SERMO 96

DE VERBIS EVANGELII MC 8, 34:
"
SI QUIS VULT ME SEQUI, ABNEGET SEMETIPSUM", ET CETERA
DEQUE VERBIS 1 IO 2, 15:
"
QUI DILIGIT MUNDUM, NON EST DILECTIO PATRIS IN EO".

Praecepta caritate levia fiunt.

1. 1. Durum videtur et grave quod Dominus imperavit, ut si quis eum vult sequi, abneget se ipsum 1. Sed non est durum nec grave quod ille imperat, qui adiuvat ut fiat quod imperat. Nam et illud verum est quod ei dicitur in Psalmo: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras 2. Et illud verum est quod ipse dixit: Iugum meum lene est, et onus meum leve est 3. Quidquid enim durum est in praeceptis, ut sit lene, caritas facit. Novimus quanta ipse amor faciat. Plerumque etiam ipse amor reprobus atque lascivus est: quanta homines dura perpessi sunt, quanta indigna et intolerabilia pertulerunt, ut pervenirent ad id quod amaverunt; sive sit amator pecuniae, qui vocatur avarus; sive sit honoris amator, qui vocatur ambitiosus; sive sit corporum pulchrorum amator, qui vocatur lascivus? Et quis posset enumerare omnes amores? Considerate tamen, quantum laborent omnes amatores, nec sentiunt quod laborant: et tunc ab eis plus laboratur, quando a labore quisque prohibetur. Cum ergo tales sint homines plures, quales sunt amores, nihilque aliud curae esse debeat quomodo vivatur, nisi ut quod amandum est eligatur; quid miraris, si ille qui diligit Christum, et qui vult sequi Christum, amando negat se ipsum? Si enim perit homo amando se, profecto invenitur negando se.

Amor sui, prima hominis perditio.

2. 2. Prima hominis perditio, fuit amor sui. Si enim se non amaret, et Deum sibi praeponeret, Deo esse semper subditus vellet: non autem converteretur ad neglegendam voluntatem illius, et faciendam voluntatem suam. Hoc est enim amare se, velle facere voluntatem suam. Praepone his voluntatem Dei: disce amare te, non amando te. Nam ut sciatis vitium esse se amare, sic Apostolus dicit: Erunt enim homines se ipsos amantes 4. Et numquid qui amat se, fidit in se? Incipit enim deserto Deo amare se, et ad ea diligenda quae sunt extra se, pellitur a se: usque adeo ut cum dixisset idem Apostolus: Erunt homines seipsos amantes, continuo subiceret, amatores pecuniae. Iam vides quia foris es. Amare te coepisti: sta in te, si potes. Quid is foras? Numquid pecunia dives factus es, amator pecuniae? Coepisti diligere quod est extra te, perdidisti te. Cum ergo pergit amor hominis etiam a se ipso ad ea quae foris sunt, incipit cum vanis evanescere, et vires suas quodam modo prodigus erogare. Exinanitur, effunditur, inops redditur, porcos pascit: et laborans in pastione porcorum, aliquando recordatur et dicit: Quanti mercenarii patris mei panem manducant, et ego fame hic pereo 5? Sed hoc quando dicit, quid narratum est de ipso filio, qui omnia effudit in meretricibus, qui habere voluit in potestate quae bene illi apud patrem servabantur; habere illa voluit in arbitrio suo, effudit ea, factus est inops? quid de illo dicitur? Et reversus ad semetipsum 6. Si reversus est ad se, exierat a se. Quia ceciderat a se, et exierat a se, redit prius ad se, ut redeat in illo unde ceciderat a se. Sicut enim cadendo a se, remansit in se: sic redeundo ad se, non debet remanere in se, ne iterum exeat a se. Reversus ad semetipsum, ut non remaneret in semetipso, quid dixit? Surgam, et ibo ad patrem meum 7. Ecce unde ceciderat a se, ceciderat a patre suo: ceciderat a se, ad ea quae foris sunt exiit a se. Redit ad se, et pergit ad patrem, ubi tutissime servet se. Si ergo exierat a se, et a quo exierat; redeundo ad se, ut eat ad patrem, neget se. Quid est, neget se? Non praesumat de se, sentiat se hominem, et respiciat dictum propheticum: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 8. Subducat se sibi, sed non deorsum versus. Subducat se sibi, ut haereat Deo. Quidquid boni habet, illi tribuat a quo factus est: quidquid mali habet, ipse sibi fecit. Deus quod in illo malum est, non fecit: perdat quod fecit, qui inde defecit. Abneget, inquit, se, et tollat crucem suam, et sequatur me 9.

Quo sequendus Christus et qua via.

3. 3. Quo sequendus est Dominus? Quo iit, novimus: eamdem solemnitatem ante dies paucissimos celebravimus. Resurrexit enim, et ascendit in coelum: illo sequendus est. Plane desperandum non est, quia ipse promisit, non quia homo aliquid potest. Longe a nobis erat coelum antequam caput nostrum iisset in coelum. Iam quare desperemus, si membra illius capitis sumus? Illo ergo sequendus est. Et quis nolit eum sequi ad talem sedem? Maxime quia multum timoribus et doloribus laboratur in terra. Quis nolit illo sequi Christum, ubi summa est felicitas, summa pax, perpetua securitas? Bonum est illo eum sequi: sed videndum est qua. Etenim verba ista Dominus Iesus non tunc dicebat, quando a mortuis iam resurrexerat. Nondum erat passus, venturus erat ad crucem, venturus ad exhonorationem, ad contumelias, ad flagella, ad spinas, ad vulnera, ad insultationes, opprobria, mortem. Quasi exasperata est via: pigrum te facit: non vis sequi. Sequere. Asperatum est quod sibi homo fecit, sed contritum est quod Christus redeundo calcavit. Nam quis non velit ire ad exaltationem? Omnes delectat celsitudo: sed humilitas gradus est. Quid tendis pedem ultra te? Cadere vis, non ascendere. A gradu incipe, et ascendisti. Istum gradum humilitatis nolebant attendere duo illi discipuli, qui dicebant: Domine, iube ut unus nostrum in regno tuo sedeat ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam 10. Sublimitatem quaerebant, gradum non videbant. Dominus autem ostendit gradum. Quid enim respondit? Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum11 Qui quaeritis apicem sublimitatis, potestis bibere calicem humilitatis? Ideo non utcumque ait: Abneget seipsum, et sequatur me; sed addidit: Tollat crucem suam, et sequatur me 12.

Ferenda crux et contemnendus mundus.

4. 4. Quid est: Tollat crucem suam? Ferat quidquid molestum est: sic me sequatur. Cum enim coeperit me moribus et praeceptis meis sequi, multos habebit contradictores, multos habebit prohibitores, multos habebit dissuasores, et hoc de ipsis quasi comitibus Christi. Cum Christo ambulabant, qui caecos clamare prohibebant. Sive ergo minas, sive blandimenta, sive quaslibet prohibitiones, si sequi vis, in crucem verte; tolera, porta, noli succumbere. Videntur his verbis Domini exhortata martyria. Si persecutio est, nonne pro Christo debent cuncta contemni? Amatur mundus: sed praeponatur a quo factus est mundus. Magnus est mundus: sed maior est a quo factus est mundus. Pulcher est mundus: sed pulchrior est a quo factus est mundus. Blandus est mundus: sed suavior est a quo factus est mundus. Malus est mundus: et bonus est a quo factus est mundus. Quomodo potero absolvere et explicare quod dixi? Adiuvet Deus. Quid enim dixi? quid laudastis? Ecce quaestio est, et tamen iam laudastis. Quomodo malus est mundus, si bonus est a quo factus est mundus? Nonne Deus fecit omnia, et ecce bona valde? Nonne per singula testatur Scriptura quod bona fecerit Deus, dicendo: Et vidit Deus quia bonum est? Et universa in fine ita conclusit quemadmodum fecit Deus omnia, et ecce bona valde 13.

Quomodo malus mundus, a Deo bono factus.

5. 5. Quomodo ergo malus est mundus, et bonus est a quo factus est mundus? quomodo? Quoniam mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit 14. Mundus per eum factus est, coelum et terra, et omnia quae in eis sunt: mundus eum non cognovit, amatores mundi; amatores mundi, et contemptores Dei: iste mundus eum non cognovit. Sic ergo malus est mundus, quia mali sunt qui Deo praeferunt mundum. Et bonus est qui fecit mundum, coelum et terram et mare, et ipsos qui amant mundum. Solum enim quod amant mundum et non amant Deum, in illis non ipse fecit. Ipsos autem, quod ad naturam pertinet, ipse fecit: quod ad culpam pertinet, non ipse fecit. Hoc est quod paulo ante dixi: Deleat homo quod fecit, et placebit ei qui eum fecit.

Mundus bonus ex malo factus.

6. 6. Nam est et mundus bonus in ipsis hominibus; sed ex malo factus. Totum enim mundum, si homines ponas mundum, excepto quod dicimus mundum coelum et terram, et omnia quae in eis sunt; si homines dicas mundum, totum mundum malum fecit, qui primo peccavit. Omnis massa in radice vitiata est. Bonum hominem fecit Deus: sic habet Scriptura: Fecit Deus hominem rectum, et ipsi homines adinvenerunt cogitationes multas 15. A multis curre ad unum, dispersa collige in unum: conflue, munitus esto, mane apud unum; noli ire in multa. Ibi est beatitudo. Sed defluximus, in perditionem perreximus: omnes cum peccato nati sumus, et ad id quod nati sumus, male vivendo et nos addidimus, et totus mundus factus est malus. Christus autem venit, et elegit quod fecit, non quod invenit: nam omnes malos invenit, et gratia sua bonos fecit. Et factus est alter mundus: et mundum persequitur mundus.

Mundus persequens mundum.

7. 7. Quis est mundus qui persequitur? De quo nobis dicitur: Nolite diligere mundum, et ea quae in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo. Quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia eius. Qui autem perficit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum 16. Ecce ambos mundos dixi, et persequentem, et quem persequitur. Quis est mundus persequens? Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est: et mundus transit. Ecce iste est mundus persequens. Quis est mundus quem persequitur? Quisquis fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum.

Mundus in Scripturis duplex: redemptus et damnatus.

7. 8. Sed ecce, ille qui persequitur, mundus vocatur: probemus, si et ille qui persecutionem patitur, mundus vocatur. An vero surdus es adversus vocem Christi dicentis, vel potius Scripturae sanctae attestantis: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi 17? Si odit vos mundus, ait, scitote quia me prius odio habuit 18. Ecce odit mundus. Quem, nisi mundum? Quem mundum? Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Persequitur mundus damnatus: persecutionem patitur mundus reconciliatus. Mundus damnatus, quidquid praeter Ecclesiam: mundus reconciliatus, Ecclesia. Non enim venit Filius hominis, ait, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum 19.

Omnibus iussum est ut se abnegent.

7. 9. Sed in hoc mundo sancto, bono, reconciliato, salvato; imo salvando, nunc autem spe salvato: Spe enim salvi facti sumus 20: in hoc ergo mundo, hoc est Ecclesia, quae tota sequitur Christum, universaliter dixit: Qui vult me sequi, abneget semetipsum 21. Non enim hoc virgines debent audire, et maritatae non debent; aut viduae debent, et nuptae non debent: aut monachi debent, et coniugati non debent; aut clerici debent, et laici non debent: sed universa Ecclesia, universum corpus, cuncta membra per officia propria distincta et distributa, sequantur Christum. Tota sequatur ipsa unica, sequatur columba, sequatur sponsa, sequatur redempta et dotata sanguine sponsi. Habet ibi locum suum integritas virginalis; habet ibi locum suum continentia vidualis; habet ibi locum suum pudicitia coniugalis: non ibi habet locum suum adulterium; non ibi habet locum suum illicita et punienda lascivia. Ista autem membra quae habent ibi locum suum in genere suo, et in loco suo, et in suo modo, sequantur Christum; abnegent se, id est non praesumant de se; tollant crucem suam, id est, tolerent in mundo pro Christo quidquid intulerit mundus. Ament eum qui solus non decipit, qui solus non fallitur, solus non fallit: ament eum, quia verum est quod promittit. Sed quia non modo dat, titubat fides. Dura, persevera, tolera, porta dilationem, et tulisti crucem.

Christi sequentium varii gradus, quidve in illis sit retro respicere.

8. 10. Non dicat virgo: Sola ibi ero. Non enim sola ibi erit Maria, sed erit ibi et Anna vidua. Non dicat nupta: Vidua ibi erit, non ego. Non enim erit ibi Anna, et non ibi erit Susanna. Sed plane inde se probent qui ibi futuri sunt, ut qui habent hic inferiorem locum, non invideant, sed diligant in aliis meliorem locum. Etenim, verbi gratia, fratres mei, ut advertatis: coniugalem vitam quisque elegit, continentem vitam quisque elegit; si ille qui elegit vitam coniugalem, concupiverit adulteria, retro respexit; illud concupivit quod illicitum est. Qui vero a continentia ad nuptias postea redire voluerit, retro respexit: licitum elegit, et retro respexit. Ergo damnandae sunt nuptiae? Non. Non sunt damnandae nuptiae: sed ille qui eas elegit, quo accesserat vide. Iam ante ierat. Quando vivebat lascive adolescens, nuptiae ante illum erant; ad eas se tendebat: cum vero elegit continentiam, nuptiae post illum sunt. Memores estote, ait Dominus, uxoris Lot 22. Uxor Lot retro respiciendo remansit 23. Quisque ergo quo potuit pervenire, inde timeat retro respicere: et ambulet in via, sequatur Christum: quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem intus sequatur ad palmam vocationis Dei in Christo Iesu 24. Coniugati praeponant sibi innuptos; fateantur eos esse meliores: in eis diligant quod ipsi non habent; et in illis Christum ament.