SERMO 207

IN QUADRAGESIMA

Quae maior esse potuit misericordia Domini?

1. In adiutorio misericordiae Domini Dei nostri, tentationes saeculi, insidiae diaboli, mundi labor, carnis illecebra, turbulentorum temporum fluctus, et corporalis omnis atque spiritalis adversitas, eleemosynis, et ieiuniis, atque orationibus superandae sunt. Haec cum per totam vitam fervere debeant christiano; tum maxime propinquante solemnitate Paschali, quae suo reditu anniversario nostras excitat mentes; innovans in eis memoria salutari, quod Dominus noster unicus Dei Filius misericordiam praestitit nobis, ieiunavit oravitque pro nobis. "Eleemosyna" quippe graece, "misericordia" est. Quae autem maior esse misericordia super miseros potuit, quam illa quae coeli creatorem de coelo deposuit, et terreno corpore terrae induit conditorem; eum qui in aeternitate Patris manet aequalis, mortalitate coaequavit et nobis, formam servi 1 mundi Domino imposuit; ut ipse panis 2 esuriret 3, satietas sitiret 4, virtus infirmaretur 5, sanitas vulneraretur, vita moreretur 6? Hoc autem, ut nostra pasceretur fames, rigaretur ariditas, consolaretur infirmitas, exstingueretur iniquitas, ardesceret caritas. Quae maior misericordia, quam creari creatorem, servire dominatorem, vendi redemptorem, humiliari exaltatorem, occidi suscitatorem? Nobis de praebendis eleemosynis praecipitur ut panem demus esurienti 7; ille se ipsum ut nobis daret esurientibus, prius pro nobis se tradidit saevientibus. Praecipitur nobis ut peregrinum recipiamus: ille pro nobis in sua propria venit, et sui eum non receperunt 8. Ipsum denique benedicat anima nostra, qui propitius fit omnibus iniquitatibus eius, qui sanat omnes languores eius, qui redimit de corruptione vitam eius, qui eam coronat in miseratione et misericordia: qui satiat in bonis desiderium eius 9. Exerceamus itaque eleemosynas nostras tanto impensius, tantoque frequentius, quanto propinquior fit dies qua nobis praerogata eleemosyna celebratur. Quia ieiunium sine misericordia ei nihil est qui ieiunat.

Minuendae voluptates, non mutandae.

2. Ieiunemus etiam humiliantes animas nostras, appropinquante die quo magister humilitatis humiliavit semetipsum, factus subditus usque ad mortem crucis 10. Imitemur eius crucem, abstinentiae clavis edomitas concupiscentias configentes. Castigemus corpus nostrum, et servituti subiiciamus 11: et ne per indomitam carnem ad illicita prolabamur, in ea domanda aliquantum et licita subtrahamus. Crapula et ebrietas etiam per dies caeteros devitanda: per hos autem dies etiam concessa prandia removenda. Adulteria et fornicationes 12 semper exsecranda atque fugienda: his autem diebus et a coniugibus temperandum est. Facile tibi obtemperabit caro, ne inhaereat alienis, quae refrenari consueverit et a suis. Sane cavendum est ne mutes, non minuas voluptates. Videas enim quosdam pro usitato vino, inusitatos liquores exquirere, et aliorum expressione pomorum, quod ex uva sibi denegant, multo suavius compensare; cibos extra carnes multiplici varietate ac iucunditate conquirere; et suavitates quas alio tempore consectari pudet, huic tempori quasi opportune colligere: ut videlicet observatio Quadragesimae non sit veterum concupiscentiarum repressio, sed novarum deliciarum occasio. Haec, fratres, ne vobis persuasa subrepant, quanta potestis vigilantia providete. Parcimonia ieiuniis coniungatur. Sicut ventris castiganda saturitas, ita gulae irritamenta cavenda sunt. Non humanorum alimentorum genera detestanda, sed carnalis est delectatio refrenanda. Esau non pingui vitulo vel volatilibus saginatis, sed immoderate concupita lenticula reprobatus est 13. Sanctum David aquam plus iusto desiderasse poenituit 14. Non operosis ergo neque pretiosis, sed in promptu et positis quibusque vilioribus alimentis est corpus a ieiunio reficiendum, vel potius fulciendum.

Semper ieiunet ab odio, semper dilectione pascatur oratio.

3. His diebus adminiculis piarum eleemosynarum et frugalium ieiuniorum oratio nostra in superna sustollitur: quia nec impudenter a Deo misericordia petitur, cum ab homine homini non negatur, nec serena cordis petentis intentio carnalium voluptatum phantasmatibus nubilis impeditur. Sit autem oratio casta, ne forte non quod caritas, sed quod cupiditas quaerit, optemus; ne inimicis mali aliquid imprecemur; ne in quos nocendo vel vindicando non possumus, orando saeviamus. Certe sicut nos apti efficimur ad orandum eleemosynis et ieiuniis, sic et ipsa nostra oratio facit eleemosynas, cum dirigitur atque profunditur, non pro amicis tantum, verum etiam pro inimicis, et ieiunat ab ira et odio et a perniciosissimis vitiis. Si enim nos ieiunamus a cibis, quanto potius illa a venenis? Denique nos debitis opportunisque temporibus alimentorum perceptione reficimur: nunquam illam escis talibus oblectemus. Perpetua suscipiat ista ieiunia: quia est illi cibus proprius, quem sumere sine intermissione praecipitur. Semper ergo ieiunet ab odio, semper dilectione pascatur.