iudicis positum est, ne vel de tempore dubitares. Credite ergo Filium Dei crucifixum sub Pontio Pilato, et sepultum. Maiorem autem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis 13. Putas, nemo? Omnino nemo. Verum est, Christus hoc dixit. Interrogemus Apostolum, et respondeat nobis: Christus, inquit, pro impiis mortuus est 14. Et iterum dicit: Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius 15. Ecce ergo in Christo maiorem invenimus caritatem, qui animam suam non pro amicis, sed pro suis tradidit inimicis. Quantus amor Dei erga homines, et qualis affectio, sic amare etiam peccatores, ut amore eorum moreretur. Commendat enim dilectionem suam Deus; in nobis, Apostoli verba sunt, quia eam adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est 16. Crede igitur hoc et tu, et pro salute tua noli erubescere confiteri. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem 17. Denique, ne dubitares, ne erubesceres, quando primum credidisti, signum Christi in fronte tamquam in domo pudoris accepisti. Recole frontem tuam, ne linguam expavescas alienam. Qui enim, inquit ipse Dominus, confusus me fuerit coram hominibus, confundet illum Filius hominis coram angelis Dei 18. Noli ergo erubescere ignominiam crucis, quam pro te Deus ipse non dubitavit excipere. Dic cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi 19. Et respondet tibi idem ipse Apostolus: Non me iudicavit scire aliquid in vobis, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum 20. Ille qui ab uno populo est tunc crucifixus, in omnium populorum est nunc cordibus fixus.

Fides resurrectionis Christianos ab omnibus hominibus discernit.

6. Tu autem, quisquis es qui de potentia magis quam de humilitate vis gloriari, accipe consolationem, habe exsultationem. Qui enim crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus est, tertia die a mortuis resurrexit. Forte et hic dubitas, forte trepidas. Quando tibi dictum est: Crede natum, crede passum, crucifixum, mortuum et sepultum; quasi de homine facilius credidisti. Nunc quia dicitur: Tertia die a mortuis resurrexit, dubitas, o homo? Ut de multis unum proferamus exemplum, Deum attende, Omnipotentem cogita; et noli dubitare. Si enim potuit te, cum non esses, ex nihilo facere; cur non potuit hominem suum, quem iam fecerat, a mortuis excitare? Credite ergo, fratres: ubi de fide agitur, longo non opus est uti sermone. Sola haec fides est, quae christianos ab omnibus hominibus discernit et separat. Nam quia mortuus et sepultus est, et pagani nunc credunt, et Iudaei tunc viderunt; quia vero tertia die a mortuis resurrexit, nec paganus nec Iudaeus admittit. Discernit ergo a mortuis perfidis vitam fidei nostrae, resurrectio mortuorum. Nam et apostolus Paulus, cum Timotheo scriberet: Memento, inquit, Christum Iesum surrexisse a mortuis 21. Credamus ergo, fratres; quod in Christo factum credimus, hoc futurum speremus in nobis. Deus enim est, qui promittit: non fallit.

Christi adscensio; iudicium.

7. Postquam ergo resurrexit a mortuis, ascendit in caelos, sedet ad dexteram Patris. Adhuc forte non credis? Audi Apostolum: Qui descendit, inquit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia 22. Vide ne quem non vis credere resurgentem, sentias iudicantem. Qui enim non credit, iam iudicatus est 23. Nam qui modo sedet ad dexteram Patris advocatus pro nobis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credamus ergo, ut sive vivamus, sive moriamur, Domini simus 24.

Spiritus Sanctus, remissio peccatorum carnis resurrectio, vita aeterna.

8. Credamus ergo, et in Spiritum Sanctum. Deus est enim, quia scriptum est: Deus Spiritus est 25. Per ipsum remissionem accepimus peccatorum, per ipsum resurrectionem credimus carnis, per ipsum vitam speramus aeternam. Sed videte ne numerando errorem patiamini, et me putetis tres deos dixisse, quia unum Deum tertio nominavi. Una est in Trinitate substantia deitatis, una virtus, una potestas, una maiestas, unum nomen divinitatis; sicut ipse dixit discipulis, cum surrexisset a mortuis: Ite, baptizate gentes, non in multis nominibus, sed in uno nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti 26. Credentes ergo divinam Trinitatem et trinam unitatem, cavete, dilectissimi, ne quis vos ab Ecclesiae catholicae fide atque veritate seducat. Qui enim vobis aliter evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit. Apostolum, non me audite, qui ait: Sed et si nos, aut angelus de caelo aliter vobis evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit 27.

Per sanctam Ecclesiam.

9. Videtis certe, carissimi, etiam in ipsis sancti Symboli verbis, quomodo in conclusione omnium regularum, quae ad sacramentum fidei pertinent, quasi supplementum quoddam additum, ut diceretur: Per sanctam Ecclesiam. Fugite ergo, quantum potestis, diversos et varios deceptores, quorum sectas et nomina prae multitudine sui nunc longum est enarrare. Multa enim habemus dicere vobis, sed non potestis illa portare modo 28. Unum vestris pectoribus commendo, ut ab eo qui catholicus non est, animum et auditum vestrum omnimodis avertatis: quo remissionem peccatorum et resurrectionem carnis et vitam aeternam per unam, veram et sanctam Ecclesiam catholicam apprehendere valeatis; in qua discitur Pater et Filius et Spiritus Sanctus, unus Deus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.