SERMO 77

DE VERBIS EVANGELII MT 15, 21-28:
"
EGRESSUS IESUS DE GENEZARETH, SECESSIT IN PARTES
THYRI ET SIDONIS, ET ECCE MULIER CHANANAEA" ET CETERA

Chananaea mulier humilitatis exemplum.

1. 1. Chananaea ista mulier, quae modo nobis lectione evangelica commendata est, praebet nobis humilitatis exemplum, et pietatis viam: ab humilitate in alta surgere ostendit. Erat autem, sicuti apparet, non de populo Israel, unde Patriarchae, unde Prophetae, unde parentes Domini nostri Iesu Christi secundum carnem; unde ipsa virgo Maria, quae peperit Christum. Non ergo ex isto populo erat haec mulier: sed erat ex Gentibus. Nam, sicut audivimus, secessit Dominus in partes Tyri et Sidonis, et inde mulier Chananaea de finibus illis egressa, petebat beneficium instantissime curandae filiae suae, quae male a daemonio vexabatur 1. Tyrus et Sidon non erant civitates populi Israel, sed Gentium; quamvis vicinae illi populo. Clamabat ergo avida impetrandi beneficii, fortiterque pulsabat: et dissimulabatur ab ea, non ut misericordia negaretur, sed ut desiderium accenderetur; nec solum ut desiderium accenderetur, sed, sicut ante dixi, ut humilitas commendaretur. Clamabat ergo tamquam Domino non audiente, sed quod facturus erat in silentio disponente. Discipuli rogaverunt pro illa Dominum, et dixerunt: Dimitte illam, quia clamat post nos 2. Et ille: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel 3.

Quomodo Christus nonnisi ad Israelitas missus.

2. 2. Hic verborum istorum oritur quaestio: Unde nos ad ovile Christi de Gentibus venimus, si non est missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel? Quid sibi vult huius secreti tam alta dispensatio, ut cum Dominus sciret quare veniret, utique ut Ecclesiam haberet in omnibus Gentibus, non se missum dixerit, nisi ad oves quae perierunt domus Israel? Intellegimus ergo praesentiam corporis sui, nativitatem suam, exhibitionem miraculorum, virtutemque resurrectionis in illo populo eum ostendere debuisse; ita fuisse dispositum, sic ab initio commendatum, hoc praedictum, hoc impletum: quia Christus Iesus ad gentem Iudaeorum venire debuit videndus, occidendus, et lucraturus eos inde quos ante praescivit. Non enim damnata illa plebs est, sed ventilata. Ibi erat paleae multitudo, ibi granorum occulta dignitas: ibi quod incenderetur, ibi unde horreum repleretur. Nam unde Apostoli nisi inde? unde Petrus? unde caeteri?

Saulus in Paulum mutatus.

2. 3. Unde ipse Paulus, primo Saulus? hoc est, primo superbus, post humilis. Nam quando Saulus, a Saüle nomen derivatum erat. Saül autem rex superbus: in regno autem David humilem persequebatur 4. Quando ergo Saulus, qui postea Paulus, tunc utique superbus, tunc persecutor innocentium, tunc vastator Ecclesiae 5. Acceperat enim litteras (velut zelo Synagogae ardens, et insequens christianum nomen) a sacerdotibus, ut exhiberet quoscumque invenisset christianos ad luenda supplicia. Cum pergit, cum anhelat caedes, cum sitit sanguinem, coelesti Christi voce prostratus est persecutor, erectus est praedicator. Impletum in illo quod scriptum est in propheta: Ego percutiam, et ego sanabo 6. Hoc enim percutit Deus, quod se in homine extollit adversus Deum. Non est impius medicus, qui tumorem ferit, qui putredinem secat aut urit. Dolorem ingerit: ingerit, sed ut perducat ad sanitatem. Molestus est: sed nisi esset, utilis non esset. Prostravit ergo Christus una voce Saulum, erexit Paulum: hoc est, prostravit superbum, erexit humilem. Nam quae fuit ratio mutandi sibi nominis, ut cum Saulus antea vocaretur, postea se Paulum dici vellet; nisi quia Sauli nomen in se agnovit, cum persequeretur, fuisse superbiae? Elegit ergo humile nomen, ut Paulus, hoc est minimus, vocaretur. Paulum enim, minimum est. Paulum nihil aliud est, quam parvum. De quo nomine iam glorians, humilitatemque commendans: Ego, inquit, sum minimus Apostolorum 7. Unde ergo, unde iste, nisi ex populo Iudaeorum? Inde alii Apostoli, inde Paulus, inde quos commendat idem Paulus, quod viderint Dominum post resurrectionem. Dicit enim eum visum ferme a quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt 8.

Iudaei audito Petro conversi.

2. 4. Ex illo autem populo etiam illi, qui, cum Petrus loqueretur, commendans passionem, resurrectionem divinitatemque Christi, accepto Spiritu sancto, quando illi omnes, in quos venit Spiritus Sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti, compuncti spiritu, qui audiebant ex populo Iudaeorum, quaesierunt consilium salutis suae, intellegentes se reos sanguinis Christi: quod eum ipsi crucifixerint, ipsi occiderint, in cuius nomine occisi a se viderent tanta miracula fieri, viderent Spiritus sancti praesentiam.

3. 4. Quaerentes ergo consilium, responsum acceperunt: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra 9. Quis desperaret sibi donanda peccata, quando crimen occisi Christi reis donabatur? Conversi sunt ex ipso populo Iudaeorum: conversi sunt, baptizati sunt. Ad mensam Domini accesserunt, et sanguinem quem saevientes fuderunt, credentes biberunt. Quemadmodum autem sint conversi, quam plane atque perfecte, indicant Actus Apostolorum. Nam omnia quae possidebant, vendiderunt, atque pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum posuerunt; et distribuebatur unicuique sicut opus cuique erat: et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia 10. Et erat illis, sicut scriptum est, anima una et cor unum in Deum 11. Ecce sunt oves de quibus dixit: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel 12. Illis enim exhibuit praesentiam suam, pro illis in se saevientibus crucifixus oravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 13. Intellegebat medicus phreneticos mente perdita medicum occidentes, et occidendo medicum nescientes, sibi medicamentum facientes. De Domino enim occiso omnes curati sumus, illius sanguine redempti, pane illius corporis a fame liberati. Hanc ergo praesentiam Christus Iudaeis exhibuit. Hoc ergo ait: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel: ut illis praesentiam sui corporis exhiberet; non ut oves quas habebat in Gentibus, contemneret et praeteriret.

Ad gentes Christus non missus est, sed misit.

4. 5. Ad Gentes enim ipse non ivit, sed discipulos misit. Et illic impletum est quod propheta dixit: Populus quem non cognovi, servivit mihi 14. Videte quam alta, quam evidens, quam expressa prophetia: Populus quem non cognovi, id est, cui praesentiam meam non exhibui, servivit mihi. Quomodo? Sequitur: In auditu auris obaudivit mihi 15: hoc est, non videndo, sed audiendo crediderunt. Ideo Gentium maior laus. Illi enim viderunt, et occiderunt: Gentes audierunt, et crediderunt. Ad Gentes autem vocandas et congregandas, ut impleretur quod modo cantavimus: Congrega nos de Gentibus, ut confiteamur nomini tuo, et gloriemur in laude tua 16, ille Paulus apostolus missus est. Minimus ille factus magnus, non per se, sed per eum quem persequebatur, missus est ad Gentes, ex latrone pastor, ex lupo ovis. Missus est ad Gentes ille apostolus minimus 17, et multum laboravit in Gentibus, et per eum Gentes crediderunt. Testes sunt eius epistolae.

Filia Archisynagogi, et haemorrhoissa.

4. 6. Habes hoc et in Evangelio sacratissime figuratum. Filia Archisynagogi quaedam defuncta erat, pater eius rogabat Dominum, ut iret ad eam: aegram reliquerat et in periculo constitutam. Ibat Dominus ad visitandam et sanandam aegram: interea mortua nuntiata est, et dictum est patri: Puella mortua est, noli iam vexare magistrum 18. Dominus autem qui sciebat se posse mortuos suscitare, non abstulit spem desperato, et ait patri: Noli timere, tantum crede 19. Pergebat ad puellam: atque in itinere inter turbas, quomodo potuit, coarctavit se quaedam mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, et diuturno illo languore in medicos frustra omnia quae habebat impenderat. Ubi fimbriam vestimenti eius tetigit, sana facta est. Et Dominus: Quis me tetigit? 20 Admirantes discipuli qui nesciebant quid esset factum, et videbant eum a turbis comprimi, et de una quae leviter tetigerat fuisse sollicitum, responderunt: Turba te premit, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis 21. Nam isti premunt, illa tetigit. Corpus ergo Christi multi moleste premunt, pauci salubriter tangunt. Tetigit me, inquit, aliquis. Ego enim sensi de me virtutem exiisse. At ubi vidit illa non se latuisse, provoluta est ante pedes eius, et confessa est quid esset factum. Post haec perrexit, pervenitque quo tendebat, et puellam filiam Archisynagogi inventam mortuam suscitavit 22.

Res de illis narrata licet vere gesta, tamen figura est.

5. 7. Factum quidem est, et ita ut narratur, impletum: sed tamen etiam ipsa, quae a Domino facta sunt, aliquid significantia erant, quasi verba, si dici potest, visibilia et aliquid significantia. Quod maxime apparet in eo quod praeter tempus poma quaesivit in arbore, et quia non invenit, arbori maledicens aridam fecit 23. Hoc factum nisi figuratum accipiatur, stultum invenitur: primo, quaesisse poma in illa arbore, quando tempus non erat ut essent in ulla arbore; deinde, si pomorum iam tempus esset, non habere poma quae culpa arboris esset? Sed quia significabat, quaerere se non solum folia, sed et fructum, id est, non solum verba, sed et facta hominum; arefaciendo ubi sola folia invenit, significavit eorum poenam qui loqui bona possunt, facere bona nolunt. Sic ergo et hic. Nam utique mysterium est. Praescius omnium dicit: Quis me tetigit? 24 Fit imperito similis Creator, et interrogat non solum qui hoc sciebat, sed etiam qui caetera praesciebat. Aliquid est utique, quod nobis significante mysterio loquitur Christus.

Quid illis figuratur?

5. 8. Filia illa Archisynagogi significabat populum Iudaeorum, propter quem venerat Christus, qui dixit: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel 25. Illa vero mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, Ecclesiam figurabat ex Gentibus, ad quam Christus per praesentiam corporis non erat missus. Ad illam ibat, illius salutem intendebat: haec intercurrit, tangit fimbriam quasi nescientis, id est, sanatur tamquam ab absente. Dicit ille: Quis me tetigit? 26 quasi diceret, Non novi hunc populum. Populus quem non cognovi, servivit mihi. Tetigit me aliquis. Ego enim sensi virtutem de me exisse 27, id est, Evangelium emissum totum orbem implesse. Tangitur autem fimbria exigua pars vestimenti et extrema. Fac vestem Christi quasi Apostolos. Ibi fimbria Paulus erat: hoc est, extremus et minimus. Nam utrumque de se dixit: Ego sum minimus Apostolorum 28. Nam post omnes vocatus est, post omnes credidit, plus omnibus sanavit. Non erat missus Dominus, nisi ad oves quae perierant domus Israel. Sed quia et populus quem non cognoverat, serviturus erat, in obauditu auris obauditurus erat, nec de illo tacuit ibi constitutus. Ait enim quodam loco idem Dominus: Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et has adducere, ut sit unus grex et unus pastor 29.

Chananaeae perseverantia in petendo.

6. 9. Inde mulier ista erat: ideo non contemnebatur, sed differebatur. Non sum, inquit, missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel 30. Et illa clamando instabat, perseverabat, pulsabat, tamquam iam audisset, Pete, et accipe; quaere, et invenies; pulsa, et aperietur tibi. Institit, pulsavit. Nam et Dominus quando dixit haec verba: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis 31; supra dixerat: Nolite sanctum dare canibus, neque proieceritis margaritas vestras ante porcos; ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos 32: id est, post contemptum margaritarum vestrarum etiam molesti sint vobis. Nolite ergo illis proicere quae contemnunt.

Cur gentes canes.

6. 10. Et unde discernimus (tamquam responderent) qui sint porci, qui sint canes? Hoc in ista muliere demonstratum est. Nam illi mulieri instanti respondit hoc: Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus 33. Canis es, una es ex Gentibus, idola adoras. Quid autem tam familiare canibus, quam lapides lingere? Non est ergo bonum, panem filiorum tollere, et mittere canibus. Illa si recederet post haec verba, canis accesserat, canis abscesserat: sed pulsando, homo facta est ex cane. Institit enim petendo, et ex ipso veluti convicio humilitatem ostendit, misericordiam impetravit. Neque enim commota est, aut succensuit, quod canis appellata fuerit petens beneficium, rogans misericordiam: sed ait: Ita, Domine 34: dixisti me canem; plane canis sum, agnosco nomen meum; Veritas loquitur: sed non ideo a beneficio repellenda sum. Prorsus canis: sed et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum 35. Modicum quoddam et exiguum beneficium desidero: non mensam invado, sed micas quaero.

Humilitas in Chananaea commendata.

7. 11. Videte quemadmodum humilitas commendata est. Canem illam Dominus dixerat; non dixit: Non sum; sed dixit: Sum. Et Dominus continuo, quia se agnovit canem: O mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut petisti 36. Tu te agnovisti canem, ego te iam agnosco hominem. O mulier, magna est fides tua! petisti, quaesisti, pulsasti; accipe, inveni, aperiatur tibi. Videte, fratres, quemadmodum in hac muliere quae Chananaea erat, id est, quae de Gentibus veniebat, et typum, hoc est, figuram Ecclesiae gerebat, maxime humilitas commendata est. Etenim gens Iudaea, ut ab Evangelio repelleretur, superbia inflata est, quod Legem accipere meruisset, quod de ipsa gente Patriarchae processerint, Prophetae exstiterint, Moyses Dei servus miracula magna, quae audivimus in Psalmo 37, in Aegypto fecerit, per mare Rubrum aquis recedentibus populum duxerit, Legem acceperit, quam ipso populo dederit. Erat unde extolleretur gens Iudaea, et per ipsam superbiam factum est ut Christo nollet humiliari auctori humilitatis, repressori tumoris, medico Deo, qui propter hoc, cum Deus esset, homo factus est, ut se homo hominem cognosceret. Magna medicina. Haec medicina si superbiam non curat, quid eam curet nescio. Deus est, et fit homo: seponit divinitatem, id est, quodammodo sequestrat, hoc est, occultat quod suum erat, apparet quod acceperat. Fit ille homo, cum sit Deus: et non se agnoscit homo hominem, id est, non se mortalem agnoscit, non se agnoscit fragilem, non se agnoscit peccatorem, non se agnoscit aegrotum, ut quaerat vel aegrotus medicum! sed quod est periculosius, sanus sibi videtur!

Iudaeis ob superbiam reiectis, gentes propter humilitatem in eorum locum suffectae.

8. 12. Ergo propter hoc ille populus non accessit, id est, propter superbiam: et dicti sunt ex arbore oleae, hoc est, de illo populo a Patriarchis creato, fracti rami naturales, id est. Iudaei merito steriles spiritu superbiae; et in illa olea insertus est oleaster. Oleaster populus ex Gentibus. Sic dicit Apostolus, quod oleaster insertus sit in olea, rami autem naturales fracti sint. Illi fracti propter superbiam: insertus oleaster propter humilitatem 38. Hanc humilitatem ostendebat mulier, dicens: Ita, Domine 39, canis sum, micas desidero. In hac humilitate etiam Centurio ille placuit: qui cum desideraret puerum suum a Domino curari, et Dominus diceret: Ego veniam et curabo eum; respondit ille: Domine, non sum dignus qui sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus 40. Non sum dignus qui sub tectum meum intres. Tecto non recipiebat, corde receperat. Quanto humilior, tanto capacior, tanto plenior. Colles enim aquam repellunt, valles implentur. Quid deinde, quid ad hoc Dominus, posteaquam dixit: Non sum dignus qui sub tectum meum intres, ad eos qui sequebantur: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel 41: id est, in illo populo ad quem veni, non inveni tantam fidem. Tantam, quid est? Tam magnam. Unde magnam? De minimo, id est, de humilitate grandem. Non inveni tantam fidem: similem grano sinapis, quanto minutiori, tanto ferventiori. Inserebat ergo iam Dominus oleastrum in oliva. Tunc hoc faciebat, quando dicebat: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.

Carnalia non exspectanda in regno caelorum.

9. 13. Denique vide quod sequitur. Ideo dico vobis (quia non inveni tantam fidem in Israel, id est, tantam cum fide humilitatem): Ideo dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum 42. Recumbent, inquit, requiescent. Non enim debemus illic carnales epulas cogitare, aut aliquid tale in illo regno concupiscere, ut non vitia mutemus virtutibus, sed vitia supponamus. Aliud est enim, desiderare regnum coelorum propter sapientiam et vitam aeternam; aliud, propter felicitatem terrenam, quasi illic habeamus eam opulentiorem atque maiorem. Si divitem te in illo regno futurum putas, cupiditatem non amputas, sed mutas: et tamen dives eris, et nonnisi illic dives eris. Nam hic indigentia tua colligit plurima. Quare multum habent divites? Quia multum indigent. Maior indigentia quasi maiores comparat facultates: illic ipsa indigentia morietur. Tunc vere dives eris, quando nullius indigens eris. Non enim tu dives, et angelus pauper, qui non habet iumenta et rhedas et familias. Quare? Quia non indiget: quia quanto fortior, tanto minus indigus. Ergo ibi divitiae, et verae divitiae. Epulas terrae huius non ibi cogites. Epulae enim terrae huius medicamenta quotidiana sunt; aegritudini cuidam nostrae, cum qua nascimur, necessaria sunt. Aegritudinem istam sentit quisquis, cum hora reficiendi transierit. Vis videre quanta aegritudo sit ista, ut tamquam acuta febris, septem diebus necet? Ne te sanum putes. Sanitas immortalitas erit. Nam haec longa aegritudo est. Quia quotidianis medicamentis fulcis morbum tuum; sanus tibi esse videris: detrahe medicamenta, et vide quid potes.

Moriendi necessitas ab ipso ortu.

10. 14. Nam ex quo nascimur, necesse est ut moriamur. Morbus hic necesse est ut ad mortem perducat. Certe medici quando aegros inspiciunt, hoc dicunt. Verbi gratia, hydrops est iste, moritur: hic morbus non potest curari. Elephantiosus est; nec morbus iste curari potest. Phthisicus est; quis hoc curat? Necesse est ut pereat, necesse est ut moriatur. Ecce iam dixit medicus, Phthisicus est, non potest nisi moriatur; et tamen aliquando et hydrops non inde moritur, et elephantiosus non inde moritur, et phthisicus non inde moritur: et tamen necesse est ut quisquis natus fuerit, inde moriatur. Moritur inde, non potest aliter. Hoc et medicus et imperitus pronuntiat: sed et si tardius moritur, numquid ideo non moritur? Quando ergo vera sanitas, nisi quando vera immortalitas, si ergo vera immortalitas, nulla corruptio, nulla defectio, quid illic alimentis opus erit? Ergo cum audis: Recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob 43; non pares ventrem, sed mentem. Impleberis ibi: et ipse interior venter habet cibos suos. Secundum istum ventrem dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 44. Et vere saturabuntur, ut non esuriant.

Rami naturales praeciduntur, inseriturque oleaster.

10. 15. Inserebat ergo iam oleastrum Dominus, cum dicebat: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum, id est, inserentur in oliva. Huius enim olivae radices sunt, Abraham et Isaac et Iacob: filii autem regni, hoc est Iudaei increduli, ibunt in tenebras exteriores 45. Praecidentur rami naturales, ut inseratur oleaster. Sed unde rami naturales praecidi meruerunt, nisi superbia? Unde oleaster inseri, nisi humilitate? Unde et ista mulier dixit: Ita, Domine: nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum 46. Et inde audit: O mulier, magna est fides tua! 47 Sic et ille Centurio: Non sum dignus ut sub tectum meum intres 48. Amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israel 49. Discamus, aut teneamus humilitatem. Si nondum habemus, discamus: si habemus, non amittamus. Si nondum habemus, habeamus, ut inseramur: si iam habemus, teneamus, ne praecidamur.