SERMO 113/B

TRACTATUS DE LAZARO PAUPERE ET DIVITE QUI
INDUEBATUR PURPURA ET BYSSO

Multos terret Evangelium, sed pauci mutantur.

1. Sancta lectio si in ista vita nos salubriter terreat, post istam vitam nemo nos terret; fructus enim timoris correctio est: non enim dixi tantum, si terreat nos divina lectio, sed si salubriter terreat; multi enim timere norunt, mutari non norunt. Quid autem sterilius timore infructuoso? Quomodo enim omnium nostrum corda trepidaverunt et contremuerunt, cum audiremus illum superbum divitem, contemptorem pauperis ad ianuam suam iacentis, sic torqueri apud inferos, ut nec supplices preces ei aliquid prodesse potuerint; responsumque illi, non crudeliter sed iuste, quod ei subveniri non posset! Eo enim tempore, quo subveniret ei converso misericordia Dei, neglexit impunitatem, et meruit cruciatum. Parcebatur ei cum esset superbus, et gaudebat in iactationibus divitiarum suarum, futura tormenta non cogitans, quae in illa superbia nec credere noverat, nec timere. Tamen aliquando venit ad ea. Et quid est: aliquando? Quanta enim mora erat dignitatis eius et superbiae? Quanta mora est floris faeni, sicut modo audistis, cum Petri apostoli epistola legeretur, commendatum de prophetia testimonium: Omnis caro faenum, et claritas hominis ut flos faeni: faenum aruit, et flos decidit; Verbum autem Domini manet in aeternum 1.

"Faenum" nostrum a Dei Verbo assumptum.

2. Quantumvis ergo purpura et bysso induatur caro ista, quid est aliud plus quam caro et sanguis, et faenum quod arescit? Et quantumvis dignitatem et honorem homines praebeant huic carni, flos est quidem, sed flos faeni; non enim arescente faeno manere flos faeni potest, sed, sicut faenum arescit, ita flos decidit. Habemus ergo quo nos teneamus, ut non decidamus, quia Verbum Domini manet in aeternum. Numquid contempsit nos Verbum Dei, fratres? numquid istam fragilitatem mortalitatemque nostram despexit, et dixit: Caro est, faenum est; arescat faenum, et flos faeni decidat, non illi subveniatur? Immo suscepit faenum nostrum, ut nos aurum faceret: Verbum enim Domini, quod manet in aeternum, non dedignatum est esse ad tempus faenum, non ut ipsum Verbum mutaretur, sed ut meliorem mutationem faeno praestaret. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis 2; et passus est pro nobis Dominus et sepultus, et resurrexit, et ascendit in caelum, et sedet ad dexteram Patris, iam non faenum, sed aurum incorruptum et incorruptibile. Mutatio ergo nobis promittitur, fratres dilectissimi; tamen dum venimus ad illam mutationem, transiturum est hoc faenum, id est, omnis dignitas carnis cum saeculo praeterit, omnis ista fragilitas veterescit. Transierat in illo divite faenum, transierat et flos faeni; sed si tempore faeni sui, et tempore floris faeni sui intellegeret Verbum Domini quod manet in aeternum, et depositis omnibus toris superbiae et complanatis substerneret se Deo, et, si nollet proicere divitias, tamen aliquid de ipsis pauperibus iacentibus daret, refrigeraretur illi post tempus huius faeni; non sine causa peteret misericordiam, qui cum posset non exhibuit misericordiam.

In stadio vitae huius aut vincimus aut vincimur.

3. Ergo, fratres mei, cum legeretur, et audiremus vocem in Evangelio: Pater Abraham, mitte Lazarum, intinguat digitum suum in aqua, et stillet in linguam meam, quoniam crucior in hac flamma 3, quomodo percussi sumus omnes corde, ne aliquid post hanc vitam tale nobis contingat, et frustra deprecemur! Non enim est locus correctionis, cum ista vita transierit. Ista vita sic est quomodo stadium; aut vincimus hic, aut vincimur. Victus in stadio, numquid extra stadium quaerit luctari, ut repetat ad coronam quam perdidit? Quid ergo? si timuimus, si exhorruimus, si contremuerunt viscera nostra, mutemus nos, cum tempus est; ipse est fructuosus timor. Non enim quisque, fratres, potest mutari sine timore, sine tribulatione, sine trepidatione. Tundimus pectora, quando nos pungit conscientia peccatorum; quod tundimus, est aliquid intus, mala aliqua conceptio; erumpat in confessionem, et non erit fortasse quod pungat; erumpant omnia peccata in confessionem. Nam et ille dives, tumidus in bysso, habebat intus quod utinam erumperet cum vivebat; non illi esset forte adhibita flamma perpetua; sed quia tunc superbus erat, umor ille tumorem fecerat, non eruptionem. Pauper autem Lazarus iacebat ad ianuam ulceribus plenus 4. Neminem ergo pudeat, fratres, confiteri peccata; iacere enim ad humilitatem pertinet. Tamen videte quomodo mutent vices. Cum transierit tribulatio confessionum, venit refectio meritorum; venient enim angeli, tollent ulcerosum istum, et ponent in sinu Abraham, id est, in requie sempiterna, in secreto magni Patris; sinus enim secretum significat, ubi defatigatus requiescat.

Christo das cum das egenti.

4. Iacebat ergo ad ianuam iste ulceribus plenus, dives autem contemnebat eum; cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa eius ulceribus suis canes ipse pascebat, et a divite non pascebatur. Adtendite, fratres, quia eget pauper: Beatus, inquit, qui intellegit super egenum et pauperem 5; adtendite, et nolite contemnere tamquam ulcerosum iacentem ad ianuam. Da pauperi, quia ille suscipit, qui et in terra voluit egere, et de caelo ditare. Ait enim Dominus: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes fui, et suscepistis me, et cetera. Et illi: Quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut nudum, aut hospitem? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 6. In minimis suis laborantibus in terra quodammodo personam suam misericorditer esse voluit, subveniens de caelo omnibus qui laborant. Christo ergo das, cum das egenti; an times, ne aut talis custos aliquid perdat, aut talis dives non retribuat? Omnipotens est Deus, omnipotens est Christus; perdere nihil potes: commenda illi, et nihil amittis. Quando commendas? quando pauperi das. Tales divitiae non transeunt, cum transierit caro ut faenum, et claritas hominis ut bos faeni. Itaque, fratres, si conterriti sumus, ne tales post hanc vitam poenas et cruciatus ardentis flammae patiamur, quales pertulit superbus et immisericors dives, nunc, cum tempus est, corrigamur; tunc enim non est locus subveniendi, quia non est locus corrigendi; tunc enim subvenitur unicuique, cum corrigitur. Ista vita es, t correctionis, ista vita est auxilii et opitulationis. Conversi ad Dominum.

[Explicit tractatus de divite et paupere Lazaro.]