SERMO 73/A

EX EVANGELIO SEC. MT 13:
DE HOMINE QUI SEMINAVIT BONUM SEMEN IN AGRO SUO

Toleranda zizania dum Angeli separent a frumento.

1. Audivimus sanctum Evangelium, et loquentem in Evangelio Dominum Christum; inde loquamur quod ipse donabit. Parabolam istam, fratres, laborarem fortasse exponere vobis; sed compendium nobis fecit, quia ipse exposuit qui proposuit. Qui legit quidem Evangelium, eo usque legit ubi Dominus ait: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum ea; triticum autem recondite in horreo 1. Sed postea: Discipuli eius, sicut scriptum est, accesserunt ad eum, et dixerunt ei: Enarra nobis parabolam zizaniorum 2. Et qui est in sinu Patris, ipse narravit 3: Qui seminat bonum semen, ait, Filius est hominis; de se ipso. Ager autem est mundus: bonum autem semen, hi sunt filii regni; zizania autem, filii maligni. Inimicus autem qui ea seminat, diabolus est. Messis est finis saeculi; messores autem angeli sunt. Cum ergo venerit filius hominis, mittet angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et mittent in caminum ignis ardentis; ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris sui 4. Verba dixi Domini Christi, quae non sunt lecta, sed sic sunt scripta. Exposuit ergo nobis Dominus quod proposuit. Videte quid in agro eius eligamus esse: videte quales nos messis inveniat. Ager enim, qui est mundus, Ecclesia est diffusa per mundum. Qui triticum est, perseveret usque in messem; qui sunt zizania, mutentur in triticum. Hoc enim interest inter homines, et veras spicas, et vera zizania, quia quae in agro erant, quae spica est, spica est; quae zizania sunt, zizania sunt. In agro autem Domini id est Ecclesia, aliquando, quod erat frumentum, vertitur in zizania; et aliquando, quae zizania erant, convertuntur in frumentum: et nemo scit quid cras futurum sit. Ideo operarii indignati patrifamilias, cum vellent ire zizania tollere, non sunt permissi; voluerunt enim ea tollere, non illis permissum est zizania separare. Fecerunt ad quod idonei erant, separationes angelis servaverunt. Et quidem illi nolebant servare angelis separationes zizaniorum; sed paterfamilias, qui noverat omnes, et mittendam esse separationem, iussit eis zizania tolerare, non separare: Non inquit - cum dixissent: Vis ut eamus et colligamus ea? - non: ne forte, cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et frumentum 5. Ergo, Domine, simul et zizania nobiscum erunt in horreo? In tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum ea 6; tolerate in agro, quod non habebitis vobiscum in horreo.

Contra haereticos catholicae unitatis zizania.

2. Audite, carissima grana Christi; audite, carissimae spicae Christi; audite, carissima frumenta Christi; adtendite vos, redite ad conscientias vestras, interrogate fidem vestram, interrogate caritatem vestram, excitate conscientiam vestram; et si vos frumenta inveneritis, veniat vobis in mentem: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 7. Quicumque autem discussa conscientia sua inter zizania se invenerit, non timeat mutari. Nondum iubetur secari, nondum est messis; noli esse hodie quod heri, vel cras noli esse quod hodie es. Quid tibi prodest quod dicis, quandoque quia mutaberis? Deus tibi mutato indulgentiam promisit, diem crastinum non promisit. Qualiscumque exieris de corpore, talis venies ad messem. Mortuus est nescio quis, zizania erat; numquid ibi triticum habet fieri? Hic in agro fit aut de zizaniis, triticum, aut de tritico zizania, hic possunt; alibi autem, id est, post istam vitam, tempus est percipiendi quod fecit, non quod non fecit faciendi. Quisquis autem quasi zizania fuerit, et ab agro Domini Christi se ipsum separare voluerit, non erit triticum; nam permaneret utique triticum. Zizania quid timet triticum? Sinite utraque crescere usque ad messem 8, paterfamilias dicit: Simul crescant; messores non errant, noverunt unde manipulos faciant, et in ignem mittant. De tritico autem non possunt manipuli fieri, et in ignem mitti. Manipuli separationes ostendunt: habet ibi manipulum suum Arius, habet ibi manipulum suum Eunomius, habet ibi manipulum suum Photinus, habet ibi manipulum suum Donatus, habet ibi manipulum suum Manichaeus, habet ibi manipulum suum Priscillianus. Omnes isti manipuli in ignem mittentur, secura sint frumenta, pura in horreo laetabuntur.

Inimicus ubique zizania seminavit.

3. Ubi autem inimicus ille non seminavit zizania? Quod genus, quem locum frumentorum invenit, et non zizania sparsit? Numquid seminavit inter laicos, et non seminavit inter clericos, aut inter episcopos? aut seminavit inter coniugatos, et non seminavit inter castos professos? aut seminavit inter coniugatas, et non seminavit inter sanctimoniales? aut seminavit in domibus laicorum, et non seminavit in congregationibus monachorum? Ubique sparsit, ubique seminavit. Quid non permixtum dimisit? Sed Deo gratias, quoniam, qui dignabitur separare, nescit errare. Non enim latet Caritatem vestram, quia in quacumque excelsa et exaltata messe zizania inveniuntur. Et in professione zizania inveniuntur. Et dicitis: In illo loco, et ibi inventi sunt mali, et in illa congregatione inventi sunt mali; sed ubique inventi sunt mali, sed non semper regnabunt cum bonis mali. Quid miraris, quia invenisti malos in loco sancto? Nescis quia primum peccatum in paradiso inoboedientia, et per ipsam cecidit angelus? numquid inquinavit caelum? Cecidit Adam: numquid inquinavit paradisum? Cecidit unus de filiis Noe: numquid inquinavit iusti domum? Cecidit Iudas: numquid inquinavit Apostolorum chorum? Aliquando autem secundum humanum iudicium putantur aliqui frumenta, et zizania sunt; et putantur aliqui zizania, vere autem frumenta sunt. Propter ista latentia dicit Apostolus: Nolite ante tempus quicquam iudicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo 9. Transit laus hominis, aliquando homo malum laudat, et nescit; aliquando homo sanctum accusat, et nescit. Deus ignoscat nescientibus, subveniat laborantibus!