SERMO 167

 

DE VERBIS APOSTOLI (EPH 5, 15. 16):
VIDETE QUOMODO CAUTE AMBULETIS;
NON UT INSIPIENTES, SED UT SAPIENTES;
REDIMENTES TEMPUS, QUONIAM DIES MALI SUNT "

 

Dies mali unde.

1. 1. Apostolum, cum legeretur, audistis; immo omnes audivimus, dicentem nobis: Videte quomodo caute ambuletis; non ut insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt 1. Dies malos, fratres, duae res faciunt, malitia et miseria. Per malitiam hominum et miseriam hominum ducuntur dies mali. Ceterum dies isti, quantum pertinet ad spatia horarum, ordinati sunt; ducunt vices, agunt tempora; oritur sol, occidit sol, transeunt tempora. Cui molesta sunt tempora, si homines sibi non sunt molesti? Ergo dies malos, sicut dixi, duae res faciunt: miseria hominum et malitia hominum. Sed miseria hominum communis est; non debet malitia esse communis. Ex quo enim lapsus est Adam, et de paradiso expulsus, numquam fuerunt dies, nisi mali. Istos pueros qui nascuntur, interrogemus, quare a ploratu incipiunt, qui et ridere possunt. Nascitur, et statim plorat; post nescio quot dies ridet. Quando plorabat nascens, propheta suae calamitatis erat; lacrimae enim testes sunt miseriae. Nondum loquitur, et iam prophetat. Quid prophetat? In labore se futurum, vel in timore. Et si bene vixerit et iustus fuerit, certe in mediis positus tentationibus semper timebit.

Iusti hic numquam sine persecutione.

2. 2. Quid ait Apostolus? Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur 2. Ecce quia dies mali sunt, sine persecutione vivere hic iusti non possunt. Qui inter malos vivunt, persecutionem patiuntur. Omnes mali persequuntur bonos, non ferro et lapidibus, sed vita et moribus. Numquid aliquis sanctum Lot persequebatur in Sodomis? Nemo illi molestus erat; et tamen inter impios vivebat, et inter immundos, superbos, blasphemos, persecutionem patiebatur, non vapulando, sed malos vivendo. Quisquis me audis, et nondum vivis in Christo pie, incipe in Christo pie vivere, et probas quod dico. Denique Apostolus cum commemoraret pericula sua: Periculis, inquit, in mari, periculis in fluminibus, periculis in deserto, periculis in latronibus, periculis in falsis fratribus 3. Cetera pericula quiescere possunt, pericula a falsis fratribus quiescere usque in finem saeculi non noverunt.

Redimere tempus.

2. 3. Redimamus tempus; quoniam dies mali sunt. Exspectatis a me forte scire, quid est tempus redimere. Dicturus sum quod pauci audiunt, pauci ferunt, pauci aggrediuntur, pauci agunt; tamen dicam, quoniam ipsi pauci qui me audituri sunt, inter malos vivunt. Redimere tempus, hoc est, quando aliquis tibi infert litem, perde aliquid, ut Deo vaces, non litibus. Perde ergo; ex eo quod perdis, pretium est temporis. Certe quando pro tuis necessitatibus procedis ad publicum, das nummos, et emis tibi panem, aut vinum, aut oleum, aut lignum, aut aliquam supellectilem; das et accipis, aliquid amittis, aliquid acquiris; hoc est emere. Nam si nihil amittas, et habeas quod non habebas; aut invenisti, aut donatum accepisti, aut hereditate acquisisti. Quando autem aliquid amittis ut aliquid habeas, tunc emis; quod habes, emptum est; quod amittis, pretium est. Quomodo ergo perdis nummos, ut emas tibi aliquid; sic perde nummos, ut emas tibi quietem. Ecce hoc est tempus redimere.

Proverbium punicum cum Christi praecepto consentiens.

3. 4. Proverbium notum est punicum, quod quidem latine vobis dicam, quia punice non omnes nostis. Punicum enim proverbium est antiquum: Nummum quaerit pestilentia; duos illi da, et ducat se. Numquid non hoc proverbium de Evangelio videtur natum? Nam quid aliud dixit Dominus, quam: Redimentes tempus, quando ait: Si quis vult iudicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium 4? Iudicio vult tecum contendere, et tunicam tuam tollere, vult avocare te litibus a Deo tuo; non habebis quietum cor, non habebis tranquillum animum, everteris cogitationibus tuis, irritaris adversus ipsum adversarium tuum. Ecce, tempus perdidisti. Quanto ergo melius est ut nummum amittas, et tempus redimas? Fratres mei, in causis vestris et in negotiis vestris, quando ad nos iudicanda veniunt, si homini christiano dico ut pro tempore redimendo perdat aliquid suum; quanto maiore cura et fiducia debeo dicere ut reddat alienum? Ambos enim Christianos audio. Iam ille calumniosus, qui vult alteri facere causam, et tollere ab illo vel pro compositione, gaudet ad ista verba. Apostolus dixit: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt 5. Facio ergo calumniam Christiano illi, velit nolit, dat mihi aliquid ut tempus redimat, quia episcopum audivit. Dic mihi, si illi dicturus sum: Perde aliquid, ut sis otiosus; tibi non sum dicturus: Calumniose, perdite fili diaboli, quare res alienas auferre moliris? Causam non habes, et calumnia plenus es. Si ergo illi dixero: Illi da aliquid, ut recedat a calumnia; tu ubi eris, qui habebis de calumnia pecuniam? Ille qui propter vitandam calumniam tempus a te redimit, hic tolerat dies malos; tu autem qui de calumniis pasceris, hic habebis dies malos, et post istos habiturus es in die iudicii peiores. Sed hoc forte rides, quia pecuniam rapis. Ride, ride, et contemne; ego erogem, veniet qui exigat.