SERMO 133

 

DE VERBIS EVANGELII IOANNIS (7, 2-10),
UBI
IESUS NON SE ASCENSURUM AD DIEM FESTUM DIXERAT,
ET TAMEN ASCENDIT

 

Evangelicae lectionis expositio.

1. Propositum est nobis, in adiutorio Domini, de hoc recentissimo Evangelii capitulo disputare, nec est parva quaestio, ne periclitetur veritas, et falsitas glorietur. Sed neque veritas perire potest, neque falsitas superare. Quid autem quaestionis habeat ista lectio, parumper accipite; et facti intenti per propositam quaestionem, orate ut sufficiamus ad solutionem. Dies festus erat Iudaeorum scenopegia: hi dies sunt, quantum videtur, quos hodieque observant, quando casas vocant. Est enim illis ista solemnitas de fabricatione tabernaculorum; quoniam tabernaculum dicitur, scenopegia est tabernaculi fabricatio. Hi dies festi apud Iudaeos agebantur: et appellabatur unus dies festus, non quia uno die fiebat, sed quia continuata festivitate peragebatur; sicut dies festus Paschae, sicut dies festus azymorum, et tamen, sicut manifestum est, ille festus dies agitur per aliquot dies. Erat ergo in Iudaea ista solemnitas; Dominus Iesus in Galilaea erat, ubi et nutritus est, ubi et consanguineos atque cognatos habuit, quos Scriptura fratres appellat. Dixerunt ergo ei, sicut lectum audivimus: fratres eius: Transi hinc, et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua quae facis. Nemo enim in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta te mundo. Deinde subiungit Evangelista: Neque enim fratres eius credebant in eum. Si ergo non in eum credebant, invidiosa verba subiciebant. Respondit eis Iesus: Tempus meum nondum advenit; tempus autem vestrum semper est paratum. Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. Vos ascendite in diem festum hunc. Ego non ascendo ad diem festum istum, quia tempus meum nondum impletum est. Deinde sequitur Evangelista: Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, se quasi occulte 1. Huc usque extenditur quaestio, cetera aperta sunt.

Christum in eo loco non esse mentitum.

2. Quid ergo quaeritur? Quid movet? Quid in periculo est? Ne Dominus, immo ut apertius dicamus, ne ipsa Veritas credatur esse mentita. Si enim volumus mentitum putari, mentiendi auctoritatem infirmus accipiet. Audivimus dicere mentitum esse. Qui enim putant esse mentitum, hoc dicunt: Dixit se non ascensurum ad diem festum, et ascendit. Primo ergo, quantum in angusto tempore possumus, videamus utrum mentiatur, qui dicit aliquid et non facit. Verbi enim causa, dixi amico: Cras te videbo; occurrit maior necessitas, quae retineret; non ideo falsum dixi. Quando enim promisi, hoc sentiebam quod dicebam. Quando autem aliud maius occurrit, quod impedivit fidem promissionis meae, non mentiri volui, sed promissum implere non potui. Ecce, quantum arbitror, non laboravi, ut persuaderem, sed tantummodo admonui prudentiam vestram, non mentiri eum qui promittit aliquid et non facit, si ut non faciat, aliud occurrerit, quod eius impediat promissionem, non quod convincat falsitatem.

Mentiri peius est quam falli.

3. Sed ait qui me audit: Numquid hoc potes de Christo dicere, quia vel non potuit implere quae volebat, vel futura nesciebat? Bene agis, bene suggeris, recte commones: sed, o homo, partire mecum sollicitudinem. Quem non audemus dicere minus valentem, audemus dicere mentientem? Ego quidem, quantum existimo, quantum pro mea infirmitate iudicare possum, eligo ut homo in aliquo fallatur, quam ut in aliquo mentiatur. Falli enim pertinet ad infirmitatem, mentiri ad iniquitatem. Odisti, inquit, Domine, omnes qui operantur iniquitatem. Et continuo: Perdes omnes qui loquuntur mendacium 2. Aut tantumdem valet iniquitas et mendacium; aut plus est: Perdes, quam odisti. Neque enim qui odio habetur, continuo perditione punitur. Verum sit illa quaestio, utrum aliquando mentiri necesse sit; non enim modo discutio: latebrosa est, multos sinus habet; non vacat omnes secare, et ad vivum pervenire. Ergo eius curatio in tempus aliud differatur; fortassis enim sine sermone nostro divina opitulatione sanabitur. Sed quid distuli, quid volo hodie tractare, intendite et distinguite. An aliquando mentiendum sit, hanc dixi difficilem et latebrosissimam quaestionem hanc differo. Utrum autem Christus mentitus sit, utrum Veritas aliquid falsum dixerit, hoc hodie suscepimus admoniti ex evangelica lectione.

Falli et mentiri quomodo differant.

4. Quid autem intersit inter falli et mentiri, breviter dico. Fallitur qui putat verum esse quod dicit, et quia verum putat, ideo dicit. Hoc autem quod dicit qui fallitur, si verum esset, non falleretur: si non solum verum esset, sed etiam verum esse sciret, non mentiretur. Fallitur ergo, quia falsum est, et verum putat; dicit autem nonnisi quia verum putat. Error est in humana infirmitate, sed non est in conscientiae sanitate. Quisquis autem falsum putat esse et pro vero asserit, ipse mentitur. Videte, fratres mei, distinguite nutriti in Ecclesia, eruditi in Scripturis dominicis, non rudes, non rustici, non idiotae. Sunt enim inter vos docti et eruditi viri et quibuscumque litteris non mediocriter instructi: et qui illas litteras quae liberales vocantur, non didicistis, plus est quod in sermone Dei nutriti estis. Si laboro in explicando quod sentio, adiuvate me et attentione audiendi et prudentia cogitandi. Nec adiuvabitis, nisi adiuvemini. Unde invicem pro nobis oremus, et commune adiutorium pariter exspectemus. Fallitur, qui cum sit falsum, verum putat esse quod dicit: mentitur autem, qui falsum esse aliquid putat, et pro vero dicit, sive illud verum sit, sive falsum. Intuemini quid addiderim. Sive illud verum sit, sive falsum, tamen qui falsum putat, et verum asserit, mentitur: fallere affectat. Quid enim ei prodest, quia verum est? Interim ipse hoc falsum putat, et dicit tamquam verum sit. Verum est in se illud quod dicit, in se verum est: apud illum falsum est, non hoc habet conscientia eius quod loquitur; aliud in se cogitat verum esse, aliud foras profert pro veritate. Duplex cor est, non simplex; non quod ibi habet hoc profert. Duplex cor olim reprobatum. Labia dolosa in corde et corde locuti sunt mala 3. Sufficeret ut diceret: In corde locuti sunt mala; ubi est: labia dolosa? Quid est: dolus? Cum aliud agitur, aliud obtenditur. Labia dolosa, non simplex cor; et quia non simplex cor, ideo in corde et corde; ideo bis corde, quia duplex cor.

Nec falli potest Christus, nec mentiri.

5. Dominum ergo Iesum Christum quid existimamus, quia mentitus est? Si minus est falli, quam mentiri; quem dicere non audemus falli, dicere audemus mentiri? Ille vero nec fallitur, nec mentitur: sed omnino, sicut scriptum est (de illo quippe intellegitur, de illo debet intellegi): Nihil falsum dicitur regi, et nihil falsum exiet de ore eius 4. Si regem quemlibet hominem dixit, regem Christum regi homini praeponamus. Si autem, quod verius intellegitur, Christus est de quo dixit (ei quippe falsum nihil dicitur, quia non fallitur; ex eius ore nihil falsi procedit, quia non mentitur); quaeramus quomodo capitulum evangelicum intellegamus, et non voraginem mendacii quasi caelesti auctoritate construamus. Est autem absurdius quaerere exponere veritatem et locum praeparare mendacio. Quid me doces, rogo te, qui capitulum hoc exponis mihi? Quid me vis docere? Nescio utrum audeas dicere: Falsitatem. Nam si ausus fueris hoc dicere, averto aures, et obturo spinis, ut si coartare tentaveris, etiam punctus abscedam absque exposito Evangelio. Dic mihi quid me velis docere, et solvisti quaestionem. Dic, oro te: ecce adsum; aures patent, cor paratum est, doce. Sed quaero quid? Non eo per multa. Quid docturus es? Quamcumque doctrinam in medio versaturus, quidquid nervorum in disputatione adhibiturus, hoc solum dic, unum de duobus interrogo: Veritatem me docturus est, an falsitatem? Quid putamus eum responsurum, ne abscedat; ne hiantem et verba exprimere conantem continuo deseram? quid promissurus est, nisi veritatem? Audio, sto, exspecto, intentissime exspecto. Ecce ille qui promittebat se docturum me veritatem, de Christo insinuat falsitatem. Quomodo igitur veritatem docturus, Christum mendacem dicturus? Si Christus mentitur, sperandum est mihi quod tu mihi verum dicturus es?

Ex ipsa Evangelii veritate Christus a mendacio vindicatus.

6. Vide aliud. Quid dicit? Mentitus est Christus. Ubi, rogo te? Ubi dixit: Non ascendo ad diem festum 5, et ascendit. Ego quidem perscrutari velim istum locum, ne forte non sit Christus mentitus. Immo quia non dubito Christum non esse mentitum, locum istum aut perscrutabor et intellegam, aut non intellegens differam. Christum tamen mentitum esse non dicam. Fac me non intellexisse: discedam nesciens. Melius est enim cum pietate nescire, quam cum insania iudicare. Tamen tentamus discutere, ne forte illo adiuvante qui Veritas est, aliquid inveniamus, aliquid et inveniamur, et ipsum aliquid non erit in veritate mendacium. Nam si quaerendo, mendacium invenio; non aliquid, sed nihil invenio. Ergo quaeramus ubi dicis Christum esse mentitum. Quia dixit, inquit: Non ascendo ad diem festum, et ascendit. Unde scis eum dixisse? Quid, si ego dicam, immo non ego, sed aliquis; absit enim ut hoc ego dicam; quid, si dicat alius: Hoc Christus non dixit? Unde convincis, unde probaturus es? Codicem aperturus, lectionem inventurus, homini demonstraturus, immo cum magna fiducia pectoris resistenti codicem impacturus: Tene, attende, lege, Evangelium portas. Quid ergo, rogo te, quid conturbas paululum ? Noli urgere, dic planius, tranquillius. Ecce Evangelium porto, et quid hinc? Ille: Evangelium loquitur Christum dixisse quod negas. Et ideo credes hoc dixisse Christum, quia loquitur Evangelium? Ideo plane, inquit. Ego multum miror, quomodo dicas mentiri Christum et non mentiri Evangelium. Sed ne forte, cum dico Evangelium, codicem attendas, membranam et atramentum cogitas Evangelium, quid dicat vide graecum nomen: Evangelium est " bonus nuntius ", vel " bona annuntiatio ". Nuntius ergo non mentitur, et qui eum misit, mentitur? Iste nuntius, Evangelista scilicet, ut nomen etiam dicamus, iste Ioannes qui hoc scripsit, de Christo mentitus est, an verum dixit? Elige quod vis, ego ad utrumque te audire paratus sum. Si mentitus est, non est unde probes Christum illa dixisse. Si verum dixit, de fonte falsitatis veritas non fluit. Quis est fons? Christus: rivulus sit Ioannes. Venit ad me rivulus, et dicis mihi: Bibe securus; et cum de ipso fonte me terreas, cum in fonte esse falsitatem dicas, dicis mihi: Bibe securus. Quid bibo? Quid dixit Ioannes? Christum esse mentitum? Unde venit Ioannes? A Christo. Vera mihi dicturus est qui ab illo venit, cum mentiebatur ille a quo venit? Legi plane in Evangelio: Ioannes super pectus Domini discumbebat 6; sed puto quia veritatem bibebat. Quid bibit? Quid, nisi quod ructuavit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in eo vita est, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt; tamen lucet, et si ego forte obscuritatis aliquid habeo, nec comprehendere ad perfectum valeam, illa lucet. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes; hic venit ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per ipsum. Non erat ille lumen 7: quis? Ioannes; quis? Ioannes Baptista. De ipso enim dicit Ioannes Evangelista: Non erat ille lumen; de quo dicit Dominus: Erat lucerna ardens et lucens 8. Sed lucerna et accendi et exstingui potest. Quid ergo? Unde distinguis? De quo loco quaeris ? Cui lucerna testimonium perhibebat, erat lumen verum. Ubi addidit Ioannes: verum, ibi tu quaeris mendacium. Adhuc audi ipsum Ioannem Evangelistam ructuantem quod biberat: Et vidimus, inquit, gloriam eius. Quid vidit? Quam gloriam vidit? Gloriam tamquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate 9. Vide igitur, vide ne forte debeamus disputationes infirmas vel temerarias cohibere, et de veritate nihil falsi praesumere, dare Domino quod debetur; fonti gloriam demus, ut securi impleamur. Deus autem verax: omnis autem homo mendax 10. Quid est hoc? Deus plenus est: omnis homo inanis est; si vult impleri, accedat ad plenum. Accedite ad eum, et illuminamini 11. Porro si homo inanis est, quia mendax est, et quaerit impleri, et cum festinatione atque aviditate currit ad fontem, impleri vult, inanis est. Sed tu dicis: Cave fontem, est ibi mendacium. Quid aliud dicis quam: Est ibi venenum?

Solutio quaestionis.

7. Iam, inquit, omnia dixisti, iam me cohibuisti, iam castigasti. Dic mihi quomodo non sit mentitus, qui dixit: Non ascendo, et ascendit? Dicam, si potero; parum tibi non sit, quia etsi non te constitui in veritate, prohibui tamen a temeritate. Dicam tamen, quod et tu iam, si meministi verba quae commendavi, puto quia cognoscis. Ipsa verba solvunt quaestionem. Multis diebus agebatur ille dies festus. Ad istum, utique hodiernum diem, inquit, festum, istum utique hodiernum quando illi sperabant, non ascendit; sed quando ipse disponebat. Denique attende quod sequitur: Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ergo non ascendit ad istum diem festum. Volebant enim, fratres eius, ut ipse prior iret; ideo illi dixerant: Transi hinc in Iudaeam 12. Non dixerant: Transeamus, quasi comites eius futuri; aut: Sequere nos in Iudaeam, tamquam priores ituri; sed tamquam praemissuri. Hoc ille voluit, ut illi praecederent: hoc vitavit, commendans hominis infirmitatem, occultans divinitatem; hoc vitavit, sicut cum in Aegyptum fugit 13. Non enim erat impotentiae: sed et hoc veritatis, ut daret exemplum cavendi; ne quisquam servus eius diceret: Non fugio, quia turpe est; cum forte expediret ut fugeret. Dicturus suis: Cum vos persecuti fuerint in hac civitate, fugite in aliam 14; hoc ipse exemplum praebuit. Nam quando voluit, prehensus est; quando voluit, natus est. Hoc ergo, ne illi praevenirent, et eum venturum esse nuntiarent, et praepararentur insidiae: Non ascendo, inquit, ad diem festum. Dixit: Non ascendo, ut occultaretur; addidit: istum, ne mentiretur. Aliquid intulit, aliquid abstulit, aliquid distulit; nihil tamen falsi dixit, quia nihil falsi de eius ore procedit. Denique posteaquam haec dixit: Ubi autem ascenderunt fratres eius, Evangelium loquitur; attende, lege quod mihi offerebas; vide si non ipsa lectio solvit quaestionem, vide si aliunde sumpsi quod dicerem. Hoc ergo Dominus exspectabat, ut priores illi ascenderent, ne venturum praenuntiarent. Posteaquam ascenderunt fratres eius, ascendit etiam ipse tunc ad diem festum, non evidenter, sed quasi occulte 15. Quid quasi occulte? Ibi facit quasi occulte. Quid: quasi occulte? Quia nec hoc erat occulte. Non enim vere latere conabatur, qui in potestate habebat quando teneretur. Sed in illa, ut dixi, occultatione exemplum praebebat cavendi insidias inimicorum infirmis discipulis, qui potentiam non habebant, quando nollent ne prehenderentur. Nam ille etiam palam ascendit postea, et docebat eos in templo, et dicebant nonnulli: Ecce hic est, ecce docet. Certe dicebant nostri principes, quia apprehendere eum volebant: ecce palam loquitur, et nemo in eum manum mittit 16.

Altera solutio.

8. Iam vero si nos ipsos attendamus, si corpus eius cogitemus, quia et nos ipse est. Nam etsi nos ipse non essemus, non esset verum: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 17. Si nos ipse non essemus, non esset verum: Saule, Saule, quid me persequeris? 18 Ergo et nos ipse, quia nos membra eius, quia nos corpus eius, quia ipse caput nostrum 19, quia totus Christus caput et corpus. Forte ergo nos praevidebat, quia dies festos Iudaeorum non eramus acturi, et hoc est: Ego non ascendo ad diem festum istum 20. Ecce nec Christus, nec Evangelista mentitus est: quorum duorum si alterum necesse est eligere, daret mihi veniam Evangelista, nullo modo veracem ipsi veritati praeponerem; missum ei a quo missus est, non praeferrem. Sed Deo gratias, quantum arbitror, renudatum est quod obscurum erat. Adiuvabit ad Deum pietas vestra. Ecce, sicut potui, solvi quaestionem, et in Christo et in Evangelista. Tene mecum, amice, veritatem, amplectere sine contentione caritatem.