SERMO 148

 

DE VERBIS ACTUUM APOSTOLORUM 5, 4:
NONNE MANENS TIBI MANEBAT ", ETC.
DIE DOMINICO OCTAVARUM PASCHAE DICTUS AD SANCTOS MARTYRES VIGINTI

 

Ananiae et Sapphirae non severior correptio, mors temporalis.

1. Cum lectio legeretur de libro qui inscribitur Actus Apostolorum, animadvertistis quid contigerit eis, qui cum villam vendidissent, subtraxerunt de pretio villae, et ante pedes Apostolorum, quasi totum pretium, posuerunt. Continuo correpti exspiraverunt ambo, vir et uxor eius. Nonnullis videtur nimis severa ista fuisse correptio, ut propter pecuniam de re sua subtractam, homines morerentur. Non hoc Spiritus Sanctus avaritia fecit, sed Spiritus Sanctus mendacium sic punivit. Nam verba audistis beatissimi Petri, dicentis: Nonne manens tibi manebat, et venditum in tua erat potestate? 1 Si nolles vendere, quis te cogeret? Si velles offerre dimidium, quis exigeret totum? Si enim dimidium offerendum erat, dimidium dicendum erat. Pro toto dimidium, hoc est puniendum mendacium. Non tamen videatur, fratres, severa correptio, mors temporalis. Atque utinam hucusque vindicta processerit. Quid enim magnum mortalibus contigit quandocumque morituris? Sed per illorum temporalem poenam Deus sciri voluit disciplinam. Credendum est autem quod post hanc vitam eis pepercerit Deus; magna est enim eius misericordia. De mortibus autem quae contingunt ex vindicta, ait quodam loco apostolus Paulus, corripiens eos qui male tractabant corpus et sanguinem Christi, et dicens: Propterea in vobis multi infirmi et aegri, et dormiunt sufficientes; id est, quantum sufficit ad disciplinam imponendam. Multi in vobis dormiunt, hoc est, moriuntur. Flagello enim Domini corripiebantur; aegrotabant, et moriebantur. Et subiecit post haec verba, et ait: Si enim nos ipsos iudicaremus, a Domino non iudicaremur. Cum iudicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur 2. Quid si ergo huic viro et uxori eius tale aliquid contigit? Correpti sunt mortis flagello, ne supplicio punirentur aeterno.

Vota Deo reddenda.

2. Hoc tantum attendat Caritas vestra, quia si Deo displicuit detrahere de pecunia quam voverant Deo, et utique illa pecunia usibus hominum fuerat necessaria; quomodo irascitur Deus, quando vovetur castitas, et non exhibetur; quando vovetur virginitas, et non exhibetur? Vovetur enim ad usus Dei, et non ad usus hominum. Quid est quod dixi: Ad usus Dei? Quia de sanctis Deus facit sibi domum, facit sibi templum, in quo habitare dignetur; et utique sanctum vult permanere templum suum. Potest ergo virgini sanctimoniali nubenti dici, quod ait Petrus de pecunia: Virginitas tua numquid non manens tibi manebat, et antequam eam voveres, in tua fuerat potestate? Quaecumque autem hoc fecerint, voverint talia, et non reddiderint; non se putent temporalibus mortibus corripi, sed aeterno igne damnari.