SERMO 107

DE VERBIS EVANGELII LC 12, 13-21:
"
DICO VOBIS, ABSTINETE AB OMNI AVARITIA"

Praeceptum de cavenda omni avaritia.

1. 1. Qui Deum timetis, non dubito quin verbum eius cum timore audiatis, et cum hilaritate faciatis; ut quod promisit, modo speretis, post accipiatis. Dominum modo audivimus praecipientem nobis, Christum Iesum filium Dei. Praecepit nobis Veritas, quae nec fallit, nec fallitur: audiamus, timeamus, caveamus. Quid ergo praecepit? Dico, inquit, vobis, abstinete ab omni avaritia 1. Quid est, ab omni avaritia? Quid est, ab omni? Quare addidit, ab omni? Posset enim sic dicere, Cavete ab avaritia. Pertinuit ad eum, ut adderet, ab omni; et diceret: Cavete ab omni avaritia.

Qua occasione datum a Christo praeceptum.

1. 2. Quare hoc dixerit, velut occasio ipsa unde natus est sermo, apparet nobis in sancto Evangelio. Interpellavit enim eum quidam contra fratrem suum, qui totum patrimonium abstulerat, et fratri suo partem suam non reddebat. Quam bonam ergo causam habuerit iste interpellator, advertitis. Non enim rapere quaerebat aliena, sed sua a parentibus sibi relicta quaerebat: ipsa Domino interpellato et iudicante poscebat. Habebat iniquum fratrem: sed iustum iudicem invenerat contra iniquum fratrem. Deberet ergo perdere in tam bona causa istam occasionem? Aut quis diceret fratri eius, Redde partem suam fratri tuo, si Christus non diceret? Ille iudex hoc dicturus erat, quem forte frater ditior et raptor praemio corrumpebat? Miser ergo et paternis opibus destitutus tali ac tanto iudice invento accedit, interpellat, rogat, causam suam brevissime exponit. Utquid enim opus erat causam perorare, quando ei loquebatur, qui cor poterat et videre? Domine, inquit, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem 2. Non ei dixit Dominus, Veniat frater tuus. Sed nec misit, ut adesset, aut cum adfuisset, interpellatori dixit: Proba quod dicebas. Petebat dimidiam haereditatem, petebat in terra dimidiam: in coelo Dominus offerebat totam. Plus Dominus dabat, quam ille postulabat.

Divisor haereditatis Christus esse nolens quid doceat.

2. 3. Dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. Causa iusta, causa brevis. Sed audiamus et iudicantem et docentem. Homo, ait: Homo: qui enim pro magno habes istam haereditatem, quid es nisi homo? Volebat illum facere aliquid plus quam est homo. Quid plus illum volebat facere, cui volebat avaritiam tollere? Quid eum plus volebat facere? Dico vobis: Ego dixi, dii estis, et filii Altissimi omnes 3. Ecce quod eum volebat facere, inter deos numerare qui avaritiam non habet. Homo, quis me constituit divisorem inter vos4 Et Paulus apostolus servus ipsius, quando dicebat: Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata 5, nolebat esse divisor. Denique monuit eos qui ad ipsius nomen currebant, et Christum dividebant: Unusquisque vestrum dicit: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, ego Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis6 Videte ergo, quam mali sint homines, qui volunt esse divisum, qui noluit esse divisor. Quis me, inquit, constituit divisorem inter vos?

Avaritiae damnatur qui vel sua cupide servat.

3. 4. Petisti beneficium: audi consilium. Ego dico vobis, cavete ab omni cupiditate 7. Forte, inquit, tu avarum et cupidum diceres, si quaereret aliena: ego autem dico, cupide et avare non appetas nec tua. Hoc est, ab omni. Cavete, inquit, ab omni avaritia. Magnum pondus. Si forte hoc pondus infirmis imponitur; rogetur ut qui imponit, vires dare dignetur. Non enim leviter habendum est, fratres mei, quando Dominus noster, Redemptor noster, Salvator noster, qui mortuus est pro nobis, qui sanguinem suum pretium dedit, ut redimeret nos, advocatus et iudex noster; non est leve, quando dicit: Cavete. Novit ille quantum mali sit: nos non novimus; illi credamus. Cavete, inquit. Quid? unde? Ab omni avaritia. Meum servo, non alienum tollo. Cavete ab omni avaritia. Non solum avarus est qui rapit aliena; sed et ille avarus est qui cupide servat sua. Sed si sic culpatur qui cupide servat sua; quomodo damnatur qui rapit aliena? Cavete, inquit, ab omni cupiditate: quia non in abundantia hominis est vita eius ex his quae ibi habet 8. Multa qui recondit, quantum inde tollit ut vivat? Cum tulerit inde, et quodam modo cogitatione separaverit quod sufficiat unde vivat, videat caetera cui remaneant: ne forte cum servas unde vivas, colligas unde moriaris. Ecce Christus, ecce veritas, ecce severitas. Cavete, dicit veritas: Cavete, dicit severitas. Si non amas veritatem, time severitatem. Non in abundantia hominis est vita eius ex his quae habet. Crede illi, non te fallit. Contra tu dicis? Imo in abundantia hominis est vita eius ex his quae habet. Ille te non fallit: tu te fallis.

Dives imprudens qui reservare proponit, non erogare.

4. 5. Ex hac ergo occasione, quia interpellator ille partem suam quaerebat, non alienam invadere cupiebat, nata est ista sententia Domini, ut non diceret: Cavete ab avaritia, sed adderet, ab omni avaritia. Parum fuit: dat alterum exemplum de quodam divite, cui successerat regio. Erat, inquit, homo dives, cui successerat regio 9. Quid est, successerat? Magnos fructus attulerat regio quam possidebat. Quam magnos fructus? Ut non inveniret ubi poneret: factus est subito per abundantiam angustus, avarus antiquus. Quot enim anni iam transierant, et tamen horrea illa suffecerant? Tantum ergo natum est, ut loca non sufficerent quae solebant. Et quaerebat consilium miser, non quomodo erogaret quod plus natum erat, sed quomodo reservaret: et cogitando invenit consilium. Quasi sapiens sibi visus est, inveniendo consilium. Prudenter cogitavit, sapienter vidit. Quid vidit sapienter? Destruam, inquit, horrea vetera, et faciam nova ampliora, et implebo ea: et dico animae meae 10. Quid dicis animae tuae? Anima, habes multa bona in annos plurimos reposita, requiesce, manduca, bibe, epulare 11. Hoc dixit sapiens inventor consilii animae suae.

Animae consulendum non ut habeat bona, sed ut ipsa sit bona.

5. 6. Et Deus ad illum 12: qui nec cum stultis loqui dedignatur. Aliquis vestrum forte dicat: Et quomodo Deus cum stulto locutus est? O fratres mei, cum quantis stultis hic loquitur, quando Evangelium recitatur? Quando lectum est, qui audiunt et non faciunt, stulti non sunt? Quid ergo ait Dominus? Quia ille sibi iterum in inveniendo consilio sapiens videbatur: Stulte, inquit; Stulte, qui tibi sapiens videris: Stulte, qui dixisti animae tuae: Habes multa bona reposita in annos plurimos: hodie repetitur a te anima tua 13. Cui dixisti: Habes multa bona; hodie repetitur, et nullum habet bonum. Contemnat haec bona, et sit ipsa bona; ut quando repetitur, exeat secura. Quid enim est iniquius homine, qui multa bona habere vult, et bonus ipse esse non vult? Indignus es qui habeas, qui non vis esse quod vis habere. Numquid enim vis habere villam malam? Non utique, sed bonam. Numquid uxorem malam? Non, sed bonam. Numquid denique casulam malam? Numquid vel caligam malam? Quare animam solam malam? Non hic dixit stulto huic vana cogitanti, horrea aedificanti, et ventres pauperum non videnti; non illi ait: Hodie anima tua rapietur ad gehennam: nihil horum dixit; sed, repetitur a te. Non tibi dico anima tua quo sit itura: hinc tamen ubi illi tanta servas, velis nolis, est migratura. Ecce, stulte, cogitasti implere horrea nova maiora, quasi non sit quid inde fiat.

Signum Christi in fronte intus portantes securi sunt inter malos.

6. 7. Sed fortasse ille nondum fuit christianus. Nos audiamus, fratres, quibus credentibus Evangelium recitatur, a quibus qui illa dixit adoratur, cuius signum a nobis in fronte portatur, et in corde habetur. Interest enim plurimum ubi habeat homo signum Christi, utrum in fronte, an et in fronte et in corde. Audistis quid hodie Ezechiel sanctus propheta loquebatur, quemadmodum antequam mitteret Deus exterminatorem populi iniqui, misit primitus signatorem, et ait illi: Vade, et da signum in frontibus eorum qui gemunt et moerent de peccatis populi mei, quae fiunt in medio eorum 14. Non dixit, quae fiunt extra ipsos; sed, in medio eorum. Gemunt tamen et moerent: et ideo signati sunt in fronte; in fronte interioris hominis, non exterioris. Est enim frons in facie, est frons in conscientia. Denique aliquando quando interior frons pulsatur, exterior obrubescit: aut pudore obrubescit, aut timore pallescit. Est ergo frons hominis interioris. Ibi signati sunt illi, ne vastarentur: quia etsi peccata quae fiebant in medio eorum, non corrigebant; tamen dolebant, et ipso se dolore separabant; et separati Deo, oculis hominum mixti erant. Signantur occulte, non laeduntur aperte. Mittitur postea vastator, et dicitur ei: Vade, vasta, non parcas minoribus, maioribus, masculis, feminis: sed ad eos qui habent in fronte signum, non appropinques 15. Quanta securitas vobis data est, fratres mei, qui estis in hoc populo gementes, et moerentes iniquitates quae fiunt in medio vestrum, et non facientes?

Ne peccetur, omnis avaritia praecidenda.

7. 8. Ut autem iniquitates non faciatis: Cavete ab omni avaritia 16. Dico vobis latius, quid est ab omni avaritia. In libidine avarus est, cui uxor non sufficit sua. Et ipsa idololatria dicta est avaritia 17; quia et in ipsa divinitate avarus est, cui non sufficit Deus unus et verus. Quae sibi facit multos deos, nisi avara anima? Quae sibi facit martyres falsos, nisi avara anima Cavete ab omni avaritia. Ecce amas tua, et iactas te. quia non quaeris aliena: vide quid mali facias non audiendo Christum dicentem: Cavete ab omni avaritia. Ecce amas tua, non tollis aliena: de labore habes, de iustitia habes: haeres relictus es, donavit tibi quem promeruisti: navigasti, periclitatus es, fraudem non fecisti, mendacium non iurasti, quod Deus voluit acquisisti: et servas cupide tamquam in bona conscientia, quia non habes de malo, et non quaeris aliena. Si non audieris illum qui dixit: Cavete ab omni avaritia, audi quanta mala facturus es propter tua. Ecce contigit, verbi gratia, ut fieres iudex. Non corrumperis, quia non quaeris aliena: nemo tibi dat praemium, et dicit: Iudica contra adversarium meum. Absit; homo qui non quaeris aliena, quando tibi hoc persuaderi potest? Vide quid mali facturus sis propter tua. Ille qui vult ut male iudices, et pro ipso feras sententiam contra adversarium ipsius, forte potens homo est, et potest tibi calumniam facere, ut perdas tua. Attendis potentiam ipsius, cogitas illam, cogitas tua quae servas, quae amas: non quae possedisti, sed quibus male inhaesisti. Attendis viscum tuum, propter quod liberas virtutis non habes pennas: et dicis apud te ipsum, Offendo hominem istum, multum potest ad tempus; suggeret de me mala, et proscribor, et perdo quod habeo. Iudicaturus es male, non cum quaeris aliena, sed cum servas tua.

Rursus de periculo avari vel sua cupide servantis.

8. 9. Da mihi hominem qui audivit Christum, da mihi hominem qui cum timore audivit: Cavete ab omni cupiditate: et non mihi dicat, Ego homo pauper sum, plebeius, mediocris, gregalis; quando spero me iudicem futurum? Non timeo istam tentationem, cuius periculum ante oculos posuisti. Ecce dico et pauperi quid timere debeat. Vocat te dives et potens, ut pro illo dicas falsum testimonium. Quid facturus es modo? Dic mihi. Habes bonum peculium: laborasti, acquisisti, servasti. Exigit ille: Dic pro me falsum testimonium, et tantum et tantum dono tibi. Tu qui non quaeris aliena: Absit a me, inquis: non quaero quod mihi noluit Deus dare, non accipio; recede a me. Non vis accipere quod do? quod habes tollo. Ecce modo te proba, modo te interroga. Quid me attendis? Intus te attende, intus te vide, intus te examina; sede ad te, et constitue te ante te, et in equuleum praecepti Dei extende te, et timore torque te, et noli te palpare: responde tibi. Ecce si hoc quisquam minetur, quid facies? Tollo tibi quod cum tanto labore acquisisti, nisi pro me falsum testimonium dixeris. Da illum: Cavete ab omni avaritia. O serve meus, dicet tibi, quem redemi et liberum feci, quem de servo fratrem adoptavi, quem in corpore meo membrum posui, audi me: Tollat quod acquisisti, me tibi non tollet. Ne pereas, servas tua? Nonne tibi dixi: Cavete ab omni cupiditate?

Avaritia ipsa vitae etiam cavenda.

9. 10. Ecce turbaris, ecce fluctuas: cor tuum quasi navis tempestatibus quatitur. Dormit Christus: excita dormientem, et non patieris tempestatem saevientem. Ipsum excita, qui nihil hic habere voluit, et totum habes, qui usque ad crucem pro te pervenit, cuius nudi atque pendentis ossa ab insultantibus numerata sunt 18: et cave ab omni avaritia. Parum est avaritia pecuniae: cave avaritiam vitae. Horrenda avaritia, metuenda avaritia. Aliquando homo contemnit quod habet, et dicit: Non dico falsum testimonium. Non dico, dicis mihi? Tollo quod habes. Tolle quod habeo: non tollis quod intus habeo. Non enim pauper remanserat qui dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; ergo sit nomen Domini benedictum. Nudus exii de utero matris meae, nudus revertar in terram 19. Nudus foris, intus vestitus. Nudus foris a pannis, et putribilibus pannis; intus vestitus. Unde? Sacerdotes tui induantur iustitia 20. Sed quid si dicat, cum contempseris ea quae possides, quid si dicat: Occido te? Responde illi, si Christum audisti: Occides me? Melius tu occides carnem meam, quam ego per linguam falsam animam meam. Quid facturus es mihi? Occisurus es carnem: exit anima libera, in fine saeculi et ipsam quam contempsit carnem receptura. Quid ergo mihi facturus es? Si autem falsum testimonium dixero pro te, de lingua mea occido me; et non in carne occido me: Os enim quod mentitur, occidit animam 21. Forte hoc non dicis. Unde non dicis? Vivere vis: plus vis vivere, quam Deus constituit? Certe caves ab omni avaritia? Huc usque Deus voluit ut vivas, quo usque iste ad te accessit. Forte te occisurus est, ut martyrem faciat. Noli habere cupiditatem vivendi; et non habes aeternitatem moriendi? Videtis quia ubique avaritia illa, cum plus volumus quam opus est, facit nos peccare? Caveamus ab omni avaritia, si volumus frui aeterna sapientia.