SERMO 165

 

DE VERBIS APOSTOLI (EPH 3, 13-18):
PETO NON INFIRMARI IN TRIBULATIONIBUS MEIS PRO VOBIS,
QUAE EST GLORIA VESTRA ", ETC.,
DEQUE GRATIA ET LIBERA VOLUNTATE, CONTRA
PELAGIANOS.
HABITUS IN BASILICA MAIORUM

 

Spes collocanda est in Deo, non in viribus liberi arbitrii. Gratiae et liberi arbitrii concursus.

1. 1. Apostolum audivimus, Psalmum audivimus, Evangelium audivimus; consonant omnes divinae lectiones, ut spem non in nobis, sed in Domino collocemus. Peto, inquit Apostolus, non infirmari in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra 1. Peto, inquit, non infirmari, id est, ut non infirmemini, quando auditis me pati pro vobis tribulationes; quia haec est gloria vestra. Petit ergo eos, ut non infirmentur; quod non faceret, nisi eorum vellet excitare voluntatem. Si enim responderent: Quid nos petis quod in potestate non habemus? Numquid non viderentur sibi iustum reddidisse responsum? Et tamen Apostolus, nisi sciret esse in eis voluntatis propriae consensionem, ubi et ipsi aliquid agerent, non diceret: Peto. Et si diceret: Iubeo, nisi eos nosset adhibere posse iussioni suae voluntatem, sine causa hoc verbum de eius ore procederet. Sed rursus sciens sine Dei adiutorio infirmam esse hominis voluntatem, non solum ne dicerent: Voluntatis arbitrium non habemus, dixit: Peto; verum etiam ne dicerent: Voluntatis arbitrium sufficit nobis, videte quid addidit: Huius rei gratia. Cuius rei gratia, nisi quam supra dixerat: Peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra? Quia ergo voluntatis habetis arbitrium: Peto. Quia vero voluntatis non sufficit arbitrium ad implendum quod peto: Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. Ut det vobis 2. Quid: det vobis? Quod peto a vobis, rogo det vobis. Peto enim a vobis, propter arbitrium voluntatis: rogo det vobis, propter auxilium maiestatis.

A Deo petitur hoc ipsum quod ab homine exigitur.

2. 2. Sed Apostoli verba praevenimus. Adhuc fortasse exspectatis audire, qui textum eiusdem lectionis memoria non tenetis, utrum revera ideo Apostolus pro ipsis ad Patrem genua flectat, ut det illis quod dixerat eis: Peto. Mementote ergo quid petierit ab ipsis. Peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis 3: hoc ab ipsis petit. Modo videte quid illis petit: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari. Quid est aliud, nisi non infirmari? Virtute corroborari, inquit, per Spiritum eius 4. Iste Spiritus gratiae. Videte quid petit. Hoc a Deo petit, quod ab hominibus exigit; quia ut Deus velit dare, debes et tu ad accipiendum accommodare voluntatem. Quomodo vis accipere gratiam divinae bonitatis, qui sinum non aperis voluntatis? Det, inquit, vobis. Non enim habetis, nisi det vobis. Det vobis virtute corroborari per Spiritum eius. Si enim dederit vobis virtute corroborari, ibi dabit vobis non infirmari. In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Totum hoc det vobis. In caritate radicati et fundati, ut praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis 5. Quid comprehendere? Det vobis per Spiritum suum virtute corroborari, et habitare in interiore homine vestro Christum per fidem, atque ita in caritate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis: quid? Quae sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum 6. Altitudo quidem in latina lingua utrumque significat: et quod sursum versus est, altitudinis nomen habet; et quod in profondum altum est altitudinis nomen habet. Ideo bene respondit interpres ad id quod sursum altum est, altitudinem dicere; ad illud quod deorsum altum est, profundum dicere.

In quatuor dimensionibus mysterium crucis.

3. 3. Quid est ergo, fratres mei, exponam hoc ego vobis. Facilius forte si cuiquam sit, quid ergo? quia latitudinem, longitudinem, altitudinem, et profundum, quattuor ista quae dicit Apostolus, minus idoneus sum vel comprehendere vel proferre, transibo ab hoc? An forte pulsabo, et ut vobis salubre aliquid proferam, vestris orationibus adiuvabor? Quid pergis corde, homo christiane, per latitudinem terrae, longitudinem temporum, altitudinem caeli, profunditatem abyssi? Quando ista comprehendis vel mente vel corpore? Hoc est, sive cogitando sive carnis oculis intuendo, quando ista comprehendis? Ipsum audi Apostolum dicentem tibi: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi 7. Et nos in illa gloriemur, vel quia super illam incumbimus. In illa gloriemur omnes, o boni fratres, in illa gloriemur. Ibi forte inveniemus et latitudinem, et longitudinem, et altitudinem, et profundum. His enim Apostoli verbis crux quodammodo nobis ante oculos constituta est. Habet enim latitudinem, in qua manus figuntur; habet longitudinem, quod inde usque ad terram ducitur lignum; habet et altitudinem, quod ab ipso transverso, in quo figuntur manus, excedit aliquantum, ubi caput crucifixi ponitur; habet et profundum, hoc est quod in terra figitur, et non videtur. Videte magnum sacramentum. Ab illo profundo quod non vides, surgit totum quod vides.

Crucis latitudo, longitudo et latitudo.

4. 4. Ubi ergo est latitudo? Confer te ad vitam moresque sanctorum, qui dicunt: Absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi 8. Invenimus in moribus eorum latitudinem caritatis; unde illos admonet ipse Apostolus, dicens: Dilatamini, ne sitis iugum ducentes cum infidelibus 9. Et quia ipse latus erat, qui eos ad latitudinem exhortabatur, audi quid dicat: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est 10. Latitudo ergo caritas est, quae sola bene operatur. Latitudo facit ut hilarem datorem diligat Deus 11. Si enim angustiam passus fuerit, tristis dabit: si tristis dabit, perit quod dabit. Opus est ergo latitudine caritatis, ne pereat quidquid boni facis. Sed quoniam ait Dominus: Ubi abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum 12; da mihi et longitudinem. Quae est longitudo? Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 13. Haec est longitudo crucis, ubi totum corpus porrigitur; ubi quodammodo statur, quo stando perseveratur. Si ergo quaeris, qui in cruce gloriaris, habere crucis latitudinem, habeto bene operandi virtutem. Si vis habere crucis longitudinem, habeto perseverandi longanimitatem. Si autem vis habere crucis altitudinem, nosce quid audias, et ubi audias: Sursum cor. Quid est: Sursum cor? Ibi spera, ibi ama: inde pete virtutem, ibi exspecta mercedem. Nam si bene operaris, et hilariter tribuis, videris habere latitudinem. Si in iisdem bonis operibus usque in finem perseveraveris, videris habere longitudinem. Sed si omnia haec non propter supernam mercedem facis, altitudinem non habebis; et illa iam nec latitudo erit nec longitudo. Quid est enim habere altitudinem, nisi cogitare Deum, amare Deum; et gratis amare ipsum Deum adiutorem, ipsum spectatorem, ipsum coronatorem, ipsum praemii largitorem; postremo ipsum praemium deputare, non aliud ab ipso quam ipsum exspectare? Si amas, gratis ama: si vere amas, ipse sit merces quem amas. An vero tibi cara sunt omnia, et vilis est ille qui condidit omnia?

Profundum crucis.

5. 5. Haec ut possimus, flexit genua sua pro nobis Apostolus, utique ideo ut detur nobis. Terret enim et Evangelium: Vobis datum est scire mysterium regni, illis autem non est datum. Qui enim habet, dabitur ei. Quis autem habet cui dabitur, nisi cui datum est? Qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo 14. Quis autem non habet, nisi cui non est datum? Quare ergo illi datum est, et illi non est datum? Non me piget dicere, hoc est profundum crucis. De profundo nescio quo iudiciorum Dei, quae perscrutari contemplarique non possumus, procedit omne quod possumus. De profunditate, inquam, nescio qua iudiciorum Dei, quae inscrutabilia contemplari non possumus, perscrutari non valemus, procedit omne quod possumus. Quod possum, video: unde possim, non video; nisi quia et hoc hactenus video, quod novi esse a Deo. Quare autem illum, et non illum; multum est ad me, abyssus est, profundum crucis est; admiratione exclamare possum, disputatione demonstrare non possum. Quid possum exclamare de ista profunditate? Quam magnificata sunt opera tua, Domine15 Gentes illuminantur, Iudaei excaecantur. Quidam parvuli sacramento Baptismatis abluuntur, quidam vero parvuli in morte primi hominis relinquuntur. Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae! Et sequitur: Vir imprudens non cognoscit, et stultus non intellegit haec 16. Quid non intellegit stultus et imprudens? Quia vel profundum est. Nam si stultus non intellegit, et sapiens intellegit, non est nimis profundum. Sed si sapiens intellegit quia profundum est, stultus non intellegit quia vel profundum est.

Error de animarum peccato ante corpus, unde.

5. 6. Ideo multi de isto profundo quaerentes reddere rationem, in fabulas vanitatis abierunt. Aliqui dixerunt quod animae sursum in caelo peccant, et secundum sua peccata ad corpora pro meritis diriguntur, et dignis ibi quasi carceribus includuntur. Ierunt post cogitationes suas; volentes disputare de Dei profundo, mersi sunt in profundum. Occurrit enim eis Apostolus, volens gratiam commendare, et elegit illos geminos in utero Rebeccae, et dicit: Nondum enim natis, nec qui aliquid egerint boni aut mali 17. Vide quemadmodum tulit vanis hominibus phantasias conversationis animarum ante corpus in caelo. Si enim ibi iam conversatae sunt, iam aliquid boni egerunt vel mali, et pro meritis suis ad corpora terrena detrusae sunt. Si placet, contradicamus Apostolo, qui dixit: Nondum natis, nec qui aliquid egerint boni aut mali. Hoc autem quia propter Apostoli evidentem sententiam respuit catholica fides, quod animae in caelis prius vivant et conversentur, et illic recipiendorum corporum merita assumant, modo isti novelli non audent dicere.

Mors nonnisi ex peccato. Parvulorum mors ex peccato primi hominis.

6. 7. Sed quid dicunt? Aliqui, sicut audivimus, ipsorum ita disputant: Prorsus, inquiunt, pro meritis suis omnes homines moriuntur, quia peccaverunt; non enim esset mors nisi veniens de peccato. Optime quidem et vere dictum est: Non esset mors, nisi veniens de peccato. Sed ego, cum hoc audio, ideo laudo, quia illam primam mortem intueor et illius primi hominis peccatum. Audio enim Apostolum: Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 18. Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 19. Omnes enim unus fuerunt. Sic te audio dicentem mortem hominis de peccato esse? Non, inquit. Et quid dicis? Omnem hominem Deus immortalem creat modo. Mirabilis novitas. Quid dicis? Prorsus, inquit, omnem hominem Deus immortalem creat. Quare ergo moriuntur parvuli infantes? Nam si dicam: Quare moriuntur grandes homines? Dicturus es mihi: Peccaverunt. Ergo de maiorum aetate non disputabo: parvulorum infantiam contra te testem citabo. Non loquuntur, et convincunt; tacent, et quod dico probant. Ecce infantes in suis utique operibus innocentes sunt, nihil secum nisi quod de primo homine traxerunt habentes; quibus propterea est gratia Christi necessaria, ut in Christo vivificentur, qui in Adam mortui sunt; ut quia inquinati sunt generatione, purgentur regeneratione. Ipsos ergo testes citabo. Responde mihi: Quare moriuntur, si omnes homines immortales nascuntur, et quoniam peccant, ideo moriuntur? Quid putatis dici potuisse? Quae aures ferant? Peccaverunt et ipsi. Ubi peccaverunt? Rogo te, quando peccaverunt? quomodo peccaverunt? Bonum et malum quid sit nesciunt. Peccatum accipiunt, qui praeceptum non capiunt? Proba mihi peccatores infantes; quod dixisti, vere quia oblitus es quod fuisti, proba mihi peccata infantium. An quia plorant, peccant? Quia motibus quasi mutorum animalium, molestias repellunt, voluptates accipiunt, ideo peccant? Si motus isti peccata sunt, ampliores peccatores in Baptismo fiunt; quia cum baptizantur, vehementissime reluctantur. Quare illis in tanta reluctatione non imputatur peccatum, nisi quia nullum est adhuc voluntatis arbitrium?

Parvuli in utero exstincti.

6. 8. Sed aliud dico: Isti quia nati sunt, ut arbitraris, peccarunt. Nam si non peccarent, inquis, non morerentur. Quid de illis dicis qui in utero moriuntur? O angustia! Et ipsi, inquit, peccarunt, ideo moriuntur. Mentiris, an falleris? Contradicit Apostolus: Nondum natis, nec aliquid agentibus boni aut mali 20. Magis Apostolum audio quam te: magis Apostolo credo quam tibi: Nondum natis, nec aliquid agentibus boni aut mali. Si autem hoc testimonium refellis, vade tibi potius ad illas vagationes, et dic: Quia in caelo peccaverunt, et inde in corpora praecipitantur. Non dico, inquit. Quare non dicis? Quia dicit Apostolus: Nondum natis, nec aliquid agentibus boni aut mali. Si ergo non eos accusas in caelo, quare accusas in utero? Ad utrumque respondet Apostolus, et eis respondet qui dicunt: In caelo peccaverunt; et eis respondet qui dicunt: In utero peccaverunt, quia ad utrumque valent illa verba quae dicunt, antequam nascerentur, nihil egisse vel boni vel mali. Quare ergo moriuntur? Et hic te auditurus sum, et non potius Magistrum Gentium?

Gratia parvulis et maioribus subveniens. Gratiae mysterium inscrutabile.

7. 9. Dic mihi, Paule apostole, quare moriuntur? Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 21. Ecce primus homo totam massam damnabilem fecit: veniat, veniat Dominus noster, secundus homo; veniat, veniat; ex alio tramite veniat, per virginem veniat; vivus veniat, mortuos inveniat: moriatur, ut morienti subveniat, mortuos ad vitam transferat, mortuos redimat a morte, servet vitam in morte, occidat mortem de morte. Sola est ista gratia parvulorum, sola maiorum: sola liberat pusillos cum magnis. Quare illum, et quare illum; quare non illum atque illum; nolo a me quaeras. Homo sum: profundum crucis adverto, non penetro; expavesco, non scrutor. Inscrutabilia sunt iudicia eius, investigabiles sunt viae eius 22. Homo sum, homo es; homo erat qui dicebat: O homo, tu quis es qui respondeas Deo23 Homo dicebat, homini dicebat. Audiat homo, ne pereat homo, propter quem Deus factus est homo. In hac ergo crucis profunditate, in hac rerum tanta obscuritate teneamus quod cantavimus: non de nostra virtute praesumamus, non ingenioli nostri viribus in hac quaestione aliquid arrogemus: Psalmum dicamus, cum Psalmo dicamus: Miserere mei, Deus, miserere mei 24. Quare? Quia virtutem habeo qua te promerear? Non. Quare? Quia voluntatis arbitrium gero, unde gratiam tuam meritum meum praecedat? Non. Sed quare? Quoniam in te confidit anima mea 25. Magna scientia, ista confidentia. Conversi ad Dominum...