SERMO 157

 

DE VERBIS APOSTOLI (ROM 8, 24. 25):
SPE SALVI FACTI SUMUS;
SPES AUTEM QUAE VIDETUR, NON EST SPES "

 

Spes christianorum de aeternis. Mundo fallaci creditur, non Deo.

1. 1. Sicut Apostolum dixisse meminit Sanctitas vestra, fratres carissimi: Spe salvi facti sumus. Spes autem, inquit, quae videtur, non est spes; quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus 1. Hinc vobis exhortatorium et consolatorium praebere sermonem admonet nos ipse Dominus Deus noster, cui dicitur in Psalmo: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 2. Ipse, inquam, qui spes nostra est in terra viventium, iubet ut vos alloquamur in hac terra morientium; ut non respiciatis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna 3. Quia ergo quod non videmus speramus, et per patientiam exspectamus; merito nobis in Psalmo dicitur: Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum 4. Mundi enim promissa semper fallunt; Dei autem promissa numquam fallunt. Sed quia mundus quod pollicetur, hic videtur daturus, id est, in hac terra morientium, in qua nunc sumus; Deus autem quod pollicetur, in terra viventium nobis daturus est; multi fatigantur exspectare veracem, et non erubescunt amare fallacem. De talibus dicit Scriptura: Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et diverterunt in vias pravas 5. Cum etiam viriliter agentibus et corde confortato Deum sustinentibus, filii sempiternae mortis insultare non cessant iactantes suas delicias temporales, quae ad tempus obdulcant fauces eorum, postea vero amariores felle invenient eas. Dicunt enim nobis: Ubi est quod vobis promittitur post hanc vitam? Quis huc inde reversus est, et indicavit vera esse quae creditis? Ecce nos in nostrarum voluptatum satietate laetamur, quia quod videmus, speramus; vos autem in laboribus continentiae cruciamini, credendo quod non videtis. Deinde subiungunt quod commemoravit Apostolus: Manducemus et bibamus: cras enim moriemur. Sed videte quid ipse cavendum monuerit: Corrumpunt, inquit, mores bonos colloquia mala. Sobrii estote iuste, et nolite peccare 6.

Patientia et mansuetudo necessaria.

2. 2. Cavete ergo, fratres, ne talibus colloquiis mores vestri corrumpantur, evertatur spes, enervetur patientia, et divertatis in vias pravas. Immo vero mites atque mansueti tenete vias rectas, quas vos docet Dominus; de quibus Psalmus dicit: Diriget mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas 7. Patientiam quippe in laboribus huius vitae, sine qua non potest custodiri spes futurae vitae, nemo potest perpetuo retinere, nisi mitis atque mansuetus; qui non resistit voluntati Dei, cuius iugum lene est et sarcina levis, sed credentibus Deo, et sperantibus in eum, et diligentibus eum. Ita quippe mites atque mansueti non solum consolationes eius amabitis, sed etiam flagella eius tamquam boni filii tolerabitis; ut quoniam quod non videtis speratis, per patientiam exspectetis. Sic agite, sic ambulate. In Christo enim ambulatis, qui dixit: Ego sum via 8. Quomodo in illo ambulandum sit, discite, non solum eius verbo, sed etiam eius exemplo. Huic enim proprio Filio non pepercit Pater, sed pro nobis omnibus tradidit illum; non utique nolentem, neque recusantem, sed pariter volentem; quia una est voluntas Patris et Filii secundum aequalitatem formae Dei, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est, esse aequalis Deo; et singulariter oboedientem, secundum quod semetipsum evacuavit formam servi accipiens 9. Nam ipse dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis 10. Sic ergo Pater proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ut et ipse Filius traderet semetipsum pro nobis.

Videmus in capite nostro quod speramus.

3. 3. Traditus ergo ille Excelsus, per quem facta sunt omnia, traditus propter formam servi in opprobrium hominum et abiectionem plebis, in contumeliam, in flagella, in mortem crucis docuit nos exemplo passionis, cum quanta patientia in illo ambulemus; et firmavit nos exemplo suae resurrectionis, quid ab illo patienter sperare debeamus. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 11. Quod non videmus quidem, speramus; sed corpus sumus illius capitis, in quo iam perfectum est quod speramus. De illo enim dictum est quod ipse sit caput corporis Ecclesiae, primogenitus, ipse primatum tenens 12. Et de nobis scriptum est: Vos autem estis corpus Christi et membra 13. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus, securi; quoniam qui resurrexit caput nostrum est, servat spem nostram. Et quia priusquam resurgeret, flagellatum est caput nostrum, firmavit patientiam nostram. Scriptum est enim: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit 14. Non itaque in flagello deficiamus, ut in resurrectione gaudeamus. Ita enim verum est quod flagellat omnem filium quem recipit, ut nec Unico suo pepercerit, sed pro nobis omnibus tradiderit eum. Intuentes ergo eum, qui sine peccati merito flagellatus est, qui mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram, non timeamus ne abiciamur flagellati; sed potius confidamus quia recipiemur iustificati.

Nec modo sine gaudio sumus. Fluxae peccatorum deliciae.

4. 4. Quamvis enim nondum venerit nostri gaudii plenitudo: nec modo tamen sine gaudio relicti sumus; quia spe salvi facti sumus. Ideo et ipse Apostolus, qui ait: Si quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 15; dicit alio loco: Spe gaudentes, in tribulatione patientes 16. Habentes ergo talem spem, multa fiducia utamur 17; et sermo noster in gratia conditus sit sale, ut sciamus quemadmodum oporteat unicuique respondere 18. Dicendum est enim eis qui cum perdidissent, vel numquam suscepissent sustinentiam, nobis sustinentibus Dominum (quia quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus) etiam insultare audent, cum imitari deberent: Ubi sunt deliciae vestrae, propter quas ambulatis per vias pravas? Non dicimus: Ubi erunt, cum haec vita transierit; sed modo: Ubi sunt? Cum hesternum diem hodiernus abstulerit, et hodiernum crastinus ablaturus sit, quid eorum quae diligitis, non transcurrit et transvolat? Quid non fugit pene antequam capitur, cum ex ipso hodierno die nulla possit vel hora retineri? Ita enim secunda excluditur a tertia, sicut prima exclusa est a secunda. Ipsius horae unius, quae praesens videtur, nihil est praesens: omnes enim partes eius, et omnia momenta fugitiva sunt.

Vanitas temporalium.

5. 5. Propter quid peccat homo, si non excaecatus est cum peccat, vel cum peccaret attendat. Poterat videre quia voluptas transitura sine prudentia desideratur; vel cum transierit, cum paenitentia cogitatur. Nos irridetis, quia speramus aeterna, quae non videmus; cum vos eis quae videntur temporalibus subditi, nesciatis qualis vobis dies crastinus illucescat; quem saepe bonum sperantes, malum invenitis; nec, si bonus fuerit, eum ne fugiat tenere poteritis. Nos irridetis, quia speramus aeterna; quae cum venerint, non transibunt; quia nec ipsa veniunt, sed semper manent; nos autem ad illa veniemus, cum per viam dominicam ista quae transeunt transierimus. A vobis vero temporalia nec sperari aliquando desinunt, et tamen crebro sperata vos fallunt; nec cessant vos inflammare ventura, corrumpere venientia, torquere transeuntia. Nonne ipsa sunt quae concupita inardescunt, adepta vilescunt, amissa vanescunt? Utimur eis et nos secundum peregrinationis nostrae necessitatem; sed non in eis gaudia nostra figimus, ne illis labentibus subruamur. Utimur enim hoc mundo tamquam non utentes 19, ut veniamus ad eum qui fecit hunc mundum, et in eo maneamus, eius aeternitate perfruentes.

Spei nostrae certitudo.

6. 6. Quid est autem quod dicitis: Quis huc inde venit, et quid apud inferos geratur, quis hominibus indicavit? Et hinc vobis os clausit, qui mortuum quarta die resuscitavit 20, et ultra non moriturus die tertio resurrexit, et antequam moreretur, qualis vita morientes excipiat, tamquam ille quem nihil lateret, et in paupere quiescente et in divite ardente narravit 21. Sed illi ista non credunt, qui dicunt: Quis huc inde reversus est? Credituros se volunt videri, si quis parentum suorum revivisceret. Sed maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 22. Ideo ergo Deus homo factus, mori et resurgere voluit; ut et quod futurum esset homini, in hominis carne ostenderetur, et Deo tamen, non homini crederetur. Et certe Ecclesia fidelium toto orbe diffusa, iam ante oculos eorum est. Legant eam ante tot saecula uni homini promissam, qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium 23. Quid ergo uni Abrahae credenti promissum est, iam videmus impletum; et quod universo orbi promittitur credenti, desperamus esse venturum? Eant nunc et dicant: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur 24. Illi se adhuc cras dicunt morituros, veritas autem illos iam cum ista dicunt, invenit mortuos. Vos autem, fratres, filii resurrectionis, cives sanctorum angelorum, Dei heredes, et Christi coheredes, cavete imitari eos, qui cras exspirando moriuntur, et hodie bibendo sepeliuntur. Sed, sicut dicit idem Apostolus, ne corrumpant vestros mores bonos colloquia mala, sobrii estote iuste, et nolite peccare 25; ambulantes angustam, sed certam viam ducentem ad latitudinem Ierusalem caelestis, quae mater nostra aeterna est; firmissime sperate quod non videtis, patienter exspectate quod nondum habetis; quia veracem promissorem Christum fidelissime retinetis.