SERMO 70/A

ITEM EX EODEM CAPITULO EVANGELII
DE HUMILITATE

Omnes hic laborant et sunt onerati.

1. Lingua Domini, tuba iustitiae et veritatis, tamquam in generis humani contione consistens, vocat et dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave est, et onus meum leve est 1. Qui non laborat, non audiat; qui autem laborat, audiat: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Qui non est oneratus, non audiat; qui autem oneratus est, audiat: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Ut quid? Et ego reficiam vos. Omnis qui laborat et oneratus est, refectionem quaerit, quietem desiderat. Et quis non laborat in hoc saeculo? Dicatur mihi, quis non laborat vel operando vel cogitando? Laborat in operibus pauper, laborat in cogitationibus dives; pauper vult habere quod non habet, et laborat; dives, timendo perdere quod habet, et volendo augere quod non habet, plus laborat. Onera vero sua portant omnes quaecumque peccata, quibus superba premitur cervix; et tamen sub tanta mole erigit se; et cum prematur peccatis, tumescit superbia. Ideo Dominus ait, quid? Ego, inquit, vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me. Quid, Domine, discimus a te? Scimus in principio te esse Verbum, et Verbum apud Deum, et Deum Verbum; scimus omnia per te esse facta, visibilia et invisibilia. Quid a te discimus? Caelum suspendere, terram solidare, mare diffundere, acrem expandere, omnia elementa animalibus congruis implere, saecula ordinare, rotare tempora? Quid a te discimus? An forte, quae operatus es in terra, ipsa vis nos discere? haec vis docere? Ergo discimus a te leprosos mundare, daemonia pellere, febres fugare, mari et fluctibus imperare, mortuos suscitare? Nec ista, inquit. Dic ergo, quid? Quoniam mitis sum et humilis corde. Erubesce Deo, humana superbia. Verbum Dei dicit, Deus dicit, Unigenitus dicit, Altissimus dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Tanta altitudo ad humilitatem descendit, et homo se tendit? Collige te, et redige te, homo, ad humilem Christum, ne in tua extensione rumparis.

Deus est humilis et tu superbus?

2. Modo psalmus cantabatur, modo Alleluia dicebatur: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit? 2 Respiciens te, humilem te inveniat, ne damnet te. Ipse dixit, ipse contionatus est, ipse ad hanc salutem genus humanum vocavit: Discite a me, inquit, non creare creaturam; discite quoniam mitis sum et humilis corde. In principio erat: quid excelsius? Verbum caro factum est 3: quid humilius? Imperat mundo: quid excelsius? Pendet in ligno: quid humilius? Quando ille ista propter te, tu quid adhuc erigeris, adhuc tumes, follis inflatus? Deus est humilis, et tu superbus? Forte, quoniam dixit: Excelsus est Dominus, et humilia respicit 4, dicis tu: " Me non respicit ". Quid te infelicius, si non respicit, sed despicit? Respectio miserationem habet, despectio contemptum. Sed forte, quia Dominus humilia respicit, latere te putas, quia tu humilis non es, excelsus es, superbus es. Non lates hic oculos Dei. Vide enim quid ibi dicat. Excelsus est Dominus. Excelsus certe. Quomodo ad eum pervenias, scalas quaeris? Humilitatis lignum quaere, et pervenisti. Excelsus est Dominus, humilia respicit: excelsa autem (ne te putes latere, qui superbus es) excelsa autem a longe cognoscit 5. Cognoscit, sed a longe. Longe est a peccatoribus salus 6. Humilia quid? de proximo. Mirum machinamentum Omnipotentis! Excelsus est, et humilia de proximo respicit; alti sunt superbi, excelsus eos a longe cognoscit. Prope est Dominus eis qui obtriverunt cor, et humiles spiritu salvos faciet 7. Ergo, fratres, non in vobis tumescat superbia, sed putescat: horrete illam, abicite illam. Humilem quaerit Christianum Christus. Christus in caelo, Christus nobiscum, Christus in infernis, non retinendus, sed soluturus. Habemus talem ducem. Sedet ad dexteram Patris, sed de terra nos colligit; illum sic, illum autem sic: illi praestando, istum castigando; illum laetificando, illum tribulando. Colligat, qui colligit; colligat, ne pereamus; illuc colligat, ubi non perimus: in illam vivorum regionem, ubi merita agnoscuntur, et iustitia coronatur.