SERMO 121

 

DE VERBIS EVANGELII IOANNIS (1, 10-14):
MUNDUS PER IPSUM FACTUS EST ", ETC.

 

Mundus: duplex verbi significatio.

1. Ergo Christus in mundo erat et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit 1. Qui mundus per eum factus est, qui mundus eum non cognovit? Non enim mundus qui per eum factus est, ipse eum non cognovit. Quis est mundus qui per eum factus est? Caelum et terra. Quomodo eum non cognovit caelum, quando in eius passione sol obscuratus est, quomodo eum terra non cognovit, quando illo pendente contremuit 2? Sed mundus eum non cognovit cuius princeps est ille de quo dictum est: Ecce venit princeps mundi huius, et in me nihil invenit 3. Homines mali "mundus" vocantur, homines infideles "mundus" vocantur. Inde acceperunt nomen ex eo quod amant. Amando Deum, efficimur dii. Ergo amando mundum, dicimur "mundus". Sed Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi 4. Mundus ergo non eum cognovit, numquid omnes?

Mundus malus.

2. In sua propria venit et sui eum non receperunt 5. In sua... Omnia ipsius, sed propria ipsius dicuntur unde mater eius erat, unde carnem acceperat, ad quos adventus sui praecones ante praemiserat, quibus legem dederat, quos de Aegypti servitute liberaverat, quorum patrem carnalem elegit Abraham. Quia verum dixit: Ante Abraham ego sum 6. Nec sic dixit: Antequam Abraham esset ego sum, aut: Antequam Abraham fuerit factus sum, aut: Antequam Abraham fuerit ego sum. In principio enim Verbum erat 7, non factum erat. Ergo: In propria venit et sui eum non receperunt.

Quinam sunt filii Abrahae.

3. Quotquot autem receperunt eum... 8. Utique enim ibi Apostoli qui illum receperunt, ibi illi qui ante iumentum eius ramos ferebant, praecedebant et sequebantur et vestimenta sua sternebant et magna voce dicebant : Osanna fili David, benedictus qui venit in nomine Domini! 9 Tunc Pharisaei dixerunt illi : Compesce pueros, non tibi ista clament. Et ille: Si isti tacebunt lapides clamabunt 10. Nos videbat quando ista dicebat: Si isti tacebunt lapides clamabunt. Qui lapides nisi qui colunt lapides? Si parvuli Iudaei tacebunt, maiores et minores gentes clamabunt. Qui lapides nisi de quibus dicit iste Ioannes qui venit ut testimonium perhiberet de lumine 11? Cum enim videret ipsos Iudaeos superbire de genere Abrahae ait illis: Generatio viperarum. Illi se dicebant filios Abrahae et iste illis dicebat: Generatio viperarum. Abrahae faciebat iniuriam? Absit! Ex moribus eius dabat nomen, qui si essent filii Abrahae imitarentur Abraham. Sicut eis et ipse ait qui dicunt ei: Nos liberi sumus et nemini servivimus umquam, nos patrem habemus Abraham. Et ille: Si filii Abrahae essetis facta Abrahae faceretis. Vos vultis me occidere quia veritatem vobis dico, hoc Abraham non fecit 12. Inde generati estis sed degenerastis. Ergo quid Ioannes? Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere a ventura ira? Quia veniebant baptizari baptismo Ioannis in paenitentiam. Quis vobis ostendit fugere ab ventura ira? Facite ergo fructum dignum paenitentiae et nolite dicere in cordibus vestris: Patrem habemus Abraham. Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 13. Potens est Deus de lapidibus istis quos videbat in spiritu; illis dicebat et nos praevidebat. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. De quibus lapidibus: si isti tacebunt, lapides clamabunt. Modo audistis et clamatis. Impletum est: lapides clamabunt. De gentibus enim venimus. In parentibus nostris lapides adoravimus, ideo canes dicti sumus. Recordamini quid audierit illa mulier quae clamabat post Dominum quia erat Chananaea, idolorum cultrix, ancilla daemoniorum. Quid dixit Iesus? Non est bonum tollere panem filiorum et mittere canibus 14. Numquam advertistis quemadmodum canes lapides unctos lingunt? Sic sunt omnes simulacrorum cultores. Sed venit vobis gratia. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ecce, habetis modo natos: Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Quibus dedit? His qui credunt in nomine eius 15.

Nativitas duplex.

4. Et quomodo filii Dei fiunt? Qui non ex sanguinibus, non ex voluntate viri, nec ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt 16. Intendite ergo; isti ex Deo nati sunt, accepta potestate ut filii Dei fierent. Ex Deo nati sunt, non ex sanguinibus. Qualis est prima nativitas? Qualis est nativitas misera, veniens de miseris? Sed qui ex Deo nati sunt, quid erat unde primum nati erant? Ex sanguinibus mixti, sanguinibus masculi et feminae, commixtione carnis masculi et feminae, inde nati erant. Modo unde ex Deo nati sunt? Prima nativitas ex masculo et femina, secunda nativitas ex Deo et Ecclesia.

Idem tractatur argumentum.

5. Ecce, ex Deo nati sunt. Unde factum est ut ex Deo nascerentur qui primo ex hominibus nati sunt? Unde factum est ut habitaret in nobis 17? Magna mutatio; ille factus caro, isti spiritus. Quid est hoc? Qualis dignatio, fratres mei! Erigite animum ad speranda et capienda potiora. Nolite vos addicere cupiditatibus saecularibus. Pretio empti estis 18; propter vos Verbum caro factum est 19, propter vos qui erat Filius Dei factus est Filius hominis ut qui eratis filii hominum efficeremini filii Dei. Quid erat ille? Quid factus est? Quid eratis vos? Quid facti estis? Erat ille Filius Dei qui est factus Filius hominis. Eratis vos filii hominum qui estis facti filii Dei. Communicavit nobiscum mala et nobis daturus est bona. Sed ille ipso quo factus est Filius hominis distat a nobis. Nos filii hominum per concupiscentiam carnis. Ille Filius hominis per fidem Virginis. Mater cuiuslibet hominis concubuit et concepit. Unusquisque autem natus de homine patre suo et de homine matre sua. Christus autem natus de Spiritu Sancto et virgine Maria. Ad nos accessit sed a se non multum recessit. Immo a se quod Deus erat numquam recessit sed addidit quod erat naturae nostrae. Accessit enim quod non erat, non amisit quod erat, factus Filius hominis, sed non cessavit esse Filius Dei. Per hoc Mediator in medio. Quid est: in medio? Nec sursum nec deorsum. Quomodo nec sursum nec deorsum? Nec sursum quia caro, nec deorsum quia non peccator, sed tamen in quantum Deus, semper sursum. Non enim sic venit ad nos ut dimitteret Patrem; a nobis ivit, ivit et non nos dimisit; ad nos veniet et illum non dimittet.