SERMO 203

IN EPIPHANIA DOMINI

Epiphaniae festivitas merito instituta.

1. "Epiphania" graecae linguae vocabulo, latine "manifestatio" dici potest. Hodierno igitur die manifestatus Redemptor omnium gentium, fecit solemnitatem omnibus gentibus. Cuius itaque nativitatem ante dies paucissimos celebravimus, eiusdem manifestationem hodie celebramus. Dominus ergo noster Iesus Christus ante dies tredecim natus, a Magis hodie traditur adoratus. Quia factum est, Evangelii loquitur veritas: quo die autem factum sit, ubique clamat tam praeclarae istius solemnitatis auctoritas. Iustum enim visum est, quod et vere iustum est, ut quoniam illi Magi primi ex Gentibus Christum Dominum cognoverunt, et nondum eius sermone commoti, stellam sibi apparentem et pro infante Verbo visibiliter loquentem, velut linguam coeli, secuti sunt 1, ut diem salutis primitiarum suarum Gentes gratanter agnoscerent, et eum Domino Christo cum gratiarum actione solemni obsequio dedicarent. Primitiae quippe Iudaeorum ad fidem revelationemque Christi in illis pastoribus exstiterunt, qui ipso die quo natus est, eum de proximo veniendo viderunt. Illis Angeli, istis stella nuntiavit. Illis dictum est: Gloria in excelsis Deo 2: in istis impletum est: Coeli enarrant gloriam Dei 3. Utrique sane tamquam initia duorum parietum de diverso venientium, circumcisionis et praeputii, ad angularem lapidem cucurrerunt: ut esset pax eorum, faciens utraque unum 4.

Gentium humilitas.

2. Verumtamen illi Deum, ex eo quod Christum viderant 5, laudaverunt; isti autem visum Christum etiam adoraverunt. In illis gratia prior, in istis humilitas amplior. Fortasse ergo illi pastores minus rei, de salute alacrius exsultabant: isti autem Magi multis onerati peccatis, submissius indulgentiam requirebant. Haec est illa humilitas, quam plus in eis qui ex Gentibus erant, quam in Iudaeis, divina Scriptura commendat. Ex Gentibus enim erat ille Centurio, qui cum Dominum in toto pectore suscepisset, se tamen dixit indignum ut in domum eius intraret, nec ab eo aegrum suum voluit videri, sed salvum iuberi 6. Sic interius praesentem corde retinebat, cuius a suo tecto praesentiam honorifice revocabat. Denique Dominus: Non inveni, inquit, tantam fidem in Israel 7. Illa etiam Chananaea ex Gentibus erat, quae cum se a Domino audisset canem, et cui panis filiorum mitteretur indignam, micas tamquam canis exegit: et ideo non esse meruit, quia id quod fuerat non negavit. Nam et ipsa audivit a Domino: O mulier, magna est fides tua 8. Humilitas in ea fecerat fidem magnam; quia se ipsam fecerat parvam.

Gentium omnium salus figurata.

3. Veniunt ergo pastores de proximo videre, et Magi de longinquo veniunt adorare. Haec est humilitas qua inseri meruit oleaster in olivam 9, et olivam dare contra naturam; quia naturam meruit mutare per gratiam. Nam cum hoc oleastro totus silvesceret et amaresceret mundus, per insertionis gratiam pinguefactus enituit. Veniunt enim ab extremo terrae, secundum Ieremiam, dicentes: Vere mendacia coluerunt patres nostri 10. Et veniunt, non ab una orbis parte, sed sicut Evangelium secundum Lucam loquitur, ab Oriente, et Occidente, ab Aquilone et Meridie 11, qui recumbant cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum 12. Sic totus orbis ex partibus quatuor Trinitatis gratia vocatur in fidem. Secundum quem numerum, cum quatuor ter ducuntur, duodenarius numerus apostolicus consecratus est; tamquam universi orbis salutem ex quatuor mundi partibus, in Trinitatis gratiam praefigurans. Hunc enim numerum etiam discus ille significavit, qui demonstratus est Petro plenus omnibus animalibus 13, tamquam omnibus gentibus. Nam et ipse quatuor lineis suspensus e coelo ter submissus assumptus est 14; ut quaterni duodecim facerent. Ideo fortasse post Natalem Domini duodecim diebus additis, Magi primitiae Gentium ad Christum videndum adorandumque venerunt, et non solum accipere propriam, sed omnium quoque gentium salutem significare meruerunt. Celebremus ergo devotissime etiam istum diem; et Dominum Iesum, quem primitiae illae nostrae adoraverunt iacentem in diversorio, nos habitantem adoremus in coelo. Hoc quippe in eo illi venerati sunt futurum, quod nos veneramur impletum. Adoraverunt primitiae Gentium inhiantem uberibus matris: adorant gentes sedentem ad dexteram Dei Patris.