SERMO 161

 

DE VERBIS APOSTOLI, (1 COR 6, 9. 10. 15. 19):
NOLITE ERRARE; NEQUE FORNICATORES,
NEQUE IDOLIS SERVIENTES, NEQUE ADULTERI, NEQUE MOLLES,
NEQUE MASCULORUM CONCUBITORES... REGNUM
DEI POSSIDEBUNT.
NESCITIS QUIA CORPORA VESTRA MEMBRA CHRISTI SUNT "? ETC.

 

Fornicatio fugienda. Iniuriam Christo facit fornicator.

1. 1. Apostolum audivimus, cum legeretur, corripientem et coercentem humanas libidines; et dicentem: Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit! 1 Corpora ergo nostra membra Christi esse dixit; quoniam Christus caput nostrum est, eo quod homo factus est propter nos, caput de quo dictum est: Ipse Salvator corporis nostri 2. Corpus autem eius Ecclesia est 3. Si ergo Dominus noster Iesus Christus tantummodo animam humanam susciperet, membra eius non essent nisi animae nostrae; quia vero et corpus suscepit, per quod etiam caput est nobis, qui ex anima et corpore constamus; profecto illius membra sunt et corpora nostra. Si ergo unusquisque cupiens fornicari, vilescebat sibi, et in se ipso contemnebat se ipsum; non in se contemnat Christum; non dicat: Faciam, nihil sum: Omnis caro fenum 4. Sed corpus tuum membrum est Christi. Quo ibas? Redi. Quo te tamquam praecipitare cupiebas? Parce in te Christo, agnosce in te Christum. Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Meretrix est enim quae tibi ad adulterium consentit; et forte ipsa christiana tollit membra Christi, et facit membra adulteri. Invicem in vobis contemnitis Christum, nec agnoscitis Dominum vestrum, nec cogitatis pretium vestrum. Qualis autem ille Dominus, qui servos suos fecit fratres suos? Sed parum erat fratres suos, nisi faceret membra sua. Itane tanta dignitas viluit? Quia tam benigne praestita est, non honor ei retribuitur? Si non praestaretur, desideraretur; quia praestita est, contemnitur?

Fornicator in Spiritum Sanctum iniuriosus.

2. 2. Haec autem corpora nostra, quae dicit Apostolus membra esse Christi, propter corpus Christi, quod ex genere corporis nostri suscepit; haec ergo corpora nostra dicit idem Apostolus templum esse in nobis Spiritus Sancti, quem habemus a Deo. Propter corpus Christi corpora nostra membra sunt Christi; propter inhabitantem Spiritum Christi, corpora nostra sunt templum Spiritus Sancti. Quid horum in te contemnis? Christum, cuius membrum es? An Spiritum Sanctum, cuius templum es? Ipsam meretricem, quae tibi consentit ad malum, non audes fortasse introducere in cubiculum tuum, ubi habes lectum tuum coniugalem; sed quaeris aliquem abiectum in domo tua et turpem locum, in quo turpiter voluteris. Defers ergo honorem cubiculo uxoris tuae, et non defers templo Dei tui? Non introducis impudicam, ubi dormis cum coniuge tua, et tu ipse is ad impudicam, cum sis templum Dei? Puto quia melius est templum Dei, quam cubiculum uxoris tuae. Quocumque enim ieris, Iesus videt te; qui fecit te, et perditum redemit te, et pro mortuo mortuus est pro te. Tu te non agnoscis; sed ille a te oculos non avertit, non ad adiuvandum, sed ad puniendum. Oculi enim Domini super iustos, et aures eius ad preces eorum 5. Continuo subiecit, et terruit eos qui sibi malam securitatem dabant, qui sibi dicebant: Faciam; non enim Deus me tam turpia facientem dignatur attendere. Audi quid sequitur, cuius sis attende; quoniam quocumque ieris, Iesus videt: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum 6. Sed de qua terra? Ubi dicitur; Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 7.

Fornicatio excludit a regno Dei.

3. 3. Forte enim malus, iniquus, adulter, impudicus, fornicarius gaudet quia facit, et senescit in quo libido non senescit, et dicit apud se: Certe verum est: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum 8. Ecce ego iam senui, qui ab ineunte aetate usque in hodiernum diem tanta committo, multos castos ante me sepelivi, multorum castorum funera iuvenum ad sepulcrum ipse deduxi, et pudicis impudicus supervixi. Quid est quod dicitur, quia: Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum? Est alia terra ubi non est impudicus, est alia terra in regno Dei. Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici regnum Dei possidebunt 9. Hoc est, perdet de terra memoriam eorum. Multi enim talia committentes, spem sibi ponunt; propter eos qui perdite viventes spem sibi ponunt in regno Dei, quo non accessuri sunt, dictum est: Perdet de terra memoriam eorum. Erit enim caelum novum, et terra nova, quam iusti inhabitabunt. Ibi impii, ibi mali, ibi nequissimi habitare non sinuntur. Eligat modo qui talis est, ubi desideret habitare, cum tempus est ut possit mutari.

Habitationes duae, in igne aut in regno. Pro corpore quantum timetur.

4. 4. Duae quippe habitationes sunt; una in igne aeterno, alia in regno aeterno. Puta quia in igne aeterno aliter ille, aliter ille torquebuntur; ibi erunt tamen, ibi omnes cruciabuntur; minus ille, plus ille. Quia tolerabilius erit Sodomae in die iudicii, quam alteri civitati 10; et quidam circumeunt mare et terram, facere unum proselytum, quem cum fecerint, faciunt eum filium gehennae duplo quam sunt ipsi 11. Puta quia alii duplo, alii simplo; puta quia alii plus, alii minus; non est regio ubi tibi eligas locum. Quaecumque ibi mitiora tormenta sunt, peiora sunt, quam quae formidas in isto saeculo. Cogita quomodo tremas, si tibi aliquis calumniatur, ne mittaris in carcerem; et tu ipse contra te male vivis, ut mittaris in ignem? Contremiscis, conturbaris, pallescis, ad ecclesiam curris, episcopum videre desideras, ad pedes eius volutaris. Quaerit, quare? Libera me, inquis. Quid agitur? Ecce ille mihi calumniatur. Et quid tibi facturus est? Domine, concutior; Domine, in carcerem mittor; miserere mei, libera me. Ecce quomodo timetur carcer, quomodo timetur conclusio; et non timetur gehennae exustio! Postremo, quando augetur calamitas, et pressura saevit atrocior, et usque ad mortem saevit, quando bonum videtur homini ne moriatur, ne occidatur, debere succurri omnes clamant, adiutoria cuncta implorantur; subvenite, currite propter animam. Tota exaggeratio calamitatis est, quia dicitur, propter animam. Succurrendum est quidem, nec huic timori adiutorium denegandum; faciendum quod fieri potest, a quo potest.

Mors animae plus timenda quam corporis.

5. 5. Verumtamen ego interrogare volo periclitantem, et isto nomine mea viscera commoventem; quoniam dicit: Curre propter animam. Facile huic ego respondeo: Ego quidem curro propter carnem tuam; utinam tu curreres propter animam tuam. Et tu noveris quia propter corpus tuum curro, non propter animam tuam. Melius audio Christum vera dicentem, quam te timore falso murmurantem. Ipse enim Dominus dicit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 12. Certe propter animam tuam me vis currere; ecce quem times, et sub cuius comminationibus expallescis, non potest occidere animam tuam; usque ad corpus saevit, tu noli saevire in animam tuam. Ab illo occidi non potest, a te potest; non lancea, sed lingua. Inimicus qui te percutit, finit hanc vitam: Os autem quod mentitur, occidit animam 13. Ex his ergo quae in hoc tempore homines timent, coniciant quae timere debeant. Timet enim carcerem, et non timet gehennam? Timet quaestionarios tortores, et non timet infernales angelos? Timet cruciatum temporalem, et non timet poenas ignis aeterni? Postremo timet ad modicum mori, et non timet in aeternum mori?

Vita animae et vita corporis unde. Animae vita Deus.

5. 6. Ille qui te occisurus est, quem times, quem exhorrescis, quem fugis, a cuius timore non sineris dormire, et ipsum in somnis si vides, cum dormieris, expavescis, quid est facturus tibi? Exclusurus est de carne tua animam tuam; anima tua exclusa quo eat, vide. Neque enim potest ille aliter carnem tuam occidere, nisi inde excludat animam tuam, per quam vivit caro tua. Praesentia quippe animae tuae caro vivit, et quamdiu in carne tua praesens est anima tua, necesse est ut vivat caro tua. Ille autem qui tuam mortem quaerit, eicere vult de carne tua vitam tuam, qua vivit caro tua.

6. 6. Putas, non est aliqua vita, qua vivit ipsa anima tua? Est enim anima vita quaedam, qua vivit caro tua. Putas, nulla alia vita est, qua vivit ipsa anima tua; aut quomodo habet caro tua vitam, animam qua vivit caro tua, fit et ipsa anima tua, ut habeat aliquam vitam suam? Et quomodo caro, cum moritur, exspirat animam vitam suam; sic et anima, quando moritur, exspirat aliquam vitam suam? Si invenerimus quae sit haec vita, non corporis tui, quod est anima tua; sed vita vitae corporis tui, hoc est, vita animae tuae; si invenerimus eam, ex hac morte, qua times ne de carne eiciatur anima tua, puto quia plus debes timere illam mortem, ne vita animae tuae proiciatur de anima tua. Breviter ergo dicam: et quid multis teneor? Vita corporis anima est, vita animae Deus est. Spiritus Dei habitat in anima, et per animam in corpore, ut et corpora nostra templum sint Spiritus Sancti, quem habemus a Deo. Venit enim Spiritus ad animam nostram; quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 14; et totum possidet qui principale tenet. In te quippe illud principatur, quod melius est. Tenens Deus quod melius est, id est, cor tuum, mentem tuam, animam tuam, profecto per meliorem possidet et inferiorem, quod est corpus tuum. Saeviat igitur inimicus, minetur mortem, faciat si permittitur, excludat de carne animam tuam; anima tua non excludat a se vitam suam. Si recte plangis, et putas te miserabiliter dicere potenti inimico tuo: Noli ferire, parce sanguini meo; non tibi dicit Deus: Miserere animae tuae placens Deo 15? Anima tua forte dicit: Roga illum, ne feriat; nam dimitto te. Si enim percusserit, manere tecum non possum. Roga ne feriat, si vis ut non te dimittam. Quae tibi dicit, si vis ut non te dimittam? Tu ipse; tu enim qui loqueris, anima es. Si ergo percusserit carnem, tu fugis, tu exis, tu migras, iacet terra in terra. Ubi erit quod animavit terram? Quod flatu Dei tibi datum est, ubi erit? Si non efflavit vitam suam, id est, Deum suum, in illo erit quem non perdidit, in illo erit quem non a se exclusit. Si autem obtemperas infirmitati animae tuae, dicenti tibi: Ferit, et dimitto te; non times Deum dicentem tibi: Peccas, et dimitto te?

Timor vanus et timor utilis.

7. 7. De timore vano timorem utilem capiamus. Timor vanus est omnium hominum timentium amittere temporalia, quandoque migraturorum, et migrare trepidantium, volentium semper differre quod non possunt auferre. Vanus est iste timor hominum; et tamen est, et vehemens est, et resisti ei non potest. Hinc increpandi, hinc obiurgandi, hinc plangendi, hinc lugendi homines, timentes mori, et nihil aliud agentes, nisi serius mori. Quare non agunt non mori? Quoniam quidquid agunt, non efficiunt ut non moriantur. Possunt autem aliquid agere, quo efficiant ut numquam moriantur? Nullo modo. Prorsus quidquid egeris, quantumcumque invigilaveris, quocumque fugeris, quaelibet munimenta quaesieris, quibuslibet divitiis te redemeris, quibuslibet calliditatibus hostem fefelleris; non fallis febrem. Nihil enim aliud agis, ut non cito ab hoste moriaris, nisi ut serius aliquando a febre moriaris. Habes quod agas, ut numquam moriaris. Si times mortem, ama vitam. Vita tua Deus est, vita tua Christus est, vita tua Spiritus Sanctus est. Non illi places male agendo. Templum ruinosum non inhabitat, templum sordidum non ingreditur. Sed geme ad illum, ut mundet sibi locum; geme ad illum, ut aedificet templum sibi; quod tu destruxisti, ipse construat; quod tu exterminasti, ipse reformet; quod tu deiecisti, ipse erigat. Clama ad Deum, clama interius, clama ubi audit; quia et ibi peccas, ubi videt; ibi clama, ubi audit.

Timore poenae malum non faciens, nondum laudandus. Gehennae timor ad quid utilis.

7. 8. Et cum timorem correxeris, et utiliter timere coeperis, non temporales cruciatus, sed aeterni ignis supplicia, et ideo adulter non fueris; hinc enim loquebamur, propter Apostolum, qui dixit: Corpora vestra membra Christi sunt 16; cum ergo ideo adulter esse non coeperis, quia times ardere in igne sempiterno, nondum laudandus es; non quidem ita dolendus, ut ante, sed tamen nondum laudandus.

8. 8. Quid enim magnum est, timere poenam? Magnum est, sed amare iustitiam. Interrogo te, et invenio te. Tu inspice interrogationem meam sonantem, et fac de te ipso interrogationem silentem. Dico ergo tibi: Libidine cum victus habes consentientem, quare non committis adulterium? Et respondebis; Quia timeo gehennam, timeo supplicium ignis aeterni, timeo iudicium Christi, timeo societatem diaboli, ne puniar ab illo, et cum illo ardeam. Quid? Dicturus sum: Male times? Quomodo tibi dicebam de adversario, quia quaerebat corpus tuum occidere. Ibi enim recte dicebam: Male times, securum te fecit Dominus tuus, dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt. Modo cum dicis mihi: Gehennam timeo, ardere timeo, in aeternum puniri timeo; quid dicturus sum? Male times? Vane times? Non audeo, quandoquidem ipse Dominus ablato timore, subiecit timorem; et ait, ubi dixit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; sed eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehennam ignis; ita dico vobis, hunc timete 17. Cum ergo Dominus timorem incusserit, et vehementer incusserit, et repetendo verbum comminationem geminaverit, dicturus ego sum: Male times? Ista non dicam. Plane time, nihil melius times; nihil est quod magis timere debeas. Sed interrogo te: Si non te videret Deus, quando facis, nec quisquam te convinceret in iudicio illius, faceres? Tu te vide. Non enim potes ad verba omnia mea respondere, inspice te ipsum. Faceres? Si faceres, ergo poenam times, castitatem nondum amas, caritatem nondum habes; serviliter times; formido est mali, nondum dilectio boni. Sed time tamen, ut ista formido custodiat te, ut perducat ad dilectionem. Timor enim iste, quo gehennam times, et ideo mala non facis, continet te; et sic volentem peccare animum interiorem non sinit. Est enim quidam custos timor, quasi paedagogus legis; littera est minans, nondum gratia iuvans. Custodiat tamen te timor iste, dum non facis timendo, et veniet caritas; intrat in cor tuum, et quantum illa intrat, tantum timor exit. Timor enim id agebat, ne faceres; caritas id agit, ut nolis facere, etiam si impune possis admittere.

Caritas timorem alium pellit, alium introducit.

9. 9. Dixi quid timeatis, dixi quid appetatis. Sectamini caritatem, intret caritas; admittite illam, timendo peccare, admittite amorem non peccantem, admittite amorem bene viventem. Illa, ut dicere coeperam, intrante, incipit timor exire. Quanto plus illa intraverit, tanto timor minor erit. Cum illa tota intraverit, nullus timor erit; quia perfecta caritas foras mittit timorem 18. Intrat ergo caritas, pellit timorem. Non autem intrat et ipsa incomitata. Habet secum suum timorem, quem introducit ipsa; sed illum castum, permanentem in saeculum saeculi 19. Servilis timor est, quo times cum diabolo ardere; timor castus est, quo times Deo displicere. Considerate, carissimi, et ipsos humanos interrogate affectus. Timet servus offendere dominum suum, ne iubeat eum verberari, iubeat in compedes mitti, iubeat carcere includi, iubeat eum pistrino conteri. Haec timens servus non peccat; sed quando senserit absentes oculos domini sui, nec habuerit testem a quo possit convinci, facit. Quare facit? Quia poenam timebat, non iustitiam diligebat. Vir autem bonus, vir iustus, homo liber (nam solus iustus est liber; omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati 20), delectatur ipsa iustitia; et si possit sine teste peccare, testem reformidat et Deum; et si possit audire Deum dicentem sibi: Video te cum peccas, non te damnabo, sed displices mihi; ille nolens displicere oculis patris, non formidolosi iudicis, timet, non ne damnetur, non ne puniatur, non ne crucietur; sed ne offendat gaudium paternum, ne displiceat oculis amantis. Si enim amat ipse, et amantem sui Dominum sentit, non facit quod displicet amanti se.

Vis impuri amoris.

10. 10. Lubricos et inhonestos amatores attendite; si quis amore feminae lascivus et nequam vestit se aliter quam illi placet, vestit se aliter quam amatae suae placet, aut ornat se aliter quam illi placet. Illa dixerit: Nolo habeas talem byrrhum; non habet; si per hiemem illi dicat: In lacerna te amo; eligit tremere, quam displicere. Numquid illa cui displicet, damnatura est? numquid in carcerem missura? numquid tortores adhibitura? Hoc solum ibi timetur: Non te videbo; hoc solum ibi contremiscitur: Faciem meam non videbis. Si hoc impudica dicit, et terret; Deus dicit, et non terret? Sane plurimum; sed si amamus. Si autem non amamus, non inde terremur; sed terremur ut servi, de igne, de gehenna, de atrocissimis tartareis minis, de exaggeratissimis diaboli angelis, eiusque suppliciis? Vel inde terreamur. Si illud minus amamus, vel illa timeamus.

Virgines sacras amor facit.

11. 11. Non ergo fiant fornicationes. Templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus 21. Licita sunt matrimonia, nihil amplius requiratis. Non enim grande onus impositum est. Virginibus maior amor imposuit maius onus. Virgines quod licebat noluerunt, ut plus placerent ei cui se devoverunt. Ambierunt illam maiorem pulchritudinem cordis sui. Quid iubes? Tamquam dicerent: Quid iubes? Ne adulterae simus, hoc praecipis? Amando te, plus facimus quam iubes. De virginibus, ait Apostolus, praeceptum Domini non habeo. Ergo quare hoc faciunt? Consilium autem do 22. Illae autem amantes, quibus terrenae nuptiae viluerunt, quae terrenos amplexus non desideraverunt, usque adeo acceptaverunt praeceptum, ut non recusarent consilium; ut plus placerent, plus se ornaverunt. Corporis enim huius, id est, exterioris hominis ornamenta quanto magis appetuntur, tanto sunt interioris maiora detrimenta; quanto autem minus appetuntur ornamenta exterioris hominis, tanto magis moribus pulchris homo interior adornatur. Unde dicit et Petrus: Ornantes se non in tortis crinibus 23. Cum enim dixisset: Ornantes se; quid aliud a carnalibus, quam visibilia ista ornamenta putarentur? Continuo tulit cogitationi quod cupiditas inquirebat. Non, inquit, in tortis crinibus, neque auro, vel margaritis, vel veste pretiosa; sed ille absconditus cordis homo, qui est ante Deum dives 24. Neque enim Deus divitias daret exteriori homini, et inopem relinqueret interiorem; dedit invisibili divitias invisibiles, et invisibilem ornavit invisibiliter.

Virginum sacrarum amor.

12. 12. His ornamentis studentes Dei puellae, sanctae virgines, nec quod licebat appetierunt, nec quod cogebantur consenserunt. Multae enim etiam parentum suorum contrarios conatus igne superni amoris superaverunt. Iratus est pater, ploravit mater; non curavit illa, cui ante oculos versabatur speciosus forma prae filiis hominum 25. Ei quippe se ornari desideravit, ut tota eius curam gereret. Quia quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo viro placeat; quae autem innupta est, cogitat quae sunt Dei, quomodo placeat Deo 26. Videte quid sit amare. Non dixit: Cogitat ne damnetur a Deo. Adhuc enim iste timor ille servilis est, custos quidem malorum, ut abstineant se a malis, et abstinendo digni sint ad se admittere caritatem. Sed illae non cogitant quemadmodum non puniantur a Deo, sed quomodo placeant Deo, pulchritudine interiore, decore occulti hominis, decore cordis, ubi illius oculis nudae sunt; nudae intus, non foris; integrae et intus et foris. Vel virgines doceant coniugatos et coniugatas, non ire in adulterium. Illae faciunt plus quam licet; illi non faciant quod non licet.