SERMO 112/A

DE DUOBUS FILIIS EX EVANGELIO

De hoc ipso Evangelio sermo superiore dominica die inchoatus.

1. In rebus iam pertractatis immorari nos non oportet, sed, sicut in eis non oportet immorari, sic eas oportet commemorari. Meminit vestra prudentia, superiore dominico die de duobus filiis, qui et hodierno ex Evangelio recitati sunt 1, disserendum nos suscepisse sermonem, qui non potuit ad finem usque perduci. Sed Dominus Deus noster post illam tribulationem voluit nos et hodie loqui vobiscum. Reddendum est debitum sermonis, semper tenendum est debitum dilectionis; aderit Dominus, ut humilitas nostra sufficiat expectationi vestrae.

Quid sibi velint filii duo et meretrices.

2. Homo habens duos filios, Deus est habens duos populos; maior filius, populus est Iudaeorum; minor, populus gentium. Substantia a Patre accepta, mens, intellectus, memoria, ingenium, et quidquid nobis Deus ad se intellegendum et colendum dedit. Hoc patrimonio accepto filius minor in longinquam regionem profectus est 2; in longinquam, scilicet usque ad oblivionem Creatoris sui. Dissipavit substantiam suam vivendo prodige 3; erogans, et non adquirens; expendens quod habebat, et non accipiens quod non habebat; id est, omne ingenium suum consumens in luxuriis, in idolis, in omnibus cupiditatibus pravis, quas meretrices Veritas appellavit.

Curiositas illicita inopia est veritatis.

3. Nec mirum, quod istam luxuriam fames secuta est. Erat autem egestas in illa regione 4; non egestas visibilis panis, sed egestas invisibilis Veritatis. Ab egestate irruit in quemdam principem regionis illius 5. Intellegitur iste princeps daemoniorum diabolus, in qualem irruunt omnes curiosi; omnis enim curiositas illicita pestilens inopia est veritatis. Ille vero fame ingenii avulsus a Deo, in servitutem redactus est, et in pascendis porcis sortitus est officium; id est, cuius servitute solent gaudere daemonia extrema et immunda; neque enim frustra et Dominus in gregem porcorum 6 permisit ire daemonia. Pascebatur autem hic de siliquis, de quibus ipse non satiabatur; doctrinas saeculares siliquas intellegimus, sonantes, non saginantes dignas cibis porcorum, non hominum; id est, unde daemonia laetentur, non unde fideles iustificentur.

Quid sit reverti ad se et mercenariorum panis

4. Tandem aliquando vidit ubi esset, quid perdidisset, quem offendisset, et in quem irruisset; et reversus est ad se 7; prius ad se, et sic ad patrem. Dixerat enim forte: Cor meum dereliquit me 8; unde oportebat, ut prius ad se rediret, et sic se longe esse a patre cognosceret. Hoc quibusdam increpat Scriptura, dicens: Redite, praevaricatores, ad cor 9. Reversus ad se, invenit se miserum: Tribulationem, inquit, et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi 10. Quanti, inquit, mercenarii Patris mei abundant panibus! Ego autem hic fame pereo 11. Unde hoc ei veniret in mentem, nisi quia iam praedicabatur nomen Dei? Et erat panis apud quosdam, non bene quidem tenentes, et aliud quaerentes, de quibus dicitur: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam 12. Tales enim mercenarii habendi sunt, non filii, quales Apostolus designat, cum dicit: Sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur 13. Quosdam enim vult intellegi, qui sua quaerendo mercenarii sunt, Christum annuntiando pane abundant.

Filius prodigus redire ad patrem cogitat.

5. Surgit, et redit; iacendo enim et cadendo remanserat. Videt eum pater de longinquo, et occurrit illi; eius enim vox est in psalmo: Tu cognovisti cogitationes meas de longinquo 14. Quas cogitationes? Quibus apud se ipsum dixit: Dicam Patri meo: Peccavi in caelum et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum ex mercenariis tuis 15. Non enim iam dicebat, sed dicere cogitabat; ille, tamen iam tamquam dicentem audiebat. Aliquando enim positus quisque in aliqua tribulatione et temptatione cogitat orare; et in ipsa cogitatione quid sit Deo dicturus in oratione meditatur, tamquam iure suo filius exigens misericordiam patris. Et dicit apud se: Dicam Deo meo hoc et illud; non enim vereor, cum hoc dixero, cum ita flevero, non me exauditurus est Deus meus. Haec dicentem plerumque iam exaudit; neque enim, quando ista cogitavit, abscondit cogitationem suam ab oculis Dei. Ille ibi erat, cum disponeret orare, qui ibi futurus erat, cum inciperet orare; ideo dicitur in alio psalmo: Dixi, proloquar adversus me delictum meum Domino 16. Videte quemadmodum adhuc quid apud, se dixerit, quid disposuerit; et, statim subiecit: Et tu remisisti impietatem cordis mei 17. Quam proxima est Dei misericordia confitenti! Non enim longe est Deus a contritis corde; sic enim habes scriptum: Prope est Dominus eis, qui obtriverunt cor 18. Iam ergo iste obtriverat cor in regione egestatis; redierat enim ad cor, ut obtereret cor; reliquerat cor superbus, redierat ad cor iratus. Iratus est sibi puniturus, sed suum malum; promeriturus patris bonum redierat. Dixit iratus, secundum quod dicitur: Irascimini, et nolite peccare 19. Omnis enim paenitens irascitur sibi; nam, quia irascitur, punit se. inde motus illi omnes in paenitente, quem vere paenitet, qui vere dolet; inde avulsio capillorum, inde circumcinctio cilicii, inde pectoris tunsio. Certe omnia haec indicia sunt hominis saevientis in se, et irascentis sibi. Quod facit forinsecus manus, hoc facit intrinsecus conscientia; in cogitationibus percutit se, caedit se, et, ut verius dicamus, occidit se. Offert enim occidendo se sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit 20. Proinde ille atterens cor suum, humilians, caedens, occidit cor suum.

Christi sarcina levis.

6. Quamvis adhuc disponeret patri dicere, et diceret apud se ipsum: Surgam, et ibo, et dicam 21, cum cognosceret cogitationes eius de longinquo, occurrit illi pater. Quid est: occurrere, nisi misericordiam praerogare? Cum adhuc, inquit, longe esset, occurrit illi pater misericordia motus 22. Quare ille motus misericordia? Quia iam iste confectus miseria. Incubuit in illum occurrens 23; id est, super collum eius posuit brachium suum. Brachium Patris, Filius est: dedit ut Christum portaret; quae sarcina non onerat, sed sublevat. Iugum meum, inquit, leve est, et sarcina mea levis est 24. Super erectum incumbebat; superincumbens rursus cadere non sinebat. Tam levis est, sarcina Christi, ut non solum non premat, sed etiam allevet. Neque enim quemadmodum leves dicuntur sarcinae, quae minus onerosae sunt, habent tamen aliquod pondus suum; et aliud est portare sarcinam gravem, aliud est portare sarcinam levem, aliud est portare sarcinam nullam. Premi videtur, qui portat sarcinam gravem; minus premitur, qui portat sarcinam levem, sed tamen premitur; expeditissimis autem videtur humeris ambulare, qui nullam sarcinam portat. Non est talis sarcina Christi: expedit enim eam portare, ut subleveris; si illam deponas, magis premeris. Nec hoc vobis, fratres, tamquam impossibile videatur. Forte invenitur aliquod exemplum, unde etiam corporaliter quod dico videatis; et mirum est etiam, et omnino incredibile. Advertite hoc in avibus. Omnis avis portat pennas suas: attendite, et videte quemadmodum complicent alas suas, cum descendunt in terram, ut requiescant, et imponant eas quodam modo lateribus suis. Oneratas putas? detrahant onus, et cadent; quanto minus sarcinam illam avis portavit, tanto minus volavit. Ergo deponis eis sarcinam illam quasi misericors; si vis esse misericors, parce; aut, si iam demptae sunt pennae, nutri, ut crescat onus, et volet de terra. Tale quippe onus desiderabat ille, qui dicebat: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? 25 Quod ergo incubuit pater super collum filii, sublevavit, non pressit; honoravit, non oneravit. Quomodo est enim homo idoneus ad portandum Deum, nisi quia portat portatus Deus?

Ecclesiae ministri de Dei thesauro dant sacramenta.

7. Iubet ergo pater proferri ei stolam primam, quam peccando Adam perdiderat. Iam accepto in pace, iam exosculato filio iubet proferri stolam, spem immortalitatis in baptismo. Iubet dari anulum, pignus Spiritus Sancti, et calciamenta in pedes in praeparatione Evangelii pacis, ut speciosi essent pedes annuntiantis bonum 26. Hoc ergo Deus per servos suos facit, hoc est, per ministros Ecclesiae. Numquid illi de suo dant stolam, de suo anulum vel calciamenta? Ministerium debent, officium impendunt; ille dat, de cuius recessu et de cuius thesauro ista proferuntur. Iussit occidi et vitulum saginatum, id est, ut admitteretur ad mensam, in qua Christus pascitur occisus; unicuique enim de longinquo venienti et ad Ecclesiam concurrenti tunc occiditur, quando praedicatur occisus, cum ad corpus eius admittitur. Occiditur vitulus saginatus, quia qui perierat inventus est.

Cur Iudaei, etsi raro convertantur.

8. Et irascitur maior frater rediens de agro, et non vult intrare. Ille est populus Iudaeorum, cuius animus apparuit et in illis qui iam crediderant in Christum. Nam stomachati sunt Iudaei venire gentes de tanto compendio, nullis impositis oneribus legis, non dolore circumcisionis carnalis, in peccato accipere baptismum salutarem; epulari de vitulo saginato stomachati sunt. Equidem iam illi crediderant: et reddita est illis ratio, et conquieverunt. Cum autem et nunc forte aliquis Iudaeus, qui in mente habuit legem Dei, et conversatus est ibi sine querela, qualem se ibi fuisse Saulus dixit, apud nos factus Paulus, eo maior quo minor, eo sublimatus quo minimus factus - Paulus enim minimus est; unde dicimus: Paulo post tibi loquor, Paulo ante. Videte, quid est, paulo ante: modico ante. Quid est ergo Paulus? Ego enim sum minimus Apostolorum 27, ipse dixit - ergo quicumque Iudaeus ibi talis est, ut sciat se et habeat in conscientia sua, qui ex ineunte aetate sua Deum unum coluerit, Deum Abraham et Isaac et Iacob, Deum praedicatum per Legem et Prophetas, et observaverit praedicationes Legis, incipit de Ecclesia cogitare, videns in nomine Christi currere genus humanum; cum cogitat de Ecclesia, appropinquat domui de agro. Sic enim scriptum est: Cum adveniret maior frater de agro, et appropinquaret domui 28. Quomodo enim minor filius quotidie crescit in paganis credentibus, sic maior filius, quamvis raro, redit tamen in Iudaeis. Cogitant Ecclesiam, mirantur quid illud est; vident apud se legem, apud nos legem: apud se Prophetas, apud nos Prophetas: apud se iam nullum sacrificium, apud nos quotidianum sacrificium; vident se in agro Patris fuisse, sed tamen de vitulo non manducare.

Symphonia quid sit.

9. Auditur etiam de domo symphonia sonans, et chorus. Quid est symphonia? concordia vocum; qui discordant, dissonant; qui concordant, consonant. Ipsam symphoniam docebat Apostolus, dicens: Obsecro autem vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata 29. Quem non delectet ista sancta symphonia, id est, consensus vocum non discrepans, non in aliquo absurdus et dissonus, qui boni intellectoris offendat auditum? Et chorus ad concordiam ipsam pertinet; in choro non delectat nisi vox una multorum temperata, habens ex omnibus unitatem, non dissonans in aliquam discordantem varietatem.

Iudaeis non sufficit ut per ministros Ecclesiae de Scripturis convincantur.

10. Haec ille cum audisset sonare de domo, iratus nolebat intrare 30. Quomodo vere contigit, boni meriti apud suos Iudaeus ut dicat, tantum posse Christianos? Nos tenemus leges paternas; ad Abraham locutus est Deus, de quo nos nati sumus. Moyses Legem accepit, qui nos de terra Aegypti liberans per mare Rubrum duxit. Ecce isti tenentes Scripturas nostras cantant psalmos nostros per totum mundum, et habent quotidianum sacrificium; nos autem et sacrificium perdidimus et templum. Interrogat et servum, quid hic agitur? Quemlibet servum interroget Iudaeus; aperiat Prophetas, aperiat Apostolum, quemlibet interroget; nec Vetus Testamentum nec Novum tacuit de vocatione gentium. Servum interrogatum intellegamus Librum scrutatum; invenies ibi dicentem tibi Scripturam: Frater tuus rediit, et pater tuus occidit illi vitulum saginatum, quia salvum illum recepit 31. Dicat hoc servus: quem recepit salvum pater? Eum qui mortuus erat et revixit, eum recepit salvandum. Et debebatur interfectio vituli saginati ei qui longe abierat; longe enim abeundo a Deo impius erat. Respondit servus, apostolus Paulus: Etenim Christus pro impiis mortuus est 32. Stomachante se non intrat iratus, sed alloquente patre intravit; introire noluit ad servi responsum. Et vere, fratres mei, fit hoc; convincimus plerumque Iudaeos de Scripturis Dei, sed servus adhuc loquitur, filius irascitur; sic, ut vincantur, nolunt intrare. Quid est hoc? Symphoniae voces te moverunt, chorus te movit, celebritas et festivitas domus, epulatio occisi vituli saginati, haec te moverunt. Nemo te excludit. Cui dicis? Quamdiu servus alloquitur, ille irascitur, non vult intrare.

Maiorem vim adhibet rogando superior quam iubendo.

11. Redi ad Dominum dicentem: Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit 33. Pater ergo egreditur, et rogat filium: hoc est trahere; maiorem vim adhibet rogando superior, quam iubendo. Hoc est autem quod fit, carissimi, cum audierint tales homines occupati circa Scripturas, et habentes qualemcumque conscientiam in bonis operibus, ut possint dicere patri suo: Pater, mandatum tuum non praeterivi 34. Tunc ergo cum vincitur de Scripturis, et non inveniunt quid respondeant, irascuntur, resistunt, velut vincere volentes. Postea relinquis illum cum cogitatione sua, et incipit interius loqui Deus; hoc est egredi Patrem, et loqui ad filium: Intra et epulare.

Iudaeorum interiores cogitationes, ubi iam occultis modis loquitur Pater.

12. Et ille contra: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi; et numquam dedisti mihi haedum, quem cum amicis meis manducarem. Ecce hic filius tuus advenit, qui consumpsit patrimonium suum cum meretricibus, et occidisti illi vitulum saginatum 35. Cogitationes sunt interiores, ubi iam occultis modis loquitur Pater; agit enim, et respondet intra se ipsum, iam non servo responsum reddente, sed patre quodam modo rogante, leniter admonente: Quid est hoc? Nos tenemus Scripturas Dei, et non recessimus ab uno Deo; non expandimus manus nostras ad deum alienum 36: unum illum novimus, ipsum semper coluimus, qui fecit caelum et terram; et non accepimus haedum. Ubi invenimus haedum? inter peccatores. Quare iste filius maior sibi conqueritur haedum datum non esse? Peccare quaerebat, de quo epularetur; plane inde stomachabatur. Hoc est quod iam dolent Iudaei, hoc est, quod resipiscunt, et intellegunt ideo sibi non datum Christum, quia putarunt haedum. Agnoscunt enim vocem suam in Evangelio, in illis Iudaeis superioribus dicentibus: Scimus quoniam iste peccator est 37. Ille vitulus erat, sed, cum haedum putas, sine ista epula remansisti. Numquam dedisti mihi haedum; quia non habebat Pater haedum quem sciebat vitulum. Foris es: quia non accepisti haedum, intra iam ad vitulum.

Iudaei graves et legem servantes a perditis et seditiosis Iudaeis distinguendi.

13. Quid enim pater respondet? Fili, tu mecum es semper 38. Attestatus est pater, in propinquo fuisse Iudaeos, qui semper unum coluerunt Deum. Habemus testimonium Apostoli dicentis quod essent prope, gentes autem longe. Gentibus autem loquens ait: Veniens scilicet Christus evangelizavit pacem vobis, qui eratis longe, et pacem his qui prope 39. Longe, tamquam minori filio; ostendens Iudaeos, quia longe non abierunt porcos pascere, unum Deum non deseruerunt, idola non adoraverunt, daemoniis non servierunt. Non de omnibus loquor: ne vobis occurrant perditi et seditiosi Iudaei; illi occurrant, a quibus isti reprehenduntur, graves, servantes mandata Legis, nondum intrantes ad vitulum saginatum, sed iam valentes dicere: Mandatum tuum non praeterii 40; qui, quando intrare coeperit, dicat ei Pater: Tu mecum es semper. Mecum quidem es, quia non longe profectus es, sed tamen male adhuc extra domum es; praeter epulas nostras nolo te esse. Noli invidere fratri minori: Tu mecum es semper. Non quidem attestatus est Deus ad illud quod minus forte caute atque iactanter dictum erat: Numquam mandatum tuum praeterivi; sed ait: Mecum es semper; non ait: Numquam mandatum meum praeteristi. Hoc est verum, quod Deus dixit, non unde se forte temere ille iactavit, quamvis in quibusdam forte transgressor, tamen non recedens ab uno Deo; ut verum dicat et pater: Tu mecum es semper, et omnia mea tua sunt 41. Numquid, quia tua sunt, fratris non sunt? Quomodo tua sunt? Communiter habenti, non separate iurganti. Omnia, inquit, mea tua sunt. Quae dicit ipsius esse, tamquam in possessionem dedit. Numquid caelum et terram subdidit, aut sublimitates angelorum? Non oportet sic intellegi; neque enim vere subdendi nobis erunt angeli, ad quorum aequalitatem nos perventuros Dominus in magna mercede promittit: Erunt, inquit, aequales angelis Dei 42. Sed sunt alii angeli, de quibus iudicabunt sancti: Nescitis, ait Apostolus, quia angelos iudicabimus? 43 Sunt enim angeli semper sancti, sunt angeli praevaricatores; aequabimur bonis angelis, iudicabimus malos angelos. Quomodo ergo omnia mea tua sunt? Vere omnia Dei nostra, non tamen omnia subdita; aliter enim dicis: Servus meus, aliter: Frater meus. Quicquid dicis meum, verum dicis, cum vero loqueris, tuum est; sed numquid eo iure frater, quo servus? Aliter dicis, domus mea, aliter dicis, coniux mea; aliter dicis, filii mei, aliter dicis, pater, mater mea; absque me, audio, tua sunt omnia. Deus meus, dicis; sed tamen, Deus meus, numquid sicut servus meus? Immo Deus meus, sicut Dominus meus. Ergo habemus superiorem, Dominum nostrum, quo fruamur; habemus inferiora cetera, quibus dominemur. Omnia nostra ergo, si nos ipsius.

Qua condicione omnia Patris sint nostra.

14. Omnia, inquit, mea tua sunt 44. Si pacificus fueris, si placeris, si de reditu fratris gaudeas, si epulae nostrae non te contristent, si non remaneas praeter domum, quamvis iam ab agro veneris, omnia mea tua sunt. Epulari autem nos oportet et gaudere 45, quia Christus pro impiis mortuus est 46, et resurrexit. Hoc est enim quod dictum est: Quia frater tuus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est 47.