SERMO 101

SERMO HABITURUS CARTHAGINE IN BASILICA FAUSTI
DE MESSE ET SEMINATORE ET PRAEDICATIONE
EVANGELII

Messis in Iudaeis, sementis in gentibus.

1. In lectione Evangelii quae modo recitata est, admonemur quaerere quae sit messis de qua Dominus ait: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam 1. Tunc adiecit duodecim discipulis suis, quos et Apostolos nominavit, alios septuaginta duos, et misit illos omnes, sicut ex verbis eius apparet, ad paratam messem. Quae ergo erat illa messis? Non enim illa messis in his Gentibus erat, ubi nihil fuerat seminatum. Restat ergo, ut intellegamus istam messem fuisse in populo Iudaeorum. Ad illam messem venit Dominus messis, ad illam messem misit messores: ad Gentes autem non messores, sed seminatores. Intellegamus ergo messem factam in populo Iudaeorum, sementem in populis Gentium. Ex illa enim messe Apostoli electi sunt. Ibi iam cum meteretur, maturum erat; quia ibi Prophetae seminaverunt. Delectat inspicere agriculturam Dei, et oblectari donis eius, et operariis in agro eius. In hac enim agricultura operabatur qui dicebat: Plus omnibus illis laboravi 2. Sed vires ei dabantur ad operandum a Domino messis: ideo subiecit: Non ego sum, sed gratia Dei mecum 3. Nam se in agricultura versari satis ostendit, ubi ait: Ego plantavi, Apollo rigavit 4. Hic autem Apostolus de Saulo Paulus, hoc est de superbo minimus: Saulus enim a Saüle denominatur: paulum autem modicum est: unde nomen suum quodam modo interpretatus, ait: Ego sum minimus Apostolorum 5): iste ergo Paulus, id est, modicus et minimus missus ad Gentes, praecipue ad Gentes se missum dicit. Ipse scribit, nos legimus, credimus, praedicamus. Ipse ergo dicit in Epistola sua quae est ad Galatas, vocatum se iam a Domino Iesu venisse Ierosolymam, et Evangelium cum Apostolis contulisse, dexteras sibi datas fuisse, et signum concordiae, signum consonantiae, quod ab se ipsi didicerant, eis in nihilo discrepabat. Deinde placuisse dicit inter se et ipsos, ut ipse ad Gentes, illi autem in circumcisionem irent 6; ille seminator, illi messores. Merito etiam Athenienses, quamvis nescientes, nomen suum ei dixerunt. Audientes enim ab eo verbum: Quis est, inquiunt, hic seminator verborum7

Messis duplex: Iudaeorum et gentium.

2. Attendite ergo, et delectet vos mecum inspicere agriculturam Dei, et in ea messes duas, unam transactam, aliam futuram: transactam in populo Iudaeorum, futuram in populis gentium. Probemus hoc: et unde nisi de Scriptura Dei Domini messis? Ecce habemus ibi praesenti capitulo dictum esse: Messis multa, operarii autem pauci. Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam 8. Sed quia in illa messe futuri erant contradictores et persecutores Iudaei: Ecce, inquit, mitto vos sicut agnos in medio luporum 9. Evidentius de hac messe aliquid ostendamus in Evangelio secundum Ioannem: ad puteum ubi fatigatus Dominus sedit, magna quidem acta sunt sacramenta, sed angustum tempus est, ut omnia pertractentur. Quod autem ad praesentem rem pertinet, audite. Suscepimus enim messem ostendere in populis, in quibus Prophetae praedicaverunt: ideo enim illi seminatores, ut Apostoli possent esse messores. Samaritana mulier loquitur cum Domino Iesu, et inter caetera cum dixisset ei Dominus, quomodo debeat adorari Deus; ait illa: Scimus quia veniet Messias, qui dicitur Christus, et omnia nos docebit 10. Et Dominus ad illam: Ego sum qui loquor tecum. Crede quod audis: quid quaeris quod vides? Ego sum qui loquor tecum 11. Quod autem illa dixerat: Scimus quia Messias veniet, quem annuntiaverunt Moyses et Prophetae, qui dicitur Christus. Iam enim spica messis erat. Gignenda acceperat Prophetas seminatores, Apostolos exspectabat matura messores. Mox ut hoc audivit credidit, et hydriam dimisit, et festinanter cucurrit, annuntiare Dominum coepit. Discipuli tunc ierant ad emendos panes: qui redeuntes invenerunt Dominum loquentem cum muliere, et mirati sunt. Non sunt tamen ausi dicere ei: Quid vel quare cum illa loqueris12 Admirationem apud se habuerunt, audaciam corde presserunt. Huic ergo Samaritanae non erat novum nomen Christi, iam exspectabat venientem, iam crediderat esse venturum. Unde crediderat si non Moyses seminaverat? Sed hoc expressius audite. Dominus tunc ad discipulos suos ait: Dicitis quia adhuc longe est aestas, levate oculos vestros, et videte albas regiones ad messem 13. Et adiungit: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum intrastis 14. Laboravit Abraham, Isaac, Iacob, Moyses, Prophetae; laboraverunt seminando; in adventu Domini matura messis inventa est. Missi messores cum falce Evangelii, portaverunt manipulos ad aream dominicam, ubi Stephanus trituraretur.

Evangelii semen gentibus transmissum.

3. Hic autem accedit Paulus ille, et ad gentes mittitur. Et non tacet hoc in commendando gratiam, quam praecipue proprieque suscepit. Ait enim in Scripturis suis, missum se esse praedicare Evangelium, ubi Christus non erat nominatus. Sed iam quia facta est illa messis, et omnes Iudaei qui remanserunt, messem attendamus quod nos sumus. Seminatum est enim ab Apostolis et Prophetis. Ipse Dominus seminavit (ipse enim in Apostolis fuit, quia et ipse messuit Christus. Non enim illi aliquid sine illo: ille perfectus est sine illis. Ipse enim illis ait: Quia sine me nihil potestis facere 15). Seminans ergo Christus iam in Gentibus quid dicit? Exiit seminans seminare 16. Ibi mittuntur messores metere, hic exiit seminans seminare impiger. Quid enim pertimuit, quod aliud cecidit in viam, aliud in petrosa loca, aliud inter spinas? Si istas terras difficiles timeret, ad terram bonam non perveniret. Quid ad nos, quid nobis est iam de Iudaeis disputare, et loqui de palea? Oculum ad nos ne in via, ne in saxo, ne in spinis, sed in terra bona (paratum cor meum Deus 17) unde triceni, unde sexageni, unde centeni 18. Illud minus est et illud plus est; sed totum triticum est. Via non sit, ubi conculcatum semen a transeuntibus velut avis auferat inimicus. Saxum non sit, ubi modica terra statim facit germinare, quod non possit solem portare. Spinae non sint, cupiditates saeculi, sollicitudines vitae vitiosae. Quid enim peius sollicitudine vitae, quae pervenire non permittit ad vitam? Quid miserius, quam curando vitam, amittere vitam? Quid infelicius, quam timendo mortem, cadere in mortem? Exstirpentur spinae, paretur ager, suscipiantur semina, perveniatur ad messem, horreum desideretur, non ignis timeatur.

Pastoris partes populo explicare quid prosit.

4. Ad nos itaque pertinet, quos qualescumque Dominus in agro suo constituit operarios, dicere ista vobis, seminare, plantare, rigare, aliquibus etiam arboribus circumfodere, et cophinum stercoris adhibere; pertinet ad nos haec fideliter agere: ad vos, fideliter capere: ad Dominum, nos adiuvare operantes, vos credentes, omnes laborantes, sed mundum in illo vincentes. Quid ergo ad vos pertinet, dixi: quid ad nos pertineat, volo dicere. Sed forte alicui ex vobis videtur quia dixi superfluum aliquid me velle dicere, et apud se ipsum loquens in cogitatione dicit: O si iam dimittat nos! Iam dixit quid pertineat ad nos; quod ad ipsum pertinet, quid ad nos? Puto melius esse in alterna et mutua caritate pertineamus ad vos. De una modo quidem vos familia estis, nos ex eadem quidem familia dispensatores sumus omnes, ad unum Dominum pertinemus omnes. Nec quod do, de meo do; sed de illius a quo accipio et ego. Nam si de meo dedero, mendacium dabo. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur 19. Debetis ergo audire quid pertineat ad dispensatorem, sive ut in vobis ipsis, si tales inveneritis, congratulemini, sive etiam in hoc ipso instruamini. Quam multi enim in hoc populo futuri sunt dispensatores? Et nos ibi fuimus ubi estis: et nos qui videmur modo de superiore loco conservis metiri cibaria, ante paucos annos in inferiore loco cum conservis accipiebamus cibaria. Episcopus laicis loquor: sed inde scio quam multis episcopis futuris loquor.

Praecepta praedicatoribus constituta non intellegenda carnaliter.

5. Ergo videamus quomodo nos ipsi intellegamus quod praecepit Dominus eis quos mittebat Evangelium praedicare et metere paratam messem. Videamus. Nolite, inquit, ferre sacculum aut peram aut calciamenta, et neminem salutaveritis per viam. Et in quamcumque domum intraveritis, dicite: Pax domui huic. Si est illic filius pacis, requiescet in eo pax vestra; si quo minus, ad vos revertetur 20. Breviter percurrenda sunt omnia. Nolite, inquit, portare sacculum. Quid agimus? Portamus sacculum, fatemur, quando iter agimus: sumpticulos in via portamus. Neque peram. Forte non portamus peram. Neque calciamenta. Quid? Nudo pede ambulare nos iussit? Videtis et vos: calciati ambulamus. Non enim verba proferimus et pedes abscondimus; ante oculos vestros calciati ambulamus. Iam vero, si quis nos in via salutaverit et non eum salutaverimus, superbi iudicabimur; in blasphemiam Domini blasphemamur. Salutamus ergo et in via homines. Illud iam facile est, quando intramus domum, dicere: Pax domui huic. Sed quomodo cum sacculo, cum calciamentis angustamur (respiciamus ad ipsum Dominum, si forte consoletur nos et istorum verborum intellectum condonet nobis. Quia et hoc ipsum quod facile esse diximus, ut intrantes in domum dicamus: Pax domui huic, quo nihil est facilius), quod sequitur si carnaliter accipiamus, et ibi periclitamur. Quid enim ait? Dicite: Pax domui huic. Nihil facilius. Sed quid sequitur? Si fuerit in ea domo filius pacis, requiescet in eo pax vestra; si quo minus, ad vos revertetur. Quid est hoc? Quomodo ad me pax revertetur? Tunc habebo, si revertetur; si requievit, perdidi? Absit hoc a mente sanorum. Ergo nec illud accipiendum est carnaliter, ac per hoc forte nec saccus, forte nec calciamenta nec pera, maximeque illud ubi nobis, si simpliciter sine discussione acceperimus, superbia videtur imposita, ne quemquam in via salutemus.

De sacculo non portando praeceptum.

6. Adtendamus Dominum nostrum, exemplum verum et adiutorium. Probemus, quia adiutorium: Sine me nihil potestis facere 21; probemus, quia exemplum: Christus pro nobis passus est, Petrus dicit, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius 22. Iste Dominus noster loculos habuit in via, ipsos loculos Iudae commendaverat. Patiebatur quidem furem. Sed ego, cum pace Domini mei, discere cupiens, dico Domino meo: Domine, patiebaris furem Iudam; unde habebas quod tibi tollendum esset? Me hominem miserum infirmum monuisti nec sacculum portare. Tu portasti loculos, et erat ubi furem patereris. Si non portares, nec ille inveniret quod auferret. Quid restat nisi ut dicat mihi: Intellege quod audis: Noli portare sacculum 23? Quid est sacculus? Pecunia conclusa: occulta sapientia. Quid est: Nolite portare sacculum? Nolite fieri sapientes penes vosmetipsos. Accipe spiritum: fons in te debet esse, non sacculus; unde erogetur, non ubi includatur. Hoc est et pera quod sacculus.

De calceamentis non induendis.

7. Calciamenta quid sunt? Quid sunt calciamenta quibus utimur? De morticino sunt coria. Coria mortuorum sunt, nobis tegmina pedum. Quid ergo iubemur? Renuntiare mortuis operibus. Hoc in figura Moysi admonet ad gloriam quando ei Dominus ait: Solve calciamenta. Locus enim in quo stas terra sancta est 24. Quid tam terra sancta quam Dei Ecclesia? In illa ergo stantes, calciamenta solvamus, mortuis operibus renuntiemus. Nam de his calciamentis quibus calciati ambulamus consolatur me idem ipse Dominus meus. Si calciatus non esset, non de illo Ioannes diceret: Non sum dignus corrigiam calciamenti solvere 25. Spectet ergo intellegens oboedientia; non subrepat superba duritia. Ego, inquit, Evangelium impleo, quia nudo pede ambulo. Tu potes. Ego non possum. Quod simul accepimus custodiamus. Caritate flagremus: invicem diligamus. Ac sic fiet ut ego amem fortitudinem tuam et tu portes infirmitatem meam.

Quid sit: Neminem per viam salutaveritis.

8. Quid autem tibi videtur, qui noluisti intellegere quemadmodum ista dicta sint, et cogeris per intellectum pravum ipsi Domino calumniari de loculis et calciamentis? Quid tibi videtur? Itane placet ut iter agentes occurramus caris nostris et eos non salutemus maiores, non resalutemus minores? Ideone Evangelium imples quia salutaris et taces? Hic vero non viatori iter agenti, sed miliario similis eris iter ostendenti. Ergo stoliditatem deponamus, verba Domini intellegamus, et in via neminem salutemus. Non enim sine causa hoc iubemur; aut nollet nos facere quod iuberet. Quid ergo est: Neminem salutetis in via 26? Potest quidem et simpliciter sic accipi; quia iussit nos festinanter agere iniuncta, et hoc ita dixit: Neminem per viam salutaveritis, tamquam dicens: Omnia praetermittatis, dum quod iniunctum est peragatis, ea locutione qua solent dicta exaggerari consuetudine sermocinandi. Nec longe pergamus. In eodem sermone paulo post dicit: Et tu Cafarnaum quae usque in caelum exaltata es usque in infernum deprimeris 27. Quid est: Usque in caelum exaltata es? Numquid civitatis illius moenia nubes tetigerunt, ad sidera pervenerunt? Sed quid est: In caelum exaltata es? Nimium tibi felix videris; nimium potens, nimium superba es. Sicut ergo hoc exaggerandi gratia dictum est: In caelum exaltaris, ei civitati quae non utique ascendebat aut exaltabatur in caelum, sic pro festinationis exaggeratione dictum est: Ita currite, sic agite quod iniunxi, ut ne minima quidem vos retardent agentes; sed, omnia contemnentes, ad finem propositum festinate.

Sensus alter reconditior.

9. Sed est aliud quod hic magis cogitem. Non dissimulo intellegere quod plus pertinet ad me, ad omnes nos dispensatores, sed et ad vos auditores. Qui salutat salutem dicit. Nam et antiqui in epistulis suis sic scribebant: ille illi salutem. Salutatio a salute nomen accepit. Quid ergo est: Neminem in via salutaveritis 28? Qui salutant in via per occasionem salutant (video vos cito intellexisse; nec tamen debeo iam finire. Non enim omnes cito intellexistis. Vidi in voce intellegentes; plures video in silentio requirentes. Sed quia de via loquimur, tamquam in via ambulemus. Veloces, tardos exspectate et pariter ambulate). Quid ergo dixi? Qui in via salutat per occasionem salutat, non ad eum ibat quem salutat. Aliud agebat, aliud occurrit. Aliud petebat, aliud de transverso quod ageret invenit. Quid est ergo per occasionem salutare? Per occasionem salutem adnuntiare. Quid est autem aliud salutem adnuntiare, quam Evangelium praedicare? Si ergo praedicas, hoc age per dilectionem, non per occasionem. Sunt enim homines qui, quaerentes aliud, Evangelium adnuntiant: de quibus Apostolus gemens dicit: Omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi 29. Et hi salutabant, hoc est salutem adnuntiabant Evangelium praedicabant, sed aliud requirebant, et ideo per occasionem salutabant. Et quid est hoc? Si talis fueris, quisquis es, facis: immo (non talis quisquis facis, sed forte talis aliquis) qui facis, si talis fueris, non facis, sed fit de te.

Quomodo praedicatores sua quaerentes audiendi.

10. Nam et tales admisit Apostolus; non tamen, ut tales essent, praecepit. Et ipsi agunt aliquid, et proficitur ex ipsis. Aliud quaerunt et Christum adnuntiant. Quid quaerat adnuntiator, ne cures; quod adnuntiat, tene. Quid velit non adtendas, non ad te pertineat. Salutem audi ab ore ipsius; salutem tene ab ore ipsius. Noli iudex esse cordis ipsius. Sed vides eum alia requirentem. Quid ad te? Audi salutem. Quae dicunt facite 30. Securum te fecit. Quid? Quae dicunt facite. Mala faciunt: Quae faciunt nolite facere 31. Bona faciunt, non in via salutant, non per occasionem Evangelium adnuntiant; imitatores eorum estote, sicut et ipsi Christi. Bonus tibi praedicat: carpe uvam de vite. Malus tibi praedicat: carpe uvam pendentem in saepe. Botrus implicito palmite inter spinas crevit et de spinis non germinavit. Plane quando tale aliquid vides et esuris, sollicite carpe, ne, cum ad uvam manum mittis, lacereris ab spinis. Hoc est quod dico: sic audi quod bonum est, ne malos mores imiteris. Praedicet ex occasione, salutet in via; illi nocebit quod non audivit praeceptum Christi: Neminem in via salutaveritis 32; tibi non nocebit, qui sive a transeunte sive a veniente salutem audis, salutem tenes. Apostolum audi, sicut promiseram, admittentem ista: Quid enim, dum omni modo sive occasione sive veritate Christus adnuntietur? Et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Scio enim quia ipsum mihi proficit in salutem per vestram obsecrationem 33.

Praedicatores pacem ferre iussi.

11. Tales igitur Apostoli Christi, praedicatores Evangelii, non salutantes in via; hoc est non aliud quaerentes, sed germana caritate Evangelium adnuntiantes, veniant domum et dicant: Pax domui huic 34. Non ore solum dicunt; quo pleni sunt fundunt. Praedicant pacem et habent pacem. Non sunt tales de qualibus dictum est: Pax pax, et non est pax 35. Quid. est: Pax pax, et non est pax? Praedicant et non habent; laudant et non amant; dicunt et non faciunt 36. Sed tamen tu accipe pacem, sive occasione sive veritate Christus adnuntietur. Qui ergo plenus est pace et salutat: Pax domui huic, si est illic filius pacis 37, requiescit super eum pax illius; si quo minus forte enim non est illic filius pacis, nihil perdidit qui salutavit: ad vos, inquit, revertetur 38. Revertitur ad te quae non discessit a te. Hoc enim dicere voluit: Tibi prodest quod adnuntiasti; illi nihil profuit qui non suscepit. Non quia ille inanis remansit, ideo tu perdidisti mercedem. Redditur tibi pro voluntate tua; redditur tibi pro caritate quam impendisti. Reddet tibi qui securum te fecit voce angelica: Pax in terra hominibus bonae voluntatis 39.