SERMO 205

IN QUADRAGESIMA

Christianus perpetuo pendere debet in cruce.

1. Observationem Quadragesimae, solemni reditu praesentatam, hodierno die ingredimur: quo vobis solemniter etiam exhortatio nostra debetur; ut Dei sermo per nostrum officium ministratus, ieiunaturos corpore, pascat in corde; ac sic interior homo cibo suo refectus, exterioris castigationem possit agere, et robustius sustinere. Congruit enim nostrae devotioni, ut qui Domini crucifixi passionem iam propinquantem celebraturi sumus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis ipsi etiam faciamus, sicut dicit Apostolus: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis 1. In hac quidem cruce, per totam istam vitam, quae in mediis tentationibus ducitur, perpetuo debet pendere christianus. Non enim est in hac vita tempus evellendi clavos, de quibus in Psalmo dicitur: Confige clavis a timore tuo carnes meas 2. Carnes, sunt carnales concupiscentiae; clavi, sunt praecepta iustitiae: his illas timor Domini configit, qui nos illi acceptabilem hostiam crucifigit. Unde item dicit Apostolus: Obsecro itaque vos, fratres, per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem 3. Crux ergo ista, in qua Dei servus non solum non confunditur, sed etiam gloriatur dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 4: crux, inquam, ista non quadraginta dierum est, sed totius huius vitae, quae mystico numero quadraginta istorum significatur dierum; sive quod homo ducturus hanc vitam, sicut nonnulli asserunt, diebus quadraginta formatur in utero; sive quod Evangelia quatuor cum denaria Lege concordant, et quater deni istum numerum signant, nobisque in hac vita Scripturas utrasque necessarias esse demonstrant; sive alia qualibet probabiliore causa, quam potest intellectus melior et luculentior invenire. Unde et Moyses et Elias et ipse Dominus quadraginta diebus ieiunaverunt: ut insinuaretur nobis et in Moyse et in Elia et in ipso Christo, hoc est, in Lege et Prophetis et in ipso Evangelio, id nobiscum agi, ne conformemur et haereamus huic saeculo, sed crucifigamus hominem veterem, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione agentes; sed induamus Dominum Iesum; et carnis curam ne fecerimus in concupiscentiis 5. Sic semper hic vive, Christiane: si terreno limo gressus non vis immergere, noli de ista cruce descendere. Si autem hoc faciendum est per hanc totam vitam, quanto magis per istos Quadragesimae dies, quibus non solum agitur, verum etiam significatur haec vita?

Pia opera ferventius exercenda.

2. Per alios ergo dies non graventur corda vestra in crapula et ebrietate 6; per hos autem etiam ieiunate. Per alios dies, adulteria, fornicationes, omnesque illicitas corruptelas nolite contingere: per hos autem etiam a coniugibus abstinete. Quod vobis demitis ieiunando, eleemosynis addite praerogando. Tempus quod reddendo coniugali debito occupabatur, supplicationibus impendatur. Corpus quod carnalibus affectibus solvebatur, puris precibus prosternatur. Manus quae amplexibus implicabantur, orationibus extendantur. Vos autem qui etiam per alios dies ieiunatis, per hos augete quod facitis. Qui per alios dies perpetua continentia crucifigitis corpus, per hos Deo vestro crebrioribus et intentioribus inhaerete orationibus. Omnes unanimes, omnes fideles fideliter, omnes in hac peregrinatione unius patriae desiderio suspirantes, et amore ferventes. Donum Dei, quod ipse non habet, nullus in altero invideat, nullus irrideat. In spiritalibus bonis, tuum deputa, quod amas in fratre: suum deputet, quod amat in te. Nemo sub abstinentiae specie, mutare affectet potius, quam resecare delicias; ut pretiosos cibos quaerat, quia carne non vescitur, et inusitatos liquores, quia vinum non bibit: ne per occasionem quasi domandae carnis, magis agat negotium voluptatis. Alimenta quidem mundis munda sunt omnia 7: sed in nullo est munda luxuria.

A litibus in primis ieiunandum.

3. Prae caeteris, fratres, a litibus et discordiis ieiunate. Mementote prophetam quibusdam exprobrantem atque clamantem: In diebus ieiunii vestri, inveniuntur voluntates vestrae, quod omnes qui sub iugo vestro sunt stimulatis, et caeditis pugnis; auditur in clamore vox vestra 8, et caetera talia. Quibus commemoratis adiunxit: Non hoc ieiunium ego elegi, dicit Dominus 9. Si clamare vultis, illum frequentate clamorem, de quo scriptum est: Voce mea ad Dominum clamavi 10. Ille quippe non est litis, sed charitatis; nec carnis, sed cordis. Non est talis ille, de quo dicitur: Expectavi ut faceret iudicium, fecit autem iniquitatem; et non iustitiam, sed clamorem 11. Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis 12. Hae sunt duae alae orationis, quibus volat ad Deum: si illud quod committitur, ignoscit delinquenti, et donat egenti.