SERMO 162/A

 

DE LECTIONE APOSTOLI (GAL 5, 16-21), UBI AIT:
SUPEREMINENTEM VIAM VOBIS DEMONSTRO ".
CONTRA DONATISTAS

 

Omnem prophetiam vel omnem fidem habere potest et qui caritatem non habet.

1. Bonum est loqui de caritate eis qui diligunt eam, qua bene diligitur quidquid diligitur. Est enim secundum Apostolum in caritate supereminentissima via. Modo legebatur, audivimus: Supereminentem, inquit, vobis viam demonstro 1. Deinde narravit multa dona, et ea quidem praeclara, nec parvi facienda; nihil tamen ea dixit prodesse hominibus, qui non habuerint caritatem. In quibus donis commemoravit; linguis loqui hominum et angelorum; habere omnem prophetiam, omnem scientiam, omnem fidem, ita ut montes transferat; distribuere omnia sua pauperibus, tradere corpus suum ut ardeat 2. Haec omnia magna atque divina sunt, sed si in fundamento caritatis collocentur, et de radice caritatis exurgant. Fuisse autem ex his donis multa in multis qui non habuerunt caritatem, non auderemus dicere, nisi doceremur exemplis, non quorumlibet hominum et undecumque petitorum, sed de ipsis Sanctis Scripturis, quibus quisquis non habuerit fidem, non potest habere caritatem. Sed inter praecipua quae dicta sunt, magnum ibi apparet vel prophetia, vel fides. Quid ergo de ceteris? Si prophetiam quisquis habens nihil ei prodest, si non habuerit caritatem, et fidem quisquis habens non potest pervenire ad regnum Dei, nisi habuerit caritatem, quid de ceteris loquamur? Vel linguis loqui, quid est ad prophetiam et fidem? Vel distribuere omnia sua pauperibus, quid est ad prophetiam? Et tradere corpus suum ut ardeat? Plerumque hoc faciunt temerarii praecipites. Ergo illa ibi duo magna sunt, de quibus vere mirandum est, si invenire potuerimus aliquem hominem habere prophetiam, et non habere caritatem, aut habere fidem, et non habere caritatem.

Saul nobis dat de prophetia exemplum.

2. De prophetia exemplum nobis dat Regnorum liber 3. Saul persecutor erat sancti David. Cum eum persequeretur, et mitteret satellites qui eum arriperent ad poenas, illi qui missi erant, ut adducerent David occidendum, invenerunt eum inter Prophetas, ubi erat et Samuel sanctus, Annae sterilis filius, quem concipiendum a Domino petierat, a Domino acceperat, et natum Domino dederat. Eo ergo tempore erat Samuel, quo tempore erat David, praestantissimus ille Prophetarum; nam ab ipso unctus est David. Cum itaque persecutionem a Saule pateretur, confugit ad Samuelem, sicut modo, verbi gratia, qui forte foris aliquam persecutionem patitur, confugit ad Ecclesiam. Ergo eo confugerat, ubi erat non solus Samuel praestantissimus omnium prophetarum, sed etiam multi ceteri prophetae. Inter illos, cum essent prophetantes, venerunt missi a Saule, qui eum, sicut dixi, ad mortem arriperent. Insiluit in illos Spiritus Dei, et coeperunt prophetare, qui venerant hominem sanctum et iustum Dei ad gladium adducere, et eruere de medio Prophetarum; repente impleti Spiritu Dei prophetae facti sunt. Fuerit hoc fortasse istorum innocentia; non enim sponte ad illum arripiendum venerant, sed a rege suo missi erant. Et forte venerant quidem ad eum locum ubi erat David, sed non erant facturi quod iusserat Saul; forte et ipsi remansuri erant. Nam et hodie contingunt haec. Mittitur aliquando apparitor a magna potestate rapere aliquem de ecclesia; non audet facere contra Deum, et, ne et ipse incurrat gladium, remanet ibi, ubi missus erat ut raperet. Dixerit ergo aliquis admirans, quod Prophetae isti repente facti sunt quia innocentes fuerunt; testimonium illis innocentiae ipsa prophetia perhibuit. Venerunt missi, sed facturi non erant quod iusserat malus ille. Credamus hoc de istis. Missi sunt alii; et in ipsos insiluit Spiritus Dei, et ipsi prophetare coeperunt. Et hos cum illis innocentiae merito numeremus. Missi sunt tertii; hoc et ipsis factum est. Fuerint omnes innocentes. Cum tardarent, et non fieret quod Saul praeceperat, venit et ipse. Numquid et ipse innocens? Numquid et ipse missus ab aliqua potestate, et non perversus propria voluntate? Et in illum tamen insiluit Spiritus Dei, et prophetare coepit. Ecce Saul prophetat, habens prophetiam, sed non habens caritatem. Factum est vas quoddam, quod ab Spiritu tangeretur, non quod ab Spiritu mundaretur.

Spiritus immunda tangere potest, et non inquinatur.

3. Tangit enim aliqua corda ad prophetandum Spiritus Dei, nec tamen mundat. Et si tangit, et non mundat, forte inquinatur ipse Spiritus? Divinae enim substantiae est, omnia contingere, nusquam inquinari. Nec miremini, si lux ista, quae de caelo funditur, omnia ubique sparsa immunda contingit, nusquam de immundo fuscatur. Nec ista sola quae de caelo, sed etiam illa quae de lucerna mittitur, contingit quacumque duxeris lumen; et forte quisquis per cloacam transeat, ipse si tetigerit polluitur; si autem fert lucernam, splendor lucernae supra omnia transit, nusquam maculam contrahit. Si hoc potuit Deus donare corporalibus luminibus, ipse lumen verum et aeternum et incommutabile potest alicubi coinquinari? Aut potest alicubi deesse lux Dei, de qua dictum est: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 4? Tangit ergo quod vult, et mundat quod vult; non quodcumque tetigerit mundat, sed quod mundaverit tangit. Saulem itaque persecutorem Dei Spiritus non mundavit, sed tamen ad prophetandum tetigit. Caiphas, princeps sacerdotum, Christi persecutor erat; et tamen prophetiam locutus est, quando ait: Expedit ut unus homo moriatur, et non tota gens pereat 5. Secutus Evangelista exposuit prophetiam, et ait: Hoc autem non a se dixit, sed, cum esset pontifex, prophetavit 6. Prophetavit Caiphas, prophetavit Saul; habebant prophetiam, sed caritatem non habebant. Numquid caritatem habuit Caiphas, qui persequebatur Filium Dei, quem ad nos caritas duxit? Numquid caritatem habebat Saul, qui persequebatur eum, per cuius manum fuerat ab hostibus liberatus, non solum invidus, sed et ingratus? Ergo probavimus, posse esse in aliquo prophetiam, et non esse caritatem. Istis autem prophetia prodesse non potest, secundum Apostolum: Si caritatem, inquit, non habeam, nihil sum 7. Non ait: Nihil est prophetia, aut nihil est fides; sed: Nihil sum ego, si non habuero caritatem. Habens magna nihil est; quamvis magna habeat, nihil est; ipsa enim magna, quae habet, non habet ad adiutorium, sed habet ad iudicium. Non magna habere magnum est, sed bene uti magnis magnum est; non autem utitur bene, qui non habet caritatem. Etenim non utitur bene aliqua re, nisi voluntas bona; voluntas bona esse non potest, ubi caritas non est.

Daemones invenimus credidisse quod credimus, et non amare quod amamus.

4. Quid de fide? Invenimus aliquem habere et fidem, et non habere caritatem? Multi sunt, qui credunt, et non amant. Nec enumerandi sunt homines; daemones invenimus credidisse quod credimus, et non amare quod amamus. Nam, cum argueret apostolus Iacobus eos, qui sibi putabant sufficere ut crederent, et nolebant bene vivere, quod non fit nisi de caritate - bona enim vita ad caritatem pertinet, nec potest habens caritatem male vivere; quia hoc ipsum bene vivere nihil est aliud, quam impleri caritate - cum ergo quidam iactarent se quod credidissent in Deum, et nollent bene vivere, atque congruenter tantae fidei quam perceperant, daemonibus eos comparavit dicens: Tu, inquit, dicis, quia unus est Deus. Bene credis; sed et daemones credunt et contremiscunt 8. Si ergo tantummodo credis, et non diligis, adhuc cum daemonibus tibi commune est. Petrus dixit: Tu es Filius Dei; et dictum est illi: Beatus es, Simon Bariona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in caelis est 9. Invenimus et daemones dixisse: Quid nobis et tibi est, Fili Dei? 10 Filium Dei confitentur Apostoli, Filium Dei confitentur et daemones; confessio videtur par, dilectio dispar. Illi credunt, et amant; illi credunt, et timent; amor exspectat praemium, timor poenam. Ergo invenimus posse quemquam habere etiam fidem, et non habere caritatem. Nemo ergo se iactet de quocumque Ecclesiae dono, si forte eminet in Ecclesia aliquo attributo sibi dono, sed videat utrum habeat caritatem. Nam locutus est idem apostolus Paulus, et enumeravit multa dona Dei in membris Christi, quae est Ecclesia; et ait, dona propria quibusque membris esse attributa, nec posse fieri ut omnes habeant unum donum. Nec quisquam tamen sine dono remanebit; Apostolos, ait, Prophetas, Doctores, interpretatores, linguis locutores, habentes virtutes sanitatum, habentes adiutoria, gubernationes, genera linguarum 11. Dicta sunt haec; et alia videmus in aliis, alia in aliis. Non ergo doleat aliquis, non sibi esse concessum, quod videt alii concessum; habeat caritatem, non invideat habenti, et cum illo habet quod non habet. Quidquid enim habuerit frater meus, si non invidero, et amavero, meum est. In me non habeo, sed in illo habeo; non esset meum, si in uno corpore et sub uno capite non essemus.

Diligamus nos invicem, quemadmodum se in corpore diligunt membra.

5. Sinistra manus, verbi gratia, in corpore habet anulum, et dextra non habet; numquid illa sine ornamento remansit? Respice singulas manus, et videbis unam habere, aliam non habere; respice compagem corporis, cui haerent ambae manus, et vide eam, quae non habet, in illa habere, quae habet. Oculi vident qua eatur, pedes eunt quo oculi prospiciunt; nec pedes possunt videre, nec oculi ambulare. Sed respondet tibi pes: Habeo et ego lumen, sed non in me, sed in oculo; non enim oculus sibi videt, et mihi non videt. Dicunt et oculi: Et nos ambulamus, non in nobis, sed in pedibus; non enim pedes seipsos portant, et nos non portant. Singula ergo membra singulis et propriis officiis distributa peragunt quod imperat animus; omnia tamen in uno corpore constituta, et unitatem tenentia; nec arrogant sibi quod altera membra habent, si forte illa membra non habent; nec putant esse a se alienum, quod in uno corpore simul habent. Denique, fratres, si alicui membro corporis molestiarum aliquid accidat, quae membra suum auxilium denegabunt? Quid tam extremum videtur in homine, quam pes? Et in ipso pede quid tam extremum, quam planta? Et in ipsa planta quid tam extremum, quam ipsa cutis, unde terra calcatur? Ita tamen hoc extremum universi corporis compage detinetur, ut si in ipso loco spina calcetur, ad auxilium spinae eruendae omnia membra concurrant; continuo complicantur poplites, curvatur spina, non illa quae haesit, sed quae totum dorsum continet; sedetur, ut spina eruatur; iam sedere, ut hoc fiat, totius corporis est. Quam exiguus locus in molestia est! Tantilllus locus est, quantum spina pungere potuit; et tamen illius extremi et exigui loci molestia a toto corpore non relinquitur; cetera membra nihil dolent, et in illo uno loco omnia dolent. Ipse inde Apostolus dedit caritatis exemplum, exhortans nos, ut ita nos diligamus invicem, quemadmodum se in corpore diligunt membra: Si patiatur, inquit, unum membrum, compatiuntur et alia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos estis Corpus Christi et membra 12. Si se diligunt membra quae habent caput in terra, quomodo se debent membra diligere, quorum caput in caelo est? Certe nec ipsa se diligunt, si a suo capite deseruntur; cum vero illud caput ita sit caput, et ita exaltatus sit, et ita in caelo ad dextram Patris collocatum, ut tamen laboret in terra, non in se, sed in membris suis, ita ut dicat in fine: Esurivi, sitivi, hospes fui, quando ei dicetur: Quando te vidimus esurientem et sitientem? et tamquam respondeat: Ego caput in caelo eram, sed in terra membra sitiebant - denique ait: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 13, rursusque non facientibus: Cum uni ex minimis meis non fecistis, neque mihi fecistis - huic capiti nonnisi per caritatem connectimur.

Hoc est in membris Christi caritas, quod est in membris corporis sanitas.

6. Sic enim, fratres, singula membra in officiis suis videmus agere opus proprium, ut oculus videat, non autem operetur; manus autem operetur, non tamen videat; auris audiat, nec videat, nec operetur; lingua loquatur, nec audiat, nec videat; et cum sint singula suis officiis distincta atque discreta, una tamen compage corporis colligata habent aliquid commune in omnibus. Officia diversa sunt, sanitas una est. Hoc est ergo in membris Christi caritas, quod est in membris corporis sanitas. Meliori loco positus est oculus, in eminenti, et tamquam ad consilium in arce constitutus, unde prospiciat, unde videat, unde ostendat; honor magnus in oculis, et loco, et sensu ardentiore, et agilitate, et vi quadam, quam cetera membra non habent. Proinde plerumque homines per oculos suos iurant, quam per quodlibet alterum membrum. Nemo alicui dixit: Sic te diligo quomodo aures meas; et est aurium sensus oculis suppar et proximus. Quid de ceteris dicam? Quotidie dicunt homines: Sic te diligo tamquam oculos meos. Et Apostolus significans maiorem in oculis haberi dilectionem, quam in ceteris membris, cum se dilectum ab Ecclesia Dei diceret, ait: Testimonium enim vobis perhibeo, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi 14. Nihil ergo in corpore sublimius oculis et honoratius; et nihil in corpore extremius fortasse, quam digitus minimus pedis. Cum ita sint, expedit tamen in corpore digitum esse, et sanum esse, quam oculum esse, et in perturbatione lippire; sanitas enim, quae communis est omnibus membris, pretiosior est officiis singulorum. Ita vides in Ecclesia hominem parvum aliquod donum habentem, et tamen habentem caritatem; alterum eminentem forte in Ecclesia aliquo maiore dono, et tamen non habentem caritatem. Ille sit extremus digitus, ille sit oculus; ille magis pertinet ad corporis compaginem, qui potuit obtinere sanitatem. Denique molestum est corpori cetero, quidquid aegrotarit in corpore; et datur quidem ab omnibus membris opera, ut sanetur quod aegrotum est, et plerumque sanatur. Si autem sanatum non fuerit, et tantam putredinem conceperit quae sanari non possit, ita consulitur omnibus membris, ut de corporis compage praecidatur.

Donatus tenere non potuit Ecclesiae unitatem, quia non habuit caritatem.

7. Fuerit ergo nescio quis Donatus quasi oculus in corpore, fuerit ita; non scimus qualis fuerit, sed prorsus talis fuerit qualis dicitur; quid illi profuit excellentia honoris et gloriae? Tenere non potuit sanitatem, quia non habuit caritatem. Denique ita isti putrefacti sunt, ut necessario praeciderentur; et quod se habere aliquos dicunt, vermes putredinis sunt; praecisi vermes sunt, nec sanitatem possunt admittere. Etenim tamdiu membrum admittit sanitatem, quamdiu est de corpore non praecisum; de ceteris enim sanis manat sanitas ad vulneris locum; cum autem fuerit praecisum membrum ubi vulnus est, qua et unde ad illud sanitas veniat, non invenitur. Ideo et sarmentis praecisis comparantur, et concurrit cum apostolica lectione evangelica lectio. Et ibi enim Dominus, ut maneamus in illo, non nobis maxime commendavit nisi caritatem: Ego sum, inquit, vitis, vos estis sarmenta, Pater meus est agricola. Sarmentum omne, quod in me dat fructum, purgat illud, ut maius fructum afferat; quod autem in me non dat fructum, praecidet illud 15. Fructus de ipsa caritate, quia non venit fructus nisi de radice. Dicit autem Apostolus: Ut in caritate radicati et fundati 16. Ibi est ergo radix, unde omnis fructus exurgit. Qui coepit dissentire a radice, quamvis videatur aliquantum manere, aut praecisus est latenter, aut aperte etiam praecidendus; fructum enim afferre nullo pacto potest. Illi erant aliquando in unitate. Praecisi sunt. Unde praecisi sunt? Ab unitate. Sed vos estis, inquiunt, praecisi. Quid facimus? Ego dico: Vos estis praecisi; vos dicitis: Vos estis praecisi. Iudicet Deus. Distulimus itaque quaestionem, et ad iudicium Dei misimus? Non plane. In multis rebus facimus hoc, ubi nondum apparet sententia Dei; ubi autem apparet, utamur, non differamus. Scripturam profero, et video quis unde praecisus sit. Si enim Scriptura testimonium perhibuit parti Donati, alicui Ecclesiae in terrarum aliqua parte constitutae, sicut in parte Africae constituta est pars Donati, dicant nos praecisos, et dicant se esse radicatos. Si autem Scriptura testimonium non perhibet nisi Ecclesiae toto orbe diffusae, quid quaerimus litis nostrae iudicem hominem? Deum habemus; nondum praesidet in iudicio, iam praesidet in Evangelio.

Crispinus donatista ad imperatorem appellavit.

8. Iudicatus est modo Crispinus haereticus. Sed quid ait? Numquid evangelica sententia superatus sum? Inde se asserens victum non esse, quia proconsul contra illum iudicavit, non Christus. Si ergo iudicium hominis parvi pendit, quare a proconsule ad imperatorem appellavit? Ipsius proconsulis iudicium ipse flagitavit; ipse dixit: Audi me, non sum haereticus. Cuius iudicium flagitasti, eius iudicium displicet tibi? Quare? Quia contra te iudicavit. Si pro te iudicaret, bene iudicaret; quia contra te iudicavit, male iudicavit. Antequam iudicaret, bonus iudex erat, cui dixisti: Non sum haereticus, audi me. Sed iudicavit proconsul, inquit, secundum leges imperatorum, non secundum leges Evangelii. Ita fecerit, secundum leges imperatorum proconsul iudicaverit; si ergo male contra te iudicant imperatores, quare a proconsule ad eorum iudicium provocasti? Iam erant leges imperatorum contra te, an nondum erant? Si nondum erant, non secundum ipsas proconsul iudicavit; si iam erant, numquid pro te imperatores contra leges suas iudicaturi sunt? Deinde quaero abs te: Ipsae leges imperatorum quae sunt contra te? Quid factum est? doce me. Manifestum est enim, et non negatur, multas imperatorum leges esse adversus ipsos. Unde hoc contigit? Unde hoc factum est? Nos forte persecuti sumus, et multa mala imperatoribus de vobis diximus? Hoc quidem dicunt his, quos miseros decipiunt imperitos. Causam enim, quemadmodum illo tempore gesta est, penitus occultant eis quos decipere volunt. Sed, quantumlibet occultent, eruitur, patescit, publicatur, in notitiam profertur etiam invitorum et recusantium. Claudentes oculos, ac nolentes lucem videre, ipsa lux feriat. Non eis liceat dissimulare manifesta; non eis liceat averti a patentibus: non eis liceat aperta operire. Urgeamus eos manifesta veritate. Vos imperatoris iudicium flagitastis. Mentimini, inquit. Extant chartae publicae. Ipsi Donatistae de parte Maiorini, qui prior ordinatus est contra Caecilianum, adierunt proconsulem tunc Anulinum, et detulerunt libellos accusatorios de nomine Caeciliani, et in aluta signatos, dicentes se adversus Caecilianum crimina quae illo libello scripsissent, et rogantes ut ipsam accusationem eorum mitteret ad comitatum imperatori. Extat relatio Anulini proconsulis scribentis ad imperatorem Constantinum, quod homines de parte Maiorini venerint ad illum cum libellis de accusatione Caeciliani, rogantes ut eosdem libellos mitteret imperatori; et se dicit fecisse quod illi rogaverunt. Scripsit imperator ad Meltiadem episcopum et Marcum, transferens ad illos causam ecclesiasticam, et removens a se. In eisdem litteris scribit imperator, misisse se chartas missas ab Anulino; et in ipsis litteris ignoratur quae illae chartae sint, sed in relatione Anulini cognoscitur, quae hodie publicis codicibus continetur. Deinde scribit idem Constantinus ad Anulinum, ut partes Romam dirigat ad episcopale iudicium. Refert etiam Anulinus in extremo, misisse se partes. Vos ergo istis ad imperatorem; vos causam Ecclesiae ad humanam potestatem detulistis. Ille melior quam vos: vos enim ad imperatorem deferebatis, ille ad episcopos. Dicta est causa in episcopali iudicio, illis primo accusantibus. Prolata est sententia pro Caeciliano. Illi non contenti iudicio ecclesiastico murmurare coeperunt, rursus eumdem imperatorem adierunt, post episcopale iudicium quaerentes imperiale iudicium. Dedit alterum ecclesiasticum apud Arelatum; ab ipso etiam iudicio illi ad ipsum imperatorem appellaverunt. Victus importunitate eorum, voluit et ipse causam suscipere atque cognoscere. Suscepit, cognovit, Caecilianum innocentissimum iudicavit; et iam omnes iussiones imperatorum contra illos. Quid mirum? Cuius iudicium flagitasti, eius sententiam recusare audes? Quare ad illum voluisti deferre iudicium? Habebas Ecclesiam in Africa; non habebas in toto orbe terrarum? Sed quo ibant, unde se iam ipsi praeciderant? Illi iam in Ecclesia non haerebant; sed imperator ibi haerebat, ad quem iudicium referebatur. Proinde ille mansuetissime episcopos voluit iudicare; et illis postea cessit, ut etiam ipse iudicaret. Inde sunt leges adversus vos; videte si non contra vos. Primo vos ipsi fuistis; vos primi accusatores, vos extremi appellatores, vos novissimi murmuratores. Numquid tamen, inquit, ex Evangelio superatus sum? Ex eo iudicio superatus es, quod tu ipse delegisti.

Aug. ad Ecclesiae unitatem servandam exhortatur.

9. Sed non recusamus Evangelii sententiam: plane, etsi non diceret, nos legeremus, nos erueremus, nos ostenderemus. Recitetur Evangelium; videamus ubi esse dicit Ecclesiam Dominus Iesus Christus. Illi certe et aures nostrae et corda patere debent; ipsum audiamus, dicat nobis, Ecclesia ubi sit. Si in Africa esse dixerit Ecclesiam suam, omnes confluamus in partem Donati; si in toto terrarum orbe dixerit Ecclesiam suam, redeant ad corpus membra praecisa; non enim sic fracti sunt rami, ut denuo inseri non possint. Habes apostolum Paulum dicentem: Sed dicis: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene. Propter incredulitatem fracti sunt; tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time. Nam, si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet 17. Fracti enim erant Iudaei, tamquam rami naturales, et insertae erant gentes, tamquam oleaster in olivam. Ex his insertis ramis, et ex hoc inserto oleastro omnes sumus participes olivae. Sed, sicut minatus erat Apostolus superbientibus ramis oleastri, tales isti facti sunt superbiendo, ut cum illis naturalibus ante amputatis et ipsi superbia praecidi mererentur. Sed quid ait Apostolus? Et illi, inquit, si non permanserint in infidelitate, inserentur 18; et tu, si non permanseris in fide, excideris. Nemo ergo in vite superbiat, nemo praeter vitem desperet: si superbis in vite, observa ne praecidaris; si praeter vitem positi sunt, non desperent, audeant inseri. Non enim manu sua inserendi sunt. Ait enim: Potens est Deus iterum inserere illos 19. Non dicant: Et unde fieri potest, res praecisa, ramus fractus, ut denuo inseratur? Recte dicis fieri non posse, si interroges humanam facultatem, non si interroges divinam maiestatem. Quid enim? Quod iam factum est a Domino, facere potest aliquis agricolarum? Oleastrum tulit, et in olivam inseruit; et oleaster in olivam insertus, non baccas amaras, sed olivam dedit. Facit hoc modo aliquis, inserat oleastrum in olivam; videbit nihil procedere, nisi baccas oleastri. Potens ergo fuit Deus, non olivam in oleastro, sed oleastrum inserere in olivam, et oleastrum facere participem pinguedinis olivae, ut exuta amaritudine pinguedine indueretur; et non erit potens, te praecisum per superbiam inserere per humilitatem? Bene, inquit, hortaris me, sed prius me ostende praecisum; ne forte te ipsum hortari debeas ut ad me venias, non me ut in te inserar. Audeo dicere: Audi me; et tamen timeo dicere: Audi me; timeo enim ne contemnat hominem. Immo hortor ut contemnat hominem; si enim contemneret hominem, non esset de parte Donati; homo enim fuit Donatus. Ergo, si nostra verba dicimus, contemnamur; si Christi verba dicimus, ille audiatur, qui non gratis auditur, et non gratis contemnitur; auditur enim ad praemium, non auditur ad supplicium. Ipsum audiamus: ipse Dominus dicat nobis.

Schismaticus se esse catholicum falso dicit.

10. Ecclesiam innumerabilibus locis ostendit; sed tamen commemorem unum aliquod. Post resurrectionem, nostis, fratres, ostendit se discipulis suis, cicatrices demonstravit, palpandum praebuit, non solum videndum. Illi autem tenentes, et palpantes, et agnoscentes, adhuc tamen prae gaudio haesitabant, sicut Evangelium nos docet, cui oportet credere, cui nefas est non credere. Dominus autem adhuc haesitantibus prae gaudio et dubitantibus intulit firmitatem de Scripturis, et ait: Haec dicebam vobis, cum adhuc essem vobiscum, quia oportet impleri omnia quae scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas, et dixit eis: Quia sic oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 20. Ibi tu non es, ibi ego sum. Quid exspectas hominem, qui de te iudicet de tribunali? Audi Christum de Evangelio. Per omnes gentes, inquit, incipientibus ab Ierusalem. Tu ibi es? Communicas omnibus gentibus? Communicas ei Ecclesiae, quae diffusa est per omnes gentes, incipiens ab Ierusalem? Si communicas, ibi es, in vite es, praecisus non es; ipsa est enim vitis, quae crevit et implevit totum orbem terrarum, corpus Christi, Ecclesia Christi, cuius caput in caelo. Si autem non communicas nisi Afris, et de Africa quo potueris clanculo mittis qui consolentur peregrinos, non te invenis in parte remansisse, a toto praecisum esse? Quid dixisti in iudicio proconsulis? Catholicus sum. Vox est ipsius; de Gestis recitatur. Catholicus totum tene; holon enim totum est, et inde appellata est Ecclesia catholica, quia per totum est. Numquid dicta est, et non catholica? enim pars est, totum est; de graeco verbo dicta est "catholica", secundum totum. Ergo communicas universo? Non, inquit. Ergo in parte es; quomodo catholicus es? Multum interest inter totum et partem, unde accipit nomen catholica. Tu enim accepisti nomen de parte Donati; catholica nomen accepit ab universo orbe terrarum. Sed nos dicimus in universo esse, et Deus forte non dicit? Evangelium commemoravi, ex Evangelio recitavi. Per omnes gentes, inquit, incipientibus ab Ierusalem. Non inde venit ad Africam? Si enim coepit ab Ierusalem, implendo omnia venit ad te, non siccando. Quis est qui dicat: Ductus est rivus de fonte, ut veniret ad me; siccavit in via, et pervenit ad me? Si in via siccavit, ad te qua pervenit? Utique implendo omnia pervenit ad te. Ingrate rive, quare fontem blasphemas? Nisi manaret, non implereris. Sed timeo, ne tu siccaveris; etenim omnis rivus a fonte praecisus siccet necesse est. De siccitate aspera loquuntur adversus Ecclesiam; lenia loquerentur, si rigarentur. Catholicus sum. Quid est: Catholicus? Homo de Numidia? Interrogo saltem Graecos. Non est utique "catholicus" verbum punicum, sed verbum graecum; interpretem quaere. Merito erras in lingua, qui non consentis omnibus linguis.

Omnibus linguis loquebantur, qui impleti a Sancto Spiritu erant. Quid significabat.

11. Spiritus quando venit de caelo, et implevit eos qui in Christum crediderant, omnibus linguis locuti sunt; et hoc erat signum illo tempore accepisse Spiritum Sanctum, si quis linguis omnium loqueretur. Numquid modo fidelibus non datur Spiritus Sanctus? Absit ut hoc credamus, alioquin spem non habebimus. Et illi utique fatentur dari fidelibus Spiritum Sanctum; et nos hoc dicimus, hoc credimus, hoc maxime et in sola Ecclesia catholica fieri assentamur. Sed illi sint Catholici, illic datur Spiritus Sanctus; nos simus Catholici, hic datur Spiritus Sanctus; modo quid intersit non quaeramus, qui sint Catholici; manifestum est quia datur Spiritus Sanctus. Quare modo linguis omnium non loquuntur, qui Spiritum Sanctum accipiunt, nisi quia tunc in paucis figurabatur, quod postea in omnibus ostenderetur? Quid enim praenuntiavit Spiritus Sanctus, commovens corda eorum quos tunc impleverat, et docens eos linguas omnes? Vix discit homo duas aut tres, aut per magistros, aut per regiones in quibus versatur aliqua consuetudine; ut multum tres aut quattuor linguas. Omnibus linguis loquebantur, qui impleti a Sancto Spiritu erant; verum et locuti repente, non paulatim discentes. Quid ergo tunc ostendebat Spiritus? Dic mihi, quare modo hoc non facit, nisi quia aliquid significando faciebat? Quid significabat, nisi Evangelium per omnes linguas futurum? Audeo dicere, et modo loquitur Ecclesia omnibus linguis; in omnibus enim linguis clamat Evangelium; et quod modo dicebam de membris, hoc dico et de linguis. Et quomodo dicit oculus: Mihi ambulat pes, sic et pes dicit: Mihi videt oculus; sic et ego dico: Lingua mea est Graeca, lingua mea est Hebraea, lingua mea Syra; omnes enim una fides tenet, omnes enim una caritatis compago concludit. Quod per Dominum demonstratum est, hoc per Prophetas ante praedictum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 21. Ecce quousque crevit Ecclesia, quae appellatur a toto Catholica. Et vide quia omnes linguae ierunt per omnes terras: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum 22.

Ecclesia ubique diffusa, clamat ad omnes, ut revertantur et inserantur.

12. Hanc ergo Ecclesiam teneo, tu illam non tenes; si ergo praecisus es, agnosce unde praecisus es. Redi, et inserere, ne arescas, et in ignem mittaris. Loquuntur Prophetae, loquuntur Apostoli, loquitur Dominus de Ecclesia toto orbe diffusa: contra te dicunt omnes isti sententiam. A proconsule ad imperiale iudicium: ab Evangelio, quo? An forte ad Donatum? Donatus iudicabit contra Christum, an Donatum iudicat Christus? Quid tibi dicturus est Donatus? Ego Christum meum praedicavi de Africa. Quid dicturus? An: Me pro Christo opposui, et ego Christo successi? Hoc restat ut dicat, quia a corpore praecidere ausus est homines, quia Christo successit. Ecce Christi sententia, ecce Evangelia. Per omnes gentes, inquit, incipiens ab Ierusalem 23. Coepit ab Ierusalem: ibi venit Spiritus Sanctus; ibi erant Apostoli, quando in illos supervenit; inde coepit Evangelium praedicari, inde diffundi per omnes gentes, inde postea venit in Africam. Quo postea venit, ipsos deseruit? Immo non deseruit, si nolint. Nam et nos Afri sumus; utique Evangelium, quod venit in Africam, manet hic in catholicis Afris, quomodo in omnibus gentibus manet. Nam et per omnes gentes sunt haeretici, alii ibi, alii hic; et non sunt noti Afri, qui sunt in illis gentibus. De vite praecisi sunt. Catholica enim novit omnes; ipsi se non noverunt. Etenim vitis, unde sarmenta praecisa sunt, novit omnia sarmenta, et quae in se manent, et quae de se praecisa sunt. Etenim ubique diffusa est Ecclesia catholica. Illa sarmenta, ubi praecisa sunt, ibi remanserunt; ad alias partes et alias partes pervenire non potuerunt. Illa autem ubique diffusa, ubique tenet suos, ubique plangit praecisos; clamat ad omnes, ut revertantur et inserantur. Clamor eius non auditur, sed tamen ubera caritatis manare exhortatione non quiescunt. Sollicita est pro praecisis; clamat in Africa ad Donatistas, clamat in Oriente adversus Arianos, adversus Fotinianos, adversus alios atque alios. Quia enim ubique diffusa est, ubique invenit, contra quos clamet; quia in illa erant, et de illa praecisa sunt. Sarmenta coeperunt infructuosa esse, et praecisa sunt; si non permaneant in infidelitate, rursus inserentur. Haec audite, fratres, cum timore, ne superbiatis; cum caritate, ut etiam pro illis oretis. Conversi ad Dominum.