SERMO 84

DE VERBIS EVANGELII MT 19, 17:
"
SI VIS VENIRE AD VITAM, SERVA MANDATA"

Aeterna vita quantum amanda sit ex amore huius vitae intellegitur.

1. Dixit Dominus cuidam adolescenti: Si vis venire ad vitam, serva mandata 1. Non dixit: Si vis venire ad vitam aeternam: sed: Si vis venire ad vitam; eam definiens vitam, quae fuerit aeterna vita. Huius ergo vitae amorem nos primitus commendemus. Etenim amatur et qualiscumque vita ista; et ipsam qualemcumque, aerumnosam, miseram, finire homines timent, et pavescunt. Hinc videndum est, hinc considerandum, quemadmodum amanda sit aeterna vita; quando sic amatur misera ista et quandoque finienda vita. Considerate, fratres, quantum amanda sit vita, ubi nunquam finias vitam. Amas ergo istam vitam, ubi tantum laboras, curris, satagis, anhelas; et vix enumerantur quae necessaria sunt in misera vita; seminare, arare, novellare, navigare, molere, coquere, texere: et post haec omnia finire habes vitam. Ecce quae pateris in misera ista quam diligis vita: et putas te semper victurum, et nunquam moriturum? Templa, saxa, marmora, ferro plumboque consolidata, tamen cadunt: et homo nunquam se putat moriturum? Discite ergo, fratres, quaerere aeternam vitam, ubi ista non tolerabitis, sed in aeternum cum Deo regnabitis. Qui enim vult vitam, sicut dicit propheta, diligit videre dies bonos 2. Nam in diebus malis mors potius optatur, quam vita. Nonne audimus et videmus homines in aliquibus tribulationibus et angustiis, conflictationibus et aegritudinibus dum sunt constituti, et vident se laborare, nihil aliud dicere nisi, Deus mitte mihi mortem, accelera dies meos? Et aliquando venit aegritudo; curritur, adducuntur medici, solidi et munera promittuntur. Dicit tibi ipsa mors: Ecce adsum, quam paulo ante a Domino petebas; quid me modo fugere vis? Inveni te falsatorem, et miserae vitae amatorem.

Vera ac beata vita: vita aeterna.

2. De his autem diebus quos agimus, ait Apostolus: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt 3. Non sunt ergo dies mali quos agimus in corruptela huius carnis, in tanta vel sub tanta sarcina corruptibilis corporis, inter tantas tentationes, inter tantas difficultates, ubi falsa voluptas, nulla securitas gaudii, timor torquens, cupiditas avida, tristitia arida? Ecce quam malos dies: et nemo vult finire ipsos malos dies, multumque hinc rogant homines Deum, ut diu vivant. Quid est autem diu vivere, nisi diu torqueri? Quid est aliud diu vivere, quam malos dies malis diebus addere? Et cum crescunt pueri, quasi accedunt illis dies; et nesciunt quia minuuntur: et ipsa est falsa computatio. Crescentibus enim decedunt dies potius, quam accedunt. Constitue alicui homini nato, verbi gratia, octoginta annos: quidquid vivit, de summa minuit. Et inepti homines gratulantur plurimis natalitiis, tam suis, quam filiorum suorum. O virum prudentem! Si tibi vinum minuatur in utre, tristaris: dies perdis, et gaudes? Mali ergo sunt dies: et eo peiores, quia diliguntur. Sic blanditur hic mundus, ut nemo velit finire aerumnosam vitam. Vera enim vita vel beata haec est, cum resurgemus et cum Christo regnabimus. Nam et impii resurrecturi sunt, sed in ignem ituri. Vita itaque non est, nisi beata. Et vita beata esse non potest, nisi aeterna, ubi sunt dies boni; nec multi, sed unus. Ex consuetudine huius vitae appellati sunt dies. Dies ille nescit ortum, nescit occasum. Illi diei non succedit crastinus; quia non praecedit eum hesternus. Hunc diem, vel hos dies, et hanc vitam, et veram vitam in promissis habemus. Alicuius ergo operis merces est. Si enim mercedem amamus, in opere non deficiamus 4: et in aeternum cum Christo regnabimus.