SERMO 129

 

DE VERBIS EVANGELII IOANNIS (5, 39-47):
SCRUTAMINI SCRIPTURAS, IN QUIBUS PUTATIS VOS VITAM AETERNAM HABERE ", ETC.
CONTRA DONATISTAS

 

Evangelicae lectionis expositio.

1. 1. Ad evangelicam lectionem, quae recens sonuit in auribus nostris, advertat Caritas vestra, dum pauca loquimur quae Dominus donat. Ad Iudaeos Dominus loquebatur Iesus, et dicebat eis: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. Deinde post paululum: Ego, inquit, veni in nomine Patris mei, et non accepistis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Deinde post paululum: Quomodo potestis mihi credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a Deo solo est, non quaerentes? Ad extremum ait: Non ego vos accuso apud Patrem; est qui vos accusat Moyses, in quem vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Cum autem verbis illius non creditis, quomodo potestis mihi credere? 1 Ad haec proposita nobis divinitus, ex ore lectoris, sed ministerio Salvatoris, audite pauca non numeranda, sed appendenda.

Christi verba ad discipulos, ad nos pariter spectant.

2. 2. Nam ista omnia facile est intellegere de Iudaeis. Sed cavendum est, ne cum illos nimis attendimus, a nobis oculos auferamus. Discipulis enim suis Dominus loquebatur; et utique quod illis loquebatur, et nobis posteris loquebatur. Neque enim ad illos solos pertinet quod ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 2; sed ad omnes etiam postea futuros Christianos, et usque in finem saeculi proventuros. Loquens ergo illis ait: Cavete a fermento Pharisaeorum 3. Tunc putaverunt ideo Dominum dixisse hoc, quia panes non tulerant; non intellexerunt, quia: Cavete a fermento Pharisaeorum, hoc dictum est: Cavete a doctrina Pharisaeorum. Quae fuit doctrina Pharisaeorum, nisi quam modo audistis? Gloriam ab invicem quaerentes, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est, non quaerentes. De his apostolus Paulus ita dicit: Testimonium eis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Zelum, inquit, Dei habent; novi, scio, apud illos fui, talis fui. Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam? Quid est hoc, Apostole, non secundum scientiam? Expone nobis quam commendes scientiam, quam doleas in illis non esse, et in nobis velis esse. Secutus adiunxit, et quod clausum posuerat, aperuit. Quid est: Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 4. Ignorare ergo Dei iustitiam et suam velle constituere, hoc est, gloriam ab invicem exspectare et gloriam quae a solo Deo est non requirere, hoc est fermentum Pharisaeorum. Ab hoc cavere Dominus iubet. Si servis iubet, et Dominus iubet, caveamus; ne audiamus: Utquid mihi dicitis, Domine, Domine, et non facitis quae dico? 5

Iudaeorum infidelitas.

3. 3. Relinquamus ergo paululum Iudaeos, quibus Dominus tunc loquebatur. Foris sunt, audire nos nolunt. Ipsum Evangelium oderunt, falsa testimonia in Dominum procuraverunt, ut damnarent vivum; alia testimonia emerunt pecunia contra mortuum. Quando eis dicimus: Credite in Iesum, respondent nobis: In hominem mortuum credituri sumus? Cum autem addimus: Sed resurrexit, respondent: Absit; discipuli eius furati sunt eum de sepulcro. Amant falsitatem Iudaei emptores, et contemnunt veritatem Domini Redemptoris. Quod loqueris, Iudaee, parentes tui pecunia emerunt; et hoc in te remansit, quod emerunt. Attende potius eum qui emit te, non qui mendacium emit tibi.

Verba Christi in Iudaeos, Ecclesiae conveniunt in donatistas.

3. 4. Sed istos, ut diximus, relinquamus; istos attendamus fratres nostros, cum quibus agimus. Nam Christus caput est et corpus. Caput in caelo est, corpus in terra est; caput Dominus est, corpus Ecclesia eius 6. Sed meministis dictum: Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 7. Si ergo duo sunt in carne una, duo sunt in voce una. Caput nostrum, Dominus Christus, locutus est ad Iudaeos ea quae audivimus, cum Evangelium legeretur, caput ad inimicos suos; loquatur et corpus, id est Ecclesia, ad inimicos suos. Nostis ad quos loquatur. Quid habet loqui? Non dixi de meo, ut vox una sit; quia caro una, vox una. Hoc ergo illis dicamus: voce Ecclesiae loquor. O fratres, filii dispersi, oves errantes, rami praecisi, quid mihi calumniamini? Quid me non agnoscitis? Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me 8; Iudaeis dicit caput nostrum, quod vobis corpus dicit: Quaeretis me, et non invenietis 9. Quare? Quia non scrutamini Scripturas, quae testimonium perhibent de me.

Testimonia V. T. de Christo et Ecclesia.

4. 5. Testimonium pro capite: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus 10. Testimonium pro corpore ad Abraham, quod commemoravit Apostolus. Abrahae dictae sunt promissiones. Vivo ego, dicit Dominus; per memetipsum iuro, quia obaudisti vocem meam, et non pepercisti dilecto filio tuo propter me, nisi benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas caeli, et sicut arenam maris; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae 11. Habes testimonium pro capite, habes pro corpore. Audi aliud breve, et prope una sententia complexum pro capite et pro corpore. De resurrectione Christi Psalmus loquebatur: Exaltare super caelos, Deus. Continuo pro corpore: Et super omnem terram gloria tua 12. Audi testimonium pro capite: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem 13. Audi continuo pro corpore, post pauca verba: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium 14. Audi pro capite: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Et in ipso Psalmo audi pro corpore: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 15.

N. T. testimonium pro Christo et Ecclesia.

5. 6. Haec Iudaeis, et istis nostris. Quare? Quia istas Scripturas Veteris Testamenti et Iudaei accipiunt, et nostri isti accipiunt. Sed ipsum Christum, quem illi non accipiunt, videamus si isti accipiunt. Dicat et ipse, dicat et pro se qui caput est, et pro corpore suo quod est Ecclesia, quia et in nobis caput loquitur pro corpore. Audi pro capite: Resurrexit a mortuis, invenit discipulos haesitantes, dubitantes, prae gaudio non credentes; aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas, et dixit eis: Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Habes pro capite; dicat et pro corpore: Et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 16. Dicat ergo Ecclesia inimicis suis, dicat. Dicit plane, non tacet: sed illi audiant. Fratres, audistis testimonia, iam noscite me. Scrutamini Scripturas, in quibus vos speratis vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. Quae dixi, non sunt de meo, sed de Domini mei, et tamen adhuc aversamini, adhuc tergiversamini. Quomodo potestis mihi credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est, non quaerentes? 17 Quia ignorantes Dei iustitiam, zelum Dei habetis, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei iustitiam, et vestram volentes constituere, iustitiae Dei non estis subiecti. Quid est aliud, ignorare Dei iustitiam, et suam velle constituere, nisi dicere: Ego sanctifico, ego iustifico; quod ego dedero, hoc sanctum est? Dimitte Deo quod Dei est: agnosce, homo, quod hominis est. Ignoras Dei iustitiam, et tuam vis constituere. Iustificare me vis; sufficit tibi ut mecum iustificeris.

Antichristi scelus imitantur donatistae.

6. 7. De Antichristo dictum est, et omnes sic intellegunt quod ait Dominus: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me; si alius venerit in nomine suo, hunc suscipietis 18. Sed audiamus et Ioannem: Audistis quia venit Antichristus, et nunc antichristi multi facti sunt 19. Quid autem expavescimus in Antichristo, nisi quia nomen suum honoraturus est, et nomen Domini contempturus? Quid aliud facit qui dicit: Ego iustifico? Respondetur ei: Ego ad Christum veni, non pedibus, sed corde veni; ubi Evangelium audivi, ibi credidi, ibi baptizatus sum; quia in Christum credidi, in Deum credidi. Et ille: Non es mundus. Quare? Quia non ibi fui. Dic quare non sum mundatus, homo qui baptizatus sum in Ierusalem, homo qui baptizatus sum, verbi gratia, apud Ephesios, ad quos datam Epistolam legis, et quorum pacem spernis? Ecce ad Ephesios scripsit Apostolus: fundata est Ecclesia, manet usque nunc; et uberius manet, multiplicius manet, tenet quod accepit ab Apostolo: Si quis annuntiaverit vobis praeter quam quod accepistis, anathema sit 20. Quid ergo? Quid mihi dicis? Mundus non sum? Ibi baptizatus, mundus non sum? Etiam non es. Quare? Quia ego ibi non fui. Sed qui ubique est, ibi fuit. Qui ubique est, ibi fuit, in cuius nomen credidi. Tu nescio unde veniens, immo non veniens, sed volens ut ego at te veniam, hic positus dicis mihi: Non es recte baptizatus, quia ego ibi non fui. Vide quis ibi fuit. Quid dictum est Ioanni? Super quem videris Spiritum descendentem quasi columbam, hic est qui baptizat 21. Ipsum habes quaerentem te; immo quia mihi ab ipso baptizato invidisti, ipsum perdidisti.

Quae sit catholicorum, quae donatistarum doctrina.

7. 8. Intellegite ergo, fratres mei, vocem nostram et illorum, et videte quid eligatis. Nos hoc dicimus: Simus sancti, Deus scit; simus iniqui, et hoc magis ipse scit; vos in nobis spem non ponatis, qualescumque simus. Si boni sumus, facite quod scriptum est: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 22. Si autem mali sumus, nec sic deserti estis, nec sic sine consilio remansistis; audite dicentem: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite 23. Illi autem contra: Nisi boni fuerimus, peristis. Ecce est alius qui veniet in nomine suo. Ergo vita mea ex te pendebit, et salus mea ex te religabitur? Itane oblitus sum fundamentum meum? Nonne petra erat Christus 24? Nonne qui aedificat super petram, ipsum non deicit ventus, pluvia, flumina 25? Veni ergo mecum, si vis, super petram, et noli mihi esse velle pro petra.

Donatistae nec Moysi, nec Christo credunt vel resurgenti. Donatistae in Christum iniurii.

7. 9. Dicat ergo et novissimum illud Ecclesia: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 26; quia corpus sum eius, de quo scripsit. Et de Ecclesia Moyses scripsit. Nam Moysi verba dixi: In semine tuo benedicentur omnes gentes 27. Moyses hoc in primo libro scripsit. Si crederetis Moysi, crederetis et Christo. Quia Moysi verba contemnitis, necesse est ut Christi verba contemnatis. Habent ibi, inquit, Moysen et Prophetas, audiant illos. Non, pater Abraham; sed si quis a mortuis venerit, ipsum audient. Et ille: Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent 28. Hoc de Iudaeis dictum est; ergo non dictum de haereticis?

8. 9. A mortuis resurrexerat qui dicebat: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die. Hoc credo. Credo, inquit. Credis? Quare non credis quod sequitur? Quia credis: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die; hoc dictum est de capite; crede et quod sequitur de Ecclesia: Praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes 29. Quare credis de capite, et non credis de corpore? Quid tibi fecit Ecclesia, ut eam velis quodam modo decollare? Tollere vis Ecclesiae caput, et capiti credere, corpus relinquere, quasi exanime corpus. Sine causa capiti, quasi famulus devotus blandiris. Qui decollare vult, et caput et corpus conatur occidere. Erubescunt negare Christum, et non erubescunt negare verba Christi. Christum nec nos vidimus oculis, nec vos. Iudaei viderunt, et occiderunt. Nos non vidimus, et credimus; verba ipsius nobiscum sunt. Comparate vos Iudaeis; illi contempserunt pendentem in ligno, vos contemnitis sedentem in caelo; illis suggerentibus stetit titulus Christi, vobis stantibus deletur Baptismus Christi. Sed quid restat, fratres, nisi oremus et pro superbis, oremus et pro elatis, qui se sic extollunt? Dicamus pro illis Deo: Cognoscant quia tibi nomen Dominus; et non homines, sed tu solus altissimus super omnem terram 30. Conversi ad Dominum...