SERMO 206

IN QUADRAGESIMA

Quadragesimae tempus humilitatis.

1. Anniversario reditu Quadragesimae tempus advenit, quo vobis exhortatio nostra debetur: quia et vos tempori congrua Domino opera vestra debetis: quae tamen non Domino utilia possint esse, sed vobis. Orationibus, ieiuniis, eleemosynis et alia quidem tempora debent christiano fervere: verumtamen et illos qui diebus aliis in his pigri sunt, debet ista solemnitas excitare; et ii qui per alios dies ad ista sunt alacres, nunc ea debent ferventius exercere. Tempus quippe humilitatis nostrae vita in hoc saeculo est, quam dies significant isti, Domino pro nobis Christo, qui semel moriendo passus est, velut annis omnibus revoluta solemnitate passuro. Quod enim semel in toto tempore factum est, ut vita nostra novaretur; celebratur annis omnibus, ut in memoriam revocetur. Si ergo veracissimae pietatis affectu, toto peregrinationis huius tempore, quo in mediis tentationibus vivimus, humiles corde esse debemus: quanto magis his diebus, quibus ipsum tempus humilitatis nostrae non solum vivendo agimus, sed etiam celebrando significamus? Humiles esse nos docuit humilitas Christi, quia impiis moriendo cessit: excelsos nos facit celsitudo Christi, quia pios resurgendo praecessit. Si enim commortui sumus, ait Apostolus, et convivemus: si toleramus, et conregnabimus 1. Unum horum modo, tamquam eius propinquante passione; alterum post Pascha, tamquam eius resurrectione completa, devotione debita celebramus. Tunc enim post dies huius humilitatis, etiam nostrae celsitudinis tempus, etsi nondum videndo agere vacat; iam tamen praemeditando significare delectat. Nunc itaque orationibus ingemiscamus instantius: tunc uberius exhilarabimur laudibus.

Duo genera eleemosynarum: tribuendi et ignoscendi.

2. Sed orationibus nostris, quibus ad Deum facilius volando perveniant, eleemosynis et ieiuniis pennas pietatis addamus. Hinc autem intellegit animus christianus, quantum remotus esse debet a fraude alienae rei; quando sentit simile esse fraudi, si superflua sua non tribuerit indigenti. Dominus dicit: Date et dabitur vobis; dimittite et dimittetur vobis 2. Haec duo genera eleemosynarum, tribuendi et ignoscendi, clementer et ferventer operemur; qui nobis a Domino ut bona tribuantur, et mala non retribuantur, oramus. Date, inquit, et dabitur vobis. Quid verius, quid iustius; ut qui dare detrectat, se fraudet ipse, nec accipiat? Si impudenter agricola quaerit messem, ubi se novit non praemisisse semen; quanto impudentius quaerit Deum divitem dantem, qui hominem pauperem noluit exaudire poscentem? In paupere enim se pasci voluit, qui non esurit. Deum ergo nostrum egentem non spernamus in paupere, ut egentes satiemur in divite. Habemus egentes, et egemus: demus ergo, ut accipiamus. Verumtamen quid est quod damus? Et pro isto exiguo, visibili, temporali atque terreno, quid est quod accipere desideramus? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 3. Nisi ipse promitteret, impudentiae fuisset dare ista, et accipere velle illa: et nolle dare nec ista: quae tamen ista nec ipsa haberemus, nisi dante illo qui exhortatur ut demus. Qua igitur fronte in utrisque speramus dantem, si in minimis contemnimus imperantem? Dimittite, et dimittetur vobis 4. Hoc est, Ignoscite, et ignoscetur vobis. Conservus conservo reconcilietur; ne iuste servus a Domino puniatur 5. In hoc genere eleemosynae, nullus est pauper. Potest hoc facere ut in aeternum vivat, etiam qui ad tempus non habet unde vivat. Gratis datur, dando cumulatur, quae non consumitur, nisi quando non erogatur. Cuius ergo usque ad hos dies inimicitiae perdurarunt, confundantur atque finiantur. Finiantur, ne finiant: non teneantur, ne teneant: perimantur per redemptorem, ne perimant retentorem.

Ieiunia Deo accepta.

3. Ieiunia vestra non sint talia, qualia propheta condemnat, dicens: Non hoc ieiunium elegi, dicit Dominus 6. Arguit enim ieiunia litigiosorum: quaerit piorum. Arguit opprimentes: quaerit relaxantes. Arguit inimicantes: quaerit liberantes. Inde enim per hos dies a rebus licitis desideria vestra frenatis, ne illicita committatis. Nullis diebus se ingurgitet vino, nec adulterio, qui diebus istis temperat a coniugio. Ita oratio nostra humilitate et caritate, ieiunando et dando, temperando et ignoscendo, bona tribuendo et mala non retribuendo, a malo declinando et bona faciendo, quaerit pacem, et consequitur eam 7. Volat enim talibus oratio pennis adminiculata virtutum: et quo Christus pax nostra 8 praecessit, facilius perfertur in coelum.