SERMO 176

 

DE TRIBUS LECTIONIBUS APOSTOLI, (1 TIM 1, 15-16):
FIDELIS SERMO ET OMNI ACCEPTIONE DIGNUS ", ETC.
PSALMI 94, 6. 2:
VENITE ADOREMUS, ET PROSTERNAMUR EI ", ETC.,
AC
EVANGELII LC 17, 12- 19,
UBI DE DECEM LEPROSIS A
DOMINO MUNDATIS.
CONTRA PELAGIANOS

 

Lectiones et cantus in Ecclesia.

1. De divinis lectionibus quod Dominus admonere dignatur, intenti audite, fratres, illo dante, me ministrante. Primam lectionem audivimus Apostoli: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem suam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 1. Hoc de apostolica lectione percepimus. Deinde cantavimus Psalmum, exhortantes nos invicem, una voce, uno corde dicentes: Venite adoremus, et prosternamur ei, et fleamus coram Domino qui fecit nos: et ibi praeveniamus faciem eius in confessione, et in psalmis iubilemus ei 2. Post haec, evangelica lectio decem leprosos mundatos nobis ostendit, et unum ex eis alienigenam gratias agentem mundatori suo. Has tres lectiones, quantum pro tempore possumus, pertractemus, dicentes pauca de singulis; et quantum conari possumus, adiuvante Domino, non in aliqua earum sic immorantes, ut aliis duabus impedimentum afferamus.

Gratiarum actio ab omnibus debita medico. Peccatum originale in parvulis. Pupillorum tutores episcopi.

2. Proponit nobis Apostolus scientiam gratiarum actionis. Mementote quid ultima evangelica lectio resonet 3, quomodo Iesus Dominus laudat gratias agentem, ingratos improbat, mundatos in cute, leprosos in corde. Quid ergo Apostolus? Fidelis, inquit, sermo et omni acceptione dignus. Quis est iste sermo? Quia Christus Iesus venit in mundum. Utquid? Peccatores salvos facere. Quid tu? Quorum primus ego sum 4. Qui dicit, vel: Non sum peccator, vel: Non fui, ingratus est Salvatori. Nullus hominum in ista quae ex Adam defluit massa mortalium, nullus omnino hominum non aegrotus, nullus sine gratia Christi sanatus. Quid de parvulis pueris, si ex Adam aegroti? Nam et ipsi portantur ad Ecclesiam; et si pedibus illuc currere non possunt, alienis pedibus currunt, ut sanentur. Accommodat illis mater Ecclesia aliorum pedes ut veniant, aliorum cor ut credant, aliorum linguam ut fateantur: ut quoniam quod aegri sunt alio peccante praegravantur, sic cum hi sani sunt, alio pro eis confitente salventur. Nemo ergo vobis susurret doctrinas alienas. Hoc Ecclesia semper habuit, semper tenuit: hoc a maiorum fide percepit; hoc usque in finem perseveranter custodit. Quoniam non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus 5. Quid necessarium ergo habuit infans Christum si non aegrotat? Si sanus est, quare per eos qui eum diligunt, medicum quaerit? Si quando portantur infantes, dicuntur omnino nullum propaginis habere peccatum, et venint ad Christum; quare non eis dicitur in Ecclesia qui eos apportant: Auferte hinc innocentes istos: non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non venit Christus vocare iustos, sed peccatores 6? Numquam dictum est: sed nec aliquando dicetur. Quisque ergo quod potest, fratres, loquatur pro eo qui loqui pro se non potest. Pro magno commendantur episcopis patrimonia pupillorum, quanto magis gratia parvulorum? Pupillum tuetur episcopus, ne mortuis parentibus ab extraneis opprimatur. Clamet plus pro parvulo, cui timet ne a parentibus occidatur; clamet cum Apostolo: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in mundum, nullam aliam ob causam, nisi peccatores salvos facere 7. Qui venit ad Christum, habet quod in eo sanetur: qui non habet, non est causa quare medico offeratur. Eligant parentes unum de duobus: aut confiteantur in parvulis suis sanari peccatum, aut eos medico offerre desinant. Hoc nihil est aliud quam velle medico sanum offerre. Quid offers? Baptizandum. Quem? Infantem. Cui offers? Christo. Ei certe qui venit in mundum? Ita, inquit. Quare venit in mundum? Peccatores salvos facere. Ergo quem offers, habet quod in illo salvum fiat? Si dixeris: Habet, confitendo deles; si dixeris: Non habet, negando tenes.

Paulus quomodo peccatorum primus.

3. Peccatores, inquit, salvos facere, quorum primus ego sum. Ante Paulum non erant peccatores? Certe vel ipse Adam ante omnes, et plena peccatoribus terra deleta diluvio, et deinceps quam multi. Unde verum est, ego primus sum? Primum se dixit, non peccatorum ordine, sed peccati magnitudine. Magnitudinem peccati sui adtendit, unde se primum dixit peccatorum; quomodo dicuntur inter advocatos, verbi gratia, primi: primus est iste, non quia plures annos habet, ex quo causas agit; sed quia ex quo coepit, ceteros superavit. Dicat ergo Apostolus alio loco unde primus sit peccatorum: Ego, inquit, sum novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei 8. Nemo acrior inter persecutores: ergo nemo prior inter peccatores.

In Pauli curatione spes salutis allata desperatis.

4. Sed misericordiam, inquit, consecutus sum. Et quare sit misericordiam consecutus, exponit causam: Ut in me, inquit, ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 9. Christus, inquit, daturus veniam conversis ad se peccatoribus usque ad inimicos suos, me primo elegit acriorem inimicum; quem cum sanaret, nemo in ceteris desperaret. Faciunt hoc medici: quando ad ea loca veniunt ubi ignoti sunt, quos curent primitus eligunt desperatos; ut in eis et benevolentiam exerceant, et commendent doctrinam; ut unusquisque in illo loco dicat proximo suo: Vade ad illum medicum, securus esto, sanat te. Et ille: Me sanat? Non vides quid patiar? Ego novi quid simile: tu quod pateris, et ego quidem passus sum. Sic dicit Paulus unicuique aegroto, et de se volenti desperare: Qui curavit me, misit me ad te, et dixit mihi: Illi desperanti vade, et dic quid habuisti, quid in te sanavi, quam cito sanavi. De caelo vocavi, una voce percussi et deieci, alia erexi et elegi, tertia implevi et misi, quarta liberavi et coronavi 10. Vade, dic aegrotis, clama desperatis: Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere. Quid timetis? quid trepidatis? Quorum primus ego sum. Ego, inquit, vobis loquor, sanus aegrotantibus, stans iacentibus, securus desperantibus. Ideo enim misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem. Morbum meum diu pertulit, et sic abstulit; tamquam bonus medicus phreneticum patienter toleravit, sustinuit me ferientem se, donavit mihi feriri pro se. Omnem, inquit, longanimitatem ostendit in me, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam.

Salus nostra ex Deo, non ex nobis. Gratiae beneficia. Confessio duplex.

5. Nolite ergo desperare. Aegroti estis, accedite ad eum, et sanamini: caeci estis, accedite ad eum, et illuminamini. Et qui sani estis, ei gratias agite: et qui aegrotatis, ad eum sanandi currite; dicite omnes: Venite adoremus, et prosternamur ei, et ploremus coram Domino qui fecit nos 11, et homines, et salvos. Nam si ille nos fecit homines, nos autem ipsi nos fecimus salvos; aliquid illo melius fecimus. Melior est enim salvus homo, quam quilibet homo. Si ergo te Deus fecit hominem, et tu te fecisti bonum hominem; quod tu fecisti melius est. Noli te extollere super Deum: subde te Deo, adora, prosternere, confitere illi qui fecit te: quia nemo recreat, nisi qui creat, nemo reficit, nisi qui fecit. Hoc et in alio Psalmo: Ipse fecit nos, et non ipsi nos 12. Sane quando te fecit, quid tu faceres non habebas: quando autem iam es, habes et tu ipse quod facias; ad medicum curras, medicum implores, qui ubique est. Et ut implorares, excitavit cor tuum, et posse implorare donavit tibi; Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate 13. Quia ut haberes bonam voluntatem, illius vocatio praecessit. Clama: Deus meus, misericordia eius praeveniet me 14. Ut esses, ut sentires, ut audires, ut consentires, praevenit te misericordia eius. Praevenit te in omnibus: praeveni et tu in aliquo iram eius. In quo, inquis, in quo? Confitere ista omnia a Deo te habere quidquid boni habes, a te quidquid mali. Ne in bonis tuis illum contemnas, te laudes; ne in malis tuis illum accuses, te excuses: ipsa est vera confessio. Ille qui in tantis bonis praevenit te, venturus est ad te, et inspecturus dona sua et mala tua; quomodo bono eius usus fueris, inspicit te. Ergo quia in omnibus istis donis praevenit te, vide in quo tu praevenias faciem venturi; audi Psalmum: Praeveniamus faciem eius in confessione. Praeveniamus faciem eius: antequam veniat, propitietur; antequam adsit, placetur. Habes enim sacerdotem per quem possis placare Deum tuum, et ipse cum Patre Deus est ad te, qui homo est propter te. Ita iubilabis in Psalmis, praeveniens faciem eius in confessione. Iubila in Psalmo: praeveniens faciem eius in confessione, accusa te; iubilans in Psalmo, lauda illum. Accusando te, et laudando eum qui fecit te; veniet qui mortuus est pro te, et vivificabit te.

Doctrina varia et inconstans lepra mentis.

6. Hoc tenete, in hoc persistite. Nemo variet, nemo leprosus sit. Doctrina inconstans, non habens unum colorem, mentis lepram significat: et istam Christus mundat. Forte in aliquo variasti, et inspexisti, et in melius sententiam commutasti; et quod varium erat, unius coloris effectum est. Noli tibi tribuere, ne sis inter novem qui gratias non egerunt. Unus egit gratias, ceteri Iudaei erant; ille alienigena erat, gentes alienigenas significabat, numerus ille Christo decimas dedit. Illi ergo debemus quod sumus, quod vivimus, quod intellegimus: quod homines sumus, quod bene viximus, quod recte intelleximus, illi debemus. Nostrum nihil, nisi peccatum quod habemus. Quid enim habes, quod non accepisti? 15 Vos ergo, maxime qui scitis quid audiatis, curandum ab aegritudine, mundatum a varietate sursum cor ponite, et Deo gratias agite.