SERMO 66

DE VERBIS EVANGELII MT 11, 2-11:
"
CUM AUDISSET IOANNES IN VINCULIS OPERA CHRISTI" ET CETERA

Ioannis de Christo testimonium.

1. Lectio sancti Evangelii quaestionem nobis proposuit de Ioanne Baptista. Adiuvet nos Dominus ut solvamus eam vobis, quomodo eam solvit nobis. Ioannes Christi testimonio laudatus est, ut audistis; et sic laudatus, ut in natis mulierum non surrexisset maior. Sed maior illo erat natus ex Virgine 1. Quantum maior? Ipse praeco dicat, quantum intersit inter se et iudicem suum, cuius praeco est. Antecessit enim Christum Ioannes, et nascendo, et praedicando: sed antecessit obsequendo, non se praeferendo. Nam et Officium totum ante iudicem ambulat; et qui ambulant priores, ipsi sunt posteriores. Quantum ergo testimonium perhibuit Ioannes Christo? Ita ut diceret non se dignum esse, qui solveret corrigiam calceamenti eius 2. Adhuc quid? Nos, inquit, de plenitudine eius accepimus 3. Lucernam se confessus est de illo accensam, et ideo ad pedes eius confugit, ne ad alta petens vento superbiae exstingueretur. Tam quippe magnus erat, ut Christus putaretur: et si non ipse testis suus esset quia non erat ipse, remaneret error, et putaretur ipse. Qualis humilis? Deferebatur illi honor a populo, et ipse respuebat. Errabant homines in eius magnitudine, et ipse se humiliabat. Nolebat crescere hominum verbis, quia comprehenderat Dei Verbum.

Christi testimonium de Ioanne.

2. Ergo hoc Ioannes de Christo: Christus de Ioanne quid? Modo audivimus: Coepit dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento moveri? 4 Utique non; quia Ioannes non circumflabatur omni vento doctrinae. Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? 5 Non; quia Ioannes aspera erat veste vestitus: habebat enim vestem de pilis camelorum, non de plumis. Sed quid existis videre? Prophetam? Ita: et maior quam Propheta 6. Quare maior quam propheta? Venturum Dominum praenuntiaverunt, quem videre desideraverunt: et non viderunt: huic autem praestitum est quod illi quaesierunt. Vidit Dominum Ioannes, vidit; digitum in eum intendit, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi 7: ecce est. Iam venerat, et non agnoscebatur: et ideo et in ipso Ioanne errabatur. Ecce est hic quem desideraverunt videre Patriarchae, quem praenuntiaverunt Prophetae, quem praesignavit Lex. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et ille bonum testimonium perhibuit Domino, et Dominus illi: In natis mulierum, inquit Dominus, nemo surrexit maior Ioanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, maior est illo 8; minor tempore, maior maiestate. Se ipsum volens intellegi hoc dixit. Valde inter homines Ioannes est magnus, quo solus inter homines maior est Christus. Potest et sic distingui et solvi: In natis mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, maior est illo. Non sic quomodo paulo ante dixi. Qui autem minor est in regno coelorum, maior est: regnum coelorum dixit, ubi Angeli sunt; qui ergo inter Angelos minor est, Ioanne maior est. Commendavit regnum quod desideremus: proposuit civitatem, cuius cives esse cupiamus. Quales ibi cives? quam magni cives! Quisquis ibi minor est, Ioanne maior est. Quo Ioanne? Quo nemo maior surrexit in naris mulierum.

Difficultas: an Ioannes dubitaverit de Christo.

3. Audivimus verum et bonum testimonium et Ioannis de Christo, et Christi de Ioanne. Quid sibi ergo vult, quod misit ad eum discipulos suos Ioannes, cum inclusus esset in carcere iam occidendus, et ait discipulis suis: Ite, dicite illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? 9 Ipsa est tota laudatio? Illa laudatio facta est dubitatio? Quid dicis, Ioannes? cui dicis? quid dicis? Iudici dicis, praeco dicis. Tu digitum intendisti, tu eum ostendisti: tu dixisti: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi 10. Tu dixisti: Nos omnes de plenitudine eius accepimus 11: tu dixisti: Non sum dignus corrigiam calceamenti eius solvere 12. Et modo tu dicis: Tu es qui venis, an alium exspectamus? Ille ipse non est? Tu quis es? Nonne tu es praecursor ipsius? Nonne tu es de quo praedictum est: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, et praeparabit viam tuam 13? Quomodo viam praeparas, et tu erras? Venerunt ergo discipuli Ioannis: et Dominus ad illos: Ite, dicite Ioanni: Caeci vident, surdi audiunt, claudi ambulant, leprosi mundantur, pauperes evangelizantur: et beatus qui in me non fuerit scandalizatus 14. Nolite suspicari Ioannem scandalizatum esse in Christo. Et tamen verba quasi sic sonant: Tu es qui venis? Opera interroga: Caeci vident, surdi audiunt, claudi ambulant, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: et quaeris an ego sum? Opera, inquit, mea, verba mea sunt. Ite, renuntiate. Illis autem abeuntibus 15 <...> Ne forte aliquis dicat: Bonus erat primo Ioannes, et Spiritus Dei deseruit illum; ideo ista dixit post eorum discessum; post discessum ipsorum quos miserat Ioannes, Christus laudavit Ioannem.

Solvitur difficultas.

4. Quid sibi ergo vult obscura quaestio? Luceat sol, unde illa lucerna accensa est. Prorsus ita solutio evidens solutio est. Ioannes seorsum habebat discipulos: non separatus, sed testis paratus. Oportebat enim ut talis perhiberet testimonium Christo, qui et ipse discipulos colligebat, qui ei poterat invidere, si non possit videre. Ergo quia pro magno habebant discipuli Ioannis, magistrum suum Ioannem; audiebant a Ioanne testimonium de Christo, et mirabantur: moriturus, ab illo eos voluit confirmari. Sine dubio enim illi dicebant apud se ipsos: Iste de illo tanta dicit, ipse de se ista non dicit. Ite, dicite illi: non quia ego dubito, sed ut vos instruamini. Ite, dicite illi: quod ego soleo dicere, ab ipso audite; audistis praeconem, confirmamini a iudice. Ite, dicite illi: Tu es qui venis, an alium exspectamus? Ierunt, et dixerunt; propter se, non propter Ioannem. Et propter illos dixit Christus: Caeci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Videtis me, agnoscite me: videtis facta, factorem agnoscite. Et beatus qui in me non fuerit scandalizatus. Sed de vobis dico, non de Ioanne. Nam ut sciremus quia non de Ioanne dixit: Illis abeuntibus coepit dicere ad turbas de Ioanne: dixit laudes eius veras verax, veritas.

Pauperum cura.

5. Puto satis istam solutam esse quaestionem. Sufficiat ergo usque ad eius solutionem perduxisse sermonem. In mente habete pauperes: facite qui nondum fecistis: credite, non perditis; imo hoc solum perditis, quod non fertis ad quadrigam. Iam reddendum est pauperibus quod obtulistis, qui obtulistis: et multum minus habemus ad summam quam soletis offerre: excutite pigritiam. Ego factus sum mendicus mendicorum: quid ad me? Ego sim mendicus mendicorum, ut vos numeremini in numero filiorum.