SERMO 127

 

DE VERBIS EVANGELII IOANNIS (5, 24-29):
AMEN, AMEN DICO VOBIS, QUIA VENIET HORA, ET NUNC EST,
QUANDO MORTUI AUDIENT VOCEM
FILII DEI, ET QUI AUDIERINT, VIVENT", ETC.
NECNON DE VERBIS
APOSTOLI (1 COR 2, 9):
QUOD OCULUS NON VIDIT ", ETC.

 

Spes christianorum de iis est quae non videntur. Apta similitudo.

1. 1. Spes nostra, fratres, non de isto tempore, neque de hoc mundo est, neque in ea felicitate qua excaecantur homines qui obliviscuntur Deum. Hoc nosse primitus et Christiano corde tenere debemus, non ad praesentis temporis bona nos factos esse Christianos; sed ad nescio quid aliud, quod Deus iam promittit, et homo nondum capit. De hoc enim bono dictum est: Quod oculos non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se 1. Ergo quia hoc bonum tam magnum, tam praeclarum, tam ineffabile, non invenit hominem perceptorem, tenuit Deum promissorem. Nunc enim quod ei promissum est, homo caecus corde non percipit; nec ei potest ostendi in praesenti, quid ipse cui promittitur sit futurus. Quia et infans natus si posset verba loquentis intellegere, cum ipse loqui non posset, nec ambulare, nec aliquid agere, sed sicut eum videmus infirmum, iacentem, indigum opis alienae, tantummodo intellegere posset eum qui sibi loqueretur, et diceret ei: Ecce sicut vides me ambulantem, operantem, loquentem, post paucos annos talis eris; attendens se et illum, quamvis quod promitteretur videret; tamen suam considerans infirmitatem, non crederet, et videret tamen quod promittebatur. Nobis autem tamquam infantibus in hac carne atque infirmitate iacentibus, et magnum est quod promittitur, et non videtur; et erigitur fides qua credimus quod non videmus, ut mereamur videre quod credimus. Quicumque irridet hanc fidem, ut ideo putet non sibi esse credendum, quia non videt; quando venerit quod non credebat, erubescit; confusus separatur, separatus damnatur. Qui autem crediderit, segregatur ad dexteram, et stabit cum magna fiducia et laetitia inter illos quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Conclusit autem Dominus, cum haec verba diceret, sic: Ibunt isti in ambustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam 2. Haec est vita aeterna, quae nobis promittitur.

Vita aeterna nobis promissa quantum amanda.

1. 2. Quia amant homines vivere in hac terra, promissa est illis vita; et quia multum timent mori, promissa est illis aeterna. Quid amas? Vivere. Hoc habebis. Quid times? Mori. Non patieris. Hoc sufficere visum est humanae infirmitati, ut diceretur: Habebis vitam aeternam. Capit hoc mens humana, utcumque ex hoc quod agit, quod futurum est capit. Sed quantum capit ex hoc parvo quod agit? Quia vivit, et mori non vult; amat vitam aeternam, vult semper vivere, numquam mori. Sed et illi qui torquebuntur in poenis, velle habent mori, et non possunt. Non ergo magnum est diu vivere, aut semper vivere: sed magnum est beate vivere.

2. 2. Amemus vitam aeternam, et ex eo noverimus quantum pro vita aeterna laborare debemus, cum videmus homines amatores praesentis vitae temporalis atque finiendae, sic pro illa laborare, ut quando venerit metus mortis, quidquid possunt faciant, non ut auferant, sed ut differant mortem. Quantum homo laborat, quando mors imminet, fugiendo, latendo, quidquid habet dando, et se redimendo, laborando, cruciatus molestiasque sustinendo, medicos adhibendo, et quidquid aliud homo potest? Videte quia consumptis laboribus et facultatibus suis, ut aliquantum vivat, potest facere; ut semper vivat, non potest. Si ergo labore tanto, tanto conatu, tantis impendiis, tanta instantia, tanta vigilantia, tanta cura agitur, ut aliquantum plus vivatur; quomodo agendum est, ut semper vivatur? Et si prudentes dicuntur, qui omnibus modis agunt, ut differant mortem, et vivant paucos dies, ne perdant paucos dies, quam stulti sunt, qui sic vivunt, ut perdant aeternum diem?

Quid sit aeterna vita, et quanti emenda. Pretium vitae aeternae. Vita aeterna verbis hominis non dicitur.

2. 3. Hoc solum ergo nobis promitti potest, ut dulcescat nobis utcumque munus Dei, ex hoc quod habemus modo: quia de munere ipsius habemus ut vivamus, ut salvi simus. Ponamus ergo nobis ante oculos talem vitam, cum promittitur aeterna, ut removeamus ab illa quidquid hic molestum patimur. Facilius enim invenimus quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Ecce hic vivimus, vivemus et ibi. Salvi sumus quando hic non aegrotamus, neque aliquid dolet in corpore; salvi erimus et ibi. Et quando nobis bene est in hac vita, nullas poenas patimur; nullas patiemur et ibi. Pone ergo hic hominem viventem, salvum, nullas poenas patientem; si ei donaret quisquam ut semper sic esset, et hoc bonum non desineret, quantum gauderet? Quantum extolleretur? Quomodo se non caperet laetitia sine poena, sine cruciatu, sine fine vitae? Si hoc solum nobis promitteret Deus, quod dixi, quod modo, quibus potui, verbis descripsi et commendavi; quanti erat emendum, si venale esset, quantum dandum erat, ut emeretur?

3. 3. Sufficeret quidquid haberes, etiam si totum mundum possideres. Et tamen venale est: eme si vis. Nec multum exaestues de re magna propter pretii magnitudinem. Tantum valet, quantum habes. Ad aliquid ergo magnum et pretiosum comparandum parares aurum, vel argentum, vel pecuniam, vel fructus aliquos pecorum aut frugum, qui in tua possessione nascerentur, ut emeres nescio quid hoc magnum et praeclarum, quo viveres in hac terra felix. Et hoc eme, si vis. Noli quaerere quid habeas, sed qualis sis. Res ista te valet. Tantum valet, quantum es tu. Te da, et habebis illam. Quid turbaris? Quid exaestuas? Numquid quaesiturus es te, aut empturus es te? Ecce tu qui es, qualis es, da te illi rei, et habebis illam. Sed malus sum, inquies, et forte me non accipit. Dando te illi, bonus eris. Ut huic fidei promissionique te des, hoc est bonum esse. Cum autem bonus fueris, pretium ipsius rei eris, et habebis, non quod dixi solum, salutem, incolumitatem, vitam, et sine fine vitam; non hoc solum habebis, adhuc alia tollo. Non ibi erit lassari et dormire: non ibi erit esurire et sitire; non ibi erit crescere et senescere; quia nec nasci erit, ubi integri numeri manent. Numerus qui est, ipse est; nec opus est ut augeatur, quia non ibi fit ut minuatur. Ecce quanta tuli, et nondum dixi quid ibi erit. Ecce iam vita est, iam incolumitas est, iam nulla poena, nulla fames, nulla sitis, nullus defectus, nihil horum; et tamen nondum dixi: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 3. Si enim dixi, falsum est quod scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Unde enim ascenderet in cor meum, ut dicerem: Quod in cor hominis non ascendit? Creditur, et non videtur: non solum non videtur, sed nec dicitur. Quomodo ergo creditur, si non dicitur? Quis credit quod non audit? Si autem audit ut credat, dicitur; si dicitur, cogitatur; si cogitatur et dicitur, et in auribus hominum intrat. Et quia non diceretur nisi cogitaretur, et in cor hominis ascendit. Iam ecce ista quaestio tantae rei conturbat nos, ut non possimus verbis explicare quaestionem. Quis explicat rem?

Filius semper genitus a Patre.

4. 4. Attendamus itaque Evangelium, modo Dominus loquebatur, et faciamus quod ipse dixit: Qui credit in me, inquit, transitum facit a morte in vitam, et in iudicium non venit. Amen dico vobis, quia veniet hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso 4. Generando dedit; quia genuit, dedit. Filius enim de Patre est, Pater non est de Filio, sed Pater Filii Pater est, et Filius Patris est Filius. Verumtamen Filius de Patre genitus, non Pater de Filio, et semper Filius; semper ergo genitus. Quis hoc capiat semper genitum? Omnis enim homo, cum audit genitum, occurrit illi: ergo erat tempus, quando non erat iste qui genitus est. Quid ergo dicimus? Non sic: non erat tempus ante Filium, quia omnia per ipsum facta sunt 5. Si omnia per ipsum facta sunt; et tempora per ipsum facta sunt; quomodo possent esse tempora ante Filium, per quem facta sunt tempora? Tolle ergo omnia tempora, semper cum Patre Filius. Si semper cum Patre Filius, et tamen Filius, semper genitus; si semper genitus, semper cum genitore erat qui genitus est.

Generatio sempiterna Filii Dei explicari non potest.

4. 5. Numquam hoc vidi, inquies tu, aliquem generantem, et semper cum illo quem generavit; sed praecessit ille qui generavit, et secutus est tempore ille qui generatus est. Bene dicis: Numquam hoc vidi, quia hoc ad illud pertinet, quod oculus non vidit. Quaeris quomodo dicatur? Non potest dici: quia nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 6. Credatur, et colatur. Cum creditur, colitur; cum colitur, crescitur ; cum crescitur, capitur. Adhuc enim in ista carne; quamdiu peregrinamur a Domino, ad angelos sanctos, qui haec vident, infantes sumus, lactandi fide, pascendi specie. Sic enim dicit Apostolus: Quamdiu sumus in corpore, pregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem 7. Venturi sumus ad speciem, quae nobis sic promittitur per Ioannem in Epistola eius: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Filii Dei sumus iam per gratiam, per fidem, per sacramentum, per sanguinem Christi, per redemptionem Salvatoris: Filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, ei similes erimus; quoniam videbimus eum sicuti est 8.

Deus cibus mentis beatae.

5. 6. Ecce ad quid nutrimur capiendum, ecce ad quid nutrimur percipiendum, comedendum; ut tamen quod comeditur non minuatur, et qui comedit, vegetetur. Nam modo cibus vegetat comedendo; sed minuitur cibus qui comeditur, quando autem coeperimus comedere iustitiam, comedere sapientiam, comedere illum immortalem cibum; et nos vegetamur, et cibus ille non minuitur. Si enim novit oculus pasci luce, nec tamen minuit lucem; non enim minor erit lux, quia videtur a pluribus; plurium oculos pascit, et tamen tanta est quanta erat; et illi pascuntur, et illa non minuitur; si Deus dedit hoc luci, quam fecit ad oculos carnis, quid est ipse lux ad oculos cordis? Si ergo laudaretur tibi aliquis cibus magnus, quem pransurus esses, parares ventrem; laudatur tibi Deus, para mentem.

Resurrectio animae per fidem.

5. 7. Ecce quid tibi dicit Dominus tuus: Veniet hora, inquit, et nunc est. Veniet hora, et ipsa hora nunc est, quando: quid? Quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent 9. Qui ergo non audierint, non vivent. Quid est: Qui audierint? Qui obedierint. Quid est: Qui audierint? Qui crediderint et obtemperaverint, ipsi vivent. Ergo antequam crederent et oboedirent, mortui iacebant; et ambulabant, et mortui erant. Quid valebant, quia ambulabant mortui? Et tamen si quis inter illos moreretur corpore, currerent, sepulcrum pararent, involverent, portarent, sepelirent mortui mortuum, de quibus dictum est: Sine mortuos sepeliant mortuos suos 10. Tales mortui sic suscitantur verbo Dei, ut vivant in fide. Qui mortui erant in infidelitate, verbo excitantur. De ipsa hora dixit Dominus: Veniet hora, et nunc est. Verbo enim suo suscitabat mortuos infideles; de quibus dicit Apostolus: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 11. Haec resurrectio mentium est, haec resurrectio interioris hominis est, haec resurrectio animae est.

Resurrectio corporis aliis in bonum, aliis in malum.

6. 8. Sed non ista sola est, restat et corporis. Qui resurgit in anima, bono suo resurgit in corpore. Non enim omnes resurgunt in anima: omnes resurrecturi sunt in corpore 12. In anima, inquam, non omnes resurgunt, sed qui credunt et obediunt; quia: Qui audierint, vivent 13. Sicut autem ait Apostolus: Non omnium est fides 14. Si ergo non omnium est fides, non omnes resurgunt in anima. Cum venerit hora resurrectionis corporis, omnes resurgent; boni sint, mali sint: omnes resurgent. Sed qui prius resurgit in anima, bono suo resurgit in corpore; qui non prius resurgit in anima, malo suo resurgit in corpore. Qui resurgit in anima, resurgit in corpore ad vitam; qui non resurgit in anima, resurgit in corpore ad poenam. Quia ergo Dominus commendavit nobis resurrectionem istam animarum, ad quam omnes debemus festinare, in qua laborare ut vivamus, et vivendo usque in finem perseveremus; restabat ut commendaret nobis etiam resurrectionem corporum, quae futura est in fine saeculi. Sed audite quomodo et ipsam commendavit.

Incarnationis Filii dei causa et ratio. Filius Dei in seipso vita. Quomodo mortuus sit.

6. 9. Cum dixisset: Amen dico vobis, quia veniet hora, et nunc est, quando mortui, id est infideles, audient vocem Filii Dei, id est Evangelium, et qui audierint, id est qui obedierint, vivent, id est iustificabuntur, et infideles iam non erunt; cum ergo hoc dixisset, quoniam vidit docendos nos esse et de resurrectione carnis, non sic relinquendos, secutus est et ait: Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Hoc ad suscitandas mentes, hoc ad vivificandas mentes. Deinde adiecit: Et potestatem dedit ei et iudicium facere, quoniam filius hominis est 15. Iste Filius Dei, filius hominis est. Etenim si Filius Dei, Filius Dei maneret, et filius hominis non fieret, filios hominum non liberaret. Ipse qui fecerat hominem, factus est quod fecit, ne periret quod fecit. Sic autem factus est homo, ut maneret Filius Dei. Factus est enim homo suscipiendo quod non erat, non perdendo quod erat; manens Deus, factus est homo. Accepit te, non consumptus est in te. Talis ergo ad nos venit, Filius Dei filius hominis, faciens et factus, creator et creatus; creator matris, creatus ex matre: talis ad nos venit. Secundum id quod Filius Dei est, ait: Veniet hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei. Non dixit: " Filii hominis "; veritatem enim commendabat, in qua aequalis est Patri. Et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso; non participando, sed: in semetipso. Nos enim non habemus vitam in nobis ipsis, sed in Deo nostro. Ille autem Pater vitam in semetipso habet; et talem genuit Filium, qui haberet vitam in semetipso; non fieret vitae particeps, sed ipse vita esset, cuius nos vitae participes essemus; plane ut haberet vitam in semetipso, et esset ipse vita. Ut autem fieret filius hominis, a nobis accepit. Filius Dei in semetipso; filius hominis ut esset, a nobis accepit. De suo Filius Dei, de nostro filius hominis. Quod minus est, a nobis accepit; quod plus est, nobis dedit. Nam et mortuus est ex illo quod filius hominis est, non secundum illud quod Filius Dei. Mortuus est tamen Filius Dei: sed secundum carnem mortuus, non secundum Verbum quod caro factum est, et habitavit in nobis 16. Ergo quod est mortuus, de nostro mortuus est: quod vivimus, de ipsius vivimus. Nec ille potuit mori de suo, nec nos vivere de nostro. Hoc ergo tamquam Deus, tamquam Unigenitus, tamquam generanti aequalis, commendavit nobis Dominus Iesus, quod si audierimus vivemus.

Christus iudex in forma servi.

7. 10. Sed: Et potestatem, inquit, dedit ei et iudicium facere, quoniam filius hominis est 17. Ergo ad iudicium illa forma ventura est. Forma hominis ventura est ad iudicium; ideo ait: Potestatem dedit ei et iudicium facere, quoniam Filius hominis est. Iudex hic erit Filius hominis; forma illa hic iudicabit quae iudicata est. Audite, et intellegite, iam hoc Propheta dixerat: Videbunt in quem pupugerunt 18. Ipsam formam videbunt, quam lancea percusserunt. Sedebit iudex, qui stetit sub iudice. Damnabit veros reos, qui factus est falsus reus. Ipse veniet, forma illa veniet. Hoc et in Evangelio habes: cum ante oculos discipulorum suorum iret in caelum, stabant illi et attendebant, et sonuit vox angelica: Viri Galilaei, quid statis? etc. Hic Iesus sic veniet, quomodo eum videtis euntem in caelum 19. Quid est: sic veniet? In ipsa forma veniet: Potestatem enim dedit ei iudicium facere, quoniam filius hominis est. Videte autem qua ratione hoc oportebat, et hoc rectum erat, ut iudicandi viderent iudicem. Iudicandi enim erant et boni et mali. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 20. Restabat ut in iudicio forma servi et bonis et malis ostenderetur, forma Dei solis bonis servaretur.

Deum videre, summa felicitas.

7. 11. Quid enim accepturi sunt boni? Ecce iam dico: quod paulo ante non dixi; et tamen dicendo non dico. Dixi enim quia erimus illic salvi, erimus incolumes, erimus viventes, erimus sine poenis, erimus sine fame et siti, erimus sine defectu, erimus sine orbitate oculorum nostrorum. Totum hoc dixi; et quid habebimus plus, non dixi.

8. 11. Videbimus Deum. Hoc autem tantum erit, et tanta res erit, ut in eius comparatione nihil sit totum. Dixi quod viventes erimus, quod salvi et incolumes, quod famem sitimque non patiemur, quod in lassitudinem non cademus, quod somnus non nos premet. Totum hoc quid est ad illam felicitatem, qua Deum videbimus? Quia ergo Deus ipse ut est, modo ostendi non potest, quem tamen videbimus; ideo quod oculus non vidit, nec auris audivit 21, hoc videbunt boni, hoc videbunt pii, hoc videbunt misericordes, hoc videbunt fideles, hoc videbunt qui habebunt bonam sortem in resurrectione corporis, quia habuerunt bonam obedientiam in resurrectione cordis.

Forma servi ab omnibus videbitur, forma Dei a solis piis.

8. 12. Ergo et malus Deum visurus est? De quo dicit Isaias: Tollatur impius, ne videat claritatem Dei 22. Ergo et impii et pii videbunt formam illam; et cum fuerit dicta sententia: Tollatur impius, ne videat claritatem Dei, restat ut circa pios et bonos impleatur quod Dominus ipse promisit, cum hic in carne esset, et videretur non solum a bonis, sed etiam a malis. Loquebatur inter bonos et malos, et conspicuus omnibus, Deus occultus, homo manifestus; Deus regens homines, homo apparens inter homines; loquebatur ergo inter illos, et dicebat: Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et quasi diceretur illi: Et quid ei dabis? Et ostendam, inquit, me ipsum illi 23. Quando hoc dixit? Quando ab hominibus videbatur. Quando hoc dixit? Quando et ab eis videbatur, a quibus non diligebatur. Quomodo ergo se ostensurus erat dilectoribus suis, nisi quia talem qualem non videbant dilectores sui? Ergo quia forma Dei servabatur, forma hominis ostendebatur; per formam hominis hominibus loquens, conspicuus et visibilis, et bonis et malis omnibus ostendebat se, dilectoribus suis servabat se.

Post resurrectionem vita aeterna in visione Dei.

9. 13. Quando se demonstraturus est dilectoribus suis? Post resurrectionem corporis, quando tolletur impius, ne videat claritatem Dei. Tunc enim: Cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est 24. Ipsa est vita aeterna. Nam totum quidquid dicebamus, nihil est ad illam vitam. Quia vivimus, quid est? Quia salvi sumus, quid est? Quia videbimus Deum: magnum. Ipsa est vita aeterna; ipse hoc dixit: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 25. Haec est vita aeterna, ut cognoscant, videant, capiant, norint quod crediderant, percipiant quod nondum capere poterant. Iam videat mens quod oculus non viderat, nec auris audierat, nec in cor hominis ascenderat; hoc illis dicetur in fine: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Ibunt ergo illi mali in ambustionem aeternam. Iusti autem quo? In vitam aeternam 26. Quid est: "Vita aeterna"? Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti, Iesum Christum.

Resurrectio carnis futura.

10. 14. Loquens ergo de futura resurrectione corporis, et non nos dimittens, ait: Potestatem dedit ei et iudicium facere, quoniam filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia veniet hora. Ibi non addidit: et nunc est; quia ista hora postea erit, quia ista hora in fine saeculi erit, quia ista hora novissima erit, in novissima tuba erit. Nolite mirari, quia hoc dixi: Dedit ei potestatem et iudicium facere, quoniam filius hominis est. Nolite mirari. Ideo dixi, quia hominem ab hominibus oportet iudicari. Quibus hominibus iudicandis? Quos invenit vivos? Non solum. Sed quid? Veniet hora, quando hi qui sunt in monumentis. Quomodo expressit carne mortuos? Qui sunt in monumentis, quorum iacent sepulta cadavera, quorum favillae tectae sunt, quorum ossa dispersa sunt, quorum caro iam non est, et tamen Deo integra est. Veniet hora, quando omnes qui sunt in monumentis audient vocem eius, et prodient omnes 27. Boni sint, mali sint, audient vocem, et exient. Rumpentur omnia vincula inferorum: omne quod periit, immo perisse putatur, restituetur. Si enim Deus fecit hominem qui non erat, non potest reparare quod erat?

Mortuorum suscitatio a Deo, non minus credibilis quam creatio.

11. 15. Puto quia cum dicitur: Deus mortuos suscitaturus est, non res incredibilis dicitur, quia de Deo, non de homine dicitur. Magna res est quae fiet, et incredibilis res est quae fiet. Sed non sit incredibilis, quia vide qui facit. Ille dicitur quod suscitabit te, qui creavit te. Non eras, et es; et factus, non eris? Absit, ne credas. Mirabilius aliquid fecit Deus, quando fecit quod non erat: et tamen fecit quod non erat; et non creditur reparaturus quod erat, ab eis ipsis quos fecit quod non erant? Hoc est quod rependimus Deo, qui non eramus, et facti sumus? Hoc illi rependimus, ut eum resuscitare quod fecit non posse credamus? Haec est merces quam illi reddit creatura sua? Ideo te feci, dicit tibi Deus, o homo, antequam esses, ut non mihi credas futurum te esse quod eras, qui potuisti esse quod non eras? Sed ecce, inquit, in sepulcro quod video, favilla est, cinis est, ossa sunt; et hoc item accipiet vitam, cutem, pulpas, carnem, et resurget? Quid, favilla ista, ossa ista, quae video in sepulcro? Vel in sepulcro vides favillam, vides ossa; in utero matris tuae nihil erat. Hoc vides, vel favilla sunt, vel ossa sunt; tu, antequam esses, nec favilla erat, nec ossa erant; et tamen factus es, cum omnino non esses: et non credis quia ossa ista (quoquo modo sunt, qualiacumque sunt, sunt tamen) recipient formam quam habebant, cum tu acceperis quod non habebas? Crede: quia si credideris hoc, tunc suscitabitur anima tua. Et si suscitabitur anima tua nunc: Veniet hora, et nunc est; tunc bono tuo resurget caro tua, quando veniet hora, ut omnes qui sunt in monumentis, audiant vocem eius, et prodeant. Non enim quia audis et prodis, iam gaudere debes: audi quod sequitur: Qui bona egerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii 28. Conversi ad Dominum...