SERMO 119

 

DE EISDEM VERBIS IOANNIS (1, 1-4):
"
IN PRINCIPIO ERAT VERBUM ", ETC.

 

Verbum aeternum apud Deum.

1. Dominum nostrum Iesum Christum factum esse hominem quaerendo perditum hominem, neque umquam tacuit praedicatio nostra, et semper habuit fides vestra; hunc autem Dominum nostrum, qui homo factus est propter nos, Deum semper fuisse apud Patrem, et semper futurum esse, immo semper esse; quia ubi tempus non praeterit, non est ibi: Fuit, et: Erit. Quod enim dicitur: Fuit, iam non est; quod dicitur: Erit, nondum est; sed semper est, quia vere est, hoc est, incommutabilis est. Modo nos admonuit evangelicum capitulum, magnum divinumque secretum. Hoc enim principium Evangelii sanctus Ioannes ructuavit, quia de pectore Domini bibit. Recordamini enim, et lectum est vobis nuperrime, quomodo ipse sanctus Ioannes Evangelista, in sinu Domini discumbebat. Quod aperte exponere volens, ait: Super pectus Domini 1; ut intellegeremus quid dixerit, in sinu Domini. Ille enim qui super pectus Domini discumbebat, putamus quid bibebat? Non putemus, sed potemus; modo enim et nos audivimus quod bibamus.

Verbum Dei non est factum.

2. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 2. O praedicare! O saginam Dominici pectoris eructuare! In principio erat Verbum. Quid quaeris quid ante erat? In principio erat Verbum. Si factum esset Verbum (non est enim factum per quod facta sunt omnia); si factum esset Verbum, Scriptura diceret: In principio fecit Deus Verbum; quomodo dixit in Genesi: In principio fecit Deus caelum et terram 3. Non ergo in principio fecit Deus Verbum, quia: In principio erat Verbum. Hoc Verbum quod in principio erat, ubi erat? Sequere: Et Verbum erat apud Deum. Sed solemus, audiendo quotidie humana verba, vile habere nomen hoc Verbi. Hic noli habere vile nomen Verbi: Deus erat Verbum. Hoc, id est Verbum, erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt; et sine ipso factum est nihil 4.

Verbum Dei incomprehensibile.

3. Extendite corda vestra, adiuvate paupertatem sermonis nostri. Quod dicere potuero, audite; quod non potuero, cogitate. Quis comprehendat Verbum manens? Omnia verba nostra sonant et transeunt. Quis comprehendat Verbum manens, nisi qui in ipso manet? Vis comprehendere Verbum manens? Noli sequi flumen carnis. Caro quippe ista fluvius est; non enim manet. Tamquam de fonte quodam secreto naturae nascuntur homines, vivunt homines, moriuntur homines; nec unde veniant novimus, nec quo eant novimus. Latet aqua, donec progrediatur ex fonte; currit et apparet in flumine; sed rursus latet in mari. Contemnamus fluvium istum manantem, currentem, desinentem, contemnamus. Omnis caro fenum, et omnis honor carnis sicut flos feni. Fenum aruit, flos decidit. Vis manere? Verbum autem Domini manet in aeternum 5.

Verbum caro factum.

4. Sed ut subveniret nobis: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 6. Quid est: Verbum caro factum est? Aurum fenum factum est. Fenum factum est ad succendendum; succensum est fenum, sed mansit aurum; et in feno non periit, et fenum mutavit. Quomodo mutavit? Resuscitavit, vivificavit, in caelum levavit, ad Patris dexteram collocavit. Ut autem diceretur: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, quid praecessit recolamus paululum. In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Fieri, quia non erant; ipse autem in principio erat. Dedit ergo eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine eius; qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt 7. Ecce sunt, in quacumque sint aetate carnis; videtis infantes; videte et gaudete. Ecce sunt: sed ex Deo nati sunt. Vulva matris, aqua Baptismatis.

Incarnationis mysterium suadetur.

5. Nemo pauperculo animo sentiat, et volvat apud se ipsum mendicissimas cogitationes, et dicat sibi: Quomodo in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per ipsum facta sunt 8; et ecce Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 9? Audite unde factum est. Certe credentibus in nomine eius dedit potestatem filios Dei fieri. Nec ipsi quibus dedit potestatem filios Dei fieri, putent impossibile esse filios Dei fieri. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Nolite putare multum esse ad vos, fieri filii Dei; propter vos Filius hominis factus est, qui erat Filius Dei. Si factus est ipse, ut minus esset qui plus erat; non potest facere ex eo quod minus eramus, ut aliquid plus esse possimus? Descendit ad nos, et non ad illum ascendemus? Accepit pro nobis mortem nostram, et non nobis daturus est vitam suam? Passus est propter te mala tua, et non tibi daturus est bona sua?

Incarnatio opus omnipotentis Verbi.

6. Sed quomodo, inquit, fieri potuit ut Verbum Dei, quo gubernatur mundus, per quod et creata sunt et creantur universa, coarctaret se in Virginis carnem; dimitteret mundum, et desereret angelos, in utero unius feminae includeretur? Nec nosti divina cogitare. Verbum Dei (tibi loquor, o homo, de omnipotentia Dei Verbi tibi loquor) prorsus totum potuit, quia et Verbum Dei omnipotens est, et manere apud Patrem, et venire ad nos; et in carne procedere ad nos, et apud ipsum latere. Neque enim, si natus ex carne non esset, non esset. Erat ante carnem suam; ipse creavit matrem suam. Elegit in qua conciperetur, creavit de qua crearetur. Quid miraris? Deum tibi loquor: Deus erat Verbum 10.

Similitudine explicatur incarnatio Verbi.

7. De Verbo aliquid ago, et verbum humanum forte aliquid simile potest; quamvis longe impar, longe discretum, ex nulla particula comparandum, tamen vobis aliqua similitudine insinuandum. Ecce ego verbum quod vobis loquor, in corde meo prius habui; processit ad te, nec recessit a me; coepit esse in te, quod non erat in te; mansit apud me, cum exiret ad te. Sicut ergo verbum meum prolatum est sensui tuo, nec recessit a corde meo; sic illud Verbum prolatum est sensui nostro, nec recessit a Patre suo. Verbum meum erat apud me, et processit in vocem: Verbum Dei erat apud Patrem, et processit in carnem. Sed numquid ego possum id facere de voce mea, quod potuit ille de carne sua? Ego enim volantem vocem meam tenere non possum; ille carnem suam non solum tenuit, ut nasceretur, viveret, ageret; sed etiam mortuam suscitavit, et vehiculum quoddam in quo processit ad nos, ad Patrem levavit. Vestem dicas carnem Christi, vehiculum dicas, et quomodo forte ipse significare dignatus est, iumentum ipsius dicas; quia in ipso iumento levavit eum qui fuerat a latronibus sauciatus 11; postremo, quod ipse apertius dixit, templum dicas 12; hoc templum iam novit mortem, ad dexteram Patris sedet; in ipso templo venturus est iudicare vivos et mortuos. Quod nos monuit praecepto, demonstravit exemplo. Quod ostendit in carne sua, hoc sperare debes in carne tua. Haec est fides, tene quod nondum vides. Opus est ut in eo, quod non vides, credendo permaneas; ne cum videris, erubescas.