SERMO 211/A

IN QUADRAGESIMA

FRAGMENTUM

Toleremus praesentia, speremus futura.

1. Commendavit (ergo) nobis Dominus noster Iesus Christus in passione sua labores et contritiones praesentis saeculi; in resurrectione sua commendavit aeternam vitam et beatam futuri saeculi. Toleremus praesentia, speremus futura. Ideo in diebus istis dies agimus significantes labores praesentis saeculi, in ieiuniis et observatione conterentes animas nostras; in diebus autem venturis dies significamus futuri saeculi. Nondum ibi sumus. "Significamus" dixi, non e "tenemus". Usque ad passionem enim contritio, post resurrectionem laudatio.

Negotium nostrum in vita altera.

2. In illa enim vita ipsum erit negotium nostrum, in regno Dei: videre, amare, laudare. Quid enim ibi acturi sumus? In isto saeculo opera sunt necessitatis, alia sunt iniquitatis. Necessitatis opera quae sunt? Seminare, arare, novellare, navigare, molere, coquere, texere, et si qua similia necessitatis; et illa opera nostra bona necessitatis est. Frangere panem esurienti non habes tu necessitatem; sed habet ille, cui frangis panem. Recipere peregrinum, vestire nudum, redimere captivum, visitare aegrum, dare consilium deliberanti, liberare oppressum, omnia ista ad eleemosynam pertinent; opera sunt necessitatis. Iniquitatis quae sunt? Furari, latrocinari, inebriari, alea ludere, foenus exigere; et quis numerat omnia facta iniquitatis? In illo regno non erunt opera necessitatis, quia nulla ibi erit miseria; non erunt opera iniquitatis, quia nulla ibi erit molestia. Ubi nulla est miseria, non sunt opera necessitatis; ubi nulla malitia, non sunt opera iniquitatis. Quid enim facturus ut manduces, quando nemo esurit? Illa ipsa eleemosynarum opera quomodo facturus? Cui frangis panem, ubi nemo eget? Quem visitas aegrum, ubi perpetua sanitas perseverat? Quem sepelis mortuum, ubi immortalitas numquam moritur? Pereunt opera necessitatis; opera autem iniquitatis si hic feceris, illic non pervenis. Quid ibi facturi sumus, dicite mihi? Dormituri? Hic enim homines, non habentes quod agant, dormiunt; ibi somnus non est, quia nulla defectio. Non ergo opera necessitatis acturi, non dormituri, quid facturi sumus? Nemo expavescat taedium, nemo putet et ibi futurum taedium. Numquid modo taedias sanus esse? Omnia in saeculo habent fastidium; sanitas non habet fastidium. Si sanitas non habet fastidium, immortalitas habebit fastidium? Quae erit ergo actio nostra? Amen, et Alleluia. Hic enim agimus aliud, ibi aliud, non dico die et nocte, sed die sine fine: quae modo potestates caelorum Seraphim sine taedio dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth 1. Hoc dicunt sine taedio. Numquid modo fatigatur pulsus venae tuae? Quamdiu vivis, pulsus habet vena tua. Aliquid facis, et fatigando fatigaris, et requiescis, et redis ad opus, et vena tua non fatigatur. Quomodo vena tua non fatigatur in salute tua, sic lingua tua et cor tuum non fatigatur in laudibus Dei, in immortalitate tua. Audite testimonium negotii vestri. Quid est "negotii vestri"? Hoc negotium, otium est. Otiosum negotium, quid? Laudare Dominum. Audite inde sententiam: Beati qui habitant in domo tua 2. Psalmus hoc dicit: Beati qui habitant in domo tua. Et quasi quaereremus unde beati: "multum aurum habebunt"? Qui multum aurum habent, multum sunt miseri. Beati sunt isti, qui habitant in domo tua. Unde beati? Haec est beatitudo illorum: In saecula saeculorum laudabunt te 3.