SERMO 61

DE VERBIS EVANGELII MT 7, 7-11:
"PETITE, ET DABITUR VOBIS", ET CETERA
EXHORTATORIUS AD FACIENDAS ELEEMOSYNAS.

Pater noster Deus est.

1. 1. In lectione sancti Evangelii hortatus est nos Dominus ad orandum. Petite, inquit, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et quaerens invenit, et pulsanti aperietur. Aut quis est ex vobis homo, a quo petit filius eius panem, numquid lapidem porriget ei? Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? Aut cum petit ovum, numquid scorpionem porriget ei? Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se 1? Cum sitis, inquit, mali, nostis bona data dare filiis vestris. Miranda res, fratres: mali sumus, et bonum Patrem habemus. Quid evidentius? Audivimus nomen nostrum: Cum sitis, inquit, mali bona data nostis dare filiis vestris. Et quos dixit malos, videte qualem Patrem illis ostendit: Quanto magis Pater vester? Quorum Pater? Certe malorum. Et qualis Pater? Nemo bonus, nisi solus Deus 2.

Homo de malo bonus non fit nisi a Deo.

2. 2. Ergo, fratres, ideo mali bonum Patrem habemus, ne semper mali remaneamus. Nemo malus facit bonum. Si nemo malus facit bonum, homo malus quomodo se facit bonum? Facit de malo bonum, qui semper est bonus. Sana me, Domine, inquit, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero 3. Quid mihi dicunt vani vana: "Tu te salvum facis, si volueris"? Sana me, Domine, et sanabor. Nos boni conditi sumus a bono: fecit enim Deus hominem rectum 4; arbitrio autem nostro facti sumus mali. Potuimus esse ex bonis mali, et poterimus esse ex malis boni. Sed qui semper est bonus, ipse facit ex malo bonum: quia ipse homo voluntate sua se sanare non potuit. Non quaeris medicum, ut vulneres te: sed cum vulneraveris te, quaeris qui sanet te. Bona ergo secundum tempus, bona temporalia, corporalia, carnalia novimus dare filiis nostris, etiam cum simus mali. Bona enim sunt et ista, quis dubitet? Piscis, ovum, panis, pomum, frumentum, lux ista, aer iste quem ducimus, bona sunt haec: ipsae divitiae in quibus homines extolluntur, et pares suos homines alios non agnoscunt: in quibus, inquam, homines extolluntur, magis amantes vestem fulgentem, quam cogitantes communem cutem; ipsae ergo divitiae bonae sunt: sed ista omnia bona quae commemoravi, a bonis et malis haberi possunt; et cum bona sint, bonos tamen facere non possunt.

Bonum duplex.

3. 3. Est ergo bonum, quod faciat bonum: et est bonum, unde facias bonum. Bonum quod facit bonum, Deus est. Non enim facit hominem bonum, nisi ille qui semper est bonus. Ergo ut sis bonus, Deum invoca. Aliud autem bonum est unde facias bonum: id est, quidquid habueris. Aurum est, argentum est; bonum est, non quod te faciat bonum, sed unde facias bonum. Habes aurum, habes argentum; et concupiscis aurum et concupiscis argentum. Et habes, et concupiscis; et plenus es, et sitis. Morbus est, et non opulentia. Sunt homines in morbo, humore pleni sunt, et semper sitiunt. Humore pleni sunt, et humorem sitiunt. Quomodo ergo delectas opulentiam, qui habes hydropem concupiscentiam ? Habes ergo aurum, bonum est: habes, non unde sis bonus, sed unde facias bonum. Quod bonum, inquis, facturus sum de auro? Non audisti Psalmum? Dispersit, inquit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in saeculum saeculi 5. Hoc est bonum, hoc est bonum unde bonus es, iustitia. Si habes bonum unde sis bonus; fac bonum de bono unde non es bonus. Habes pecuniam, eroga. Erogando pecuniam, auges iustitiam. Dispersit enim, distribuit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in saeculum saeculi. Vide quid minuatur, et quid augeatur. Minuitur pecunia, augetur iustitia. Illud minuitur quod eras dimissurus, illud minuitur quod eras relicturus: illud augetur quod in aeternum es possessurus.

Eroganda pecunia, ut habeatur iustitia.

4. 4. Consilium do lucrorum, disce mercari. Laudas enim mercatorem, qui vendit plumbum, et acquirit aurum; et non laudas mercatorem qui erogat pecuniam, et acquirit iustitiam? Sed ego, inquis, non erogo pecuniam, quia non habeo iustitiam. Eroget pecuniam, qui habet iustitiam: ego non habeo iustitiam, habeam vel pecuniam. Ergo quia non habes iustitiam, ideo non vis erogare pecuniam? Magis eroga pecuniam, ut habeas iustitiam. A quo enim habebis iustitiam, nisi a Deo fonte iustitiae? Ergo si vis habere iustitiam, esto mendicus Dei, qui te paulo ante ex Evangelio ut peteres, quaereres, pulsares, monebat. Mendicum suum sciebat, et ecce paterfamilias et magnus dives, divitiarum scilicet spiritalium et aeternarum, hortatur, et dicit tibi: "Pete, quaere, pulsa. Qui petit accipit: quaerens invenit: pulsanti aperietur 6". Hortatur ut petas: negabit quod petis?

Iniqui iudicis similitudo.

4. 5. Attende a contrario similitudinem vel comparationem, sicut de illo divite iniquo, hortantem nos ad orationem, quando ait Dominus: Erat quidam iudex in civitate, qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur. Quaedam vidua interpellabat eum quotidie, et dicebat, Vindica me. Nolebat ille per tempus 7: illa interpellare non desinebat; et fecit taedio, quod nolebat beneficio. Sic enim a contrario nos admonuit ut petamus.

Amici molesti parabola.

5. 6. Venit, inquit, ad amicum suum, cui hospes venerat; et coepit pulsare, et dicere: Hospes mihi venit, commoda mihi tres panes. Respondit ille: Iam requiesco, et mecum servi mei requiescunt 8. Ille non cessat, astat, instat, pulsat; et tamquam amicus ab amico mendicat. Et quid ait: Dico vobis, quia surgit, et non propter amicitiam eius, sed propter improbitatem dat illi quantos voluerit 9. Non propter amicitiam, quamvis amicus sit, sed propter improbitatem. Quid est, propter improbitatem? Quia pulsare non destitit: quia et cum esset negatum, non se avertit. Ille qui nolebat dare, quod petebatur fecit, quia ille in petendo non defecit. Quanto magis dabit bonus, qui nos hortatur ut petamus; cui displicet, si non petamus? Sed cum aliquando tardius dat, commendat dona, non negat. Diu desiderata, dulcius obtinentur: cito autem data, vilescunt. Pete, quaere, insta. Petendo et quaerendo crescis, ut capias. Servat tibi Deus, quod non vult cito dare; ut et tu discas magna magne desiderare. Inde oportet semper orare, et non deficere 10.

Qui, a quo, quid petamus.

6. 7. Si ergo, fratres mei, mendicos suos nos fecit Deus, monendo nos, et hortando et iubendo ut petamus, quaeramus, pulsemus; attendamus et nos qui a nobis petunt. Petimus nos. A quo petimus? qui petimus? quid petimus? A quo, vel qui, vel quid petimus? Petimus a Deo bono: petimus homines mali: petimus autem iustitiam, unde simus boni. Hoc ergo petimus quod in aeternum habeamus: quo cum saturati fuerimus, ulterius non egeamus. Sed ut saturemur, esuriamus et sitiamus; esuriendo et sitiendo petamus, quaeramus, pulsemus. Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam 11. Quare beati? Esuriunt et sitiunt, et beati sunt? Aliquando enim egestas beata est? Non inde beati sunt, quia esuriunt et sitiunt; sed quia ipsi saturabuntur 12. Ibi erit beatitudo in saturitate, non in fame. Sed praecedat saturitatem fames, ne fastidium non perveniat ad panes.

Qui, a quibus, quidve petunt hic mendici nostri.

7. 8. Ergo diximus, a quo petamus, qui petamus, quid petamus. Sed petitur et a nobis. Mendici enim Dei sumus: ut agnoscat ille mendicos suos, agnoscamus et nos nostros. Sed et ibi etiam cogitemus, quando petitur a nobis, qui petunt, a quibus petunt, quid petunt. Qui petunt? Homines. A quibus petunt? Ab hominibus. Qui petunt? Mortales. A quibus petunt? A mortalibus. Qui petunt? Fragiles. A quibus petunt? A fragilibus. Qui petunt? Miseri. A quibus petunt? A miseris. Excepta substantia facultatum, tales sunt qui petunt, quales sunt a quibus petunt. Quam frontem habes petendo ad Dominum tuum, qui non agnoscis parem tuum? Non sum, inquit, talis: absit a me, ut talis sim. Inflatus obsericatus ista loquitur de pannoso. Sed ego nudos interrogo. Non interrogo in vestibus, quales sitis, sed quales nati fueritis. Ambo nudi, ambo infirmi, miseram vitam inchoantes, ideo ambo plorantes.

Dives et pauperque in nativitate et morte aequales.

8. 9. Ecce recole, dives, primordia tua: vide utrum huc aliquid attuleris. Iam venisti, et tanta invenisti. Dic, rogo te, quid attulisti? Dic quid attuleris. Aut si dicere erubescis, Apostolum audi: Nihil intulimus in hunc mundum 13. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum. Sed forte quia nihil attulisti, et hic multa invenisti, aliquid hinc tecum ablaturus es? Et hoc fortasse amore divitiarum trepidas confiteri: audi et hoc. Et hoc Apostolus dicat, qui te non palpat. Nihil intulimus in hunc mundum, utique quando nati sumus; sed nec auferre aliquid possumus 14, utique quando de mundo exiemus. Nihil attulisti, nihil hinc auferes: quid te inflas contra pauperem? Quando nascuntur infantes, recedant de medio parentes, servi, clientes; recedant de medio turbae obsequentes, et agnoscantur pueri divites flentes. Pariant simul dives et pauper, pariant simul mulier dives et mulier pauper: non attendant quod pariunt, discedant paululum, redeant et agnoscant. Ecce, dives, nihil attulisti in hunc mundum: sed nec auferre hinc aliquid potes. Quod dixi de natis, hoc dico de mortuis. Certe quando aliquo casu vetera sepulcra franguntur, ossa divitis agnoscantur. Ergo dives audi Apostolum: Nihil intulimus in hunc mundum. Agnosce, verum est. Sed nec auferre aliquid possumus. Agnosce, et hoc verum est.

Aliud est esse divitem, aliud divitem, velle fieri.

9. 10. Quid ergo sequitur: Victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. Radix est enim omnium malorum avaritia: quam quidam sequentes, a fide pererraverunt 15. Attende quid dimiserunt. Doles quia hoc dimiserunt: vide quo se inseruerunt. Audi: A fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis 16. Sed qui? Qui volunt divites fieri. Aliud est, esse divitem; aliud, velle fieri divitem. Dives est, qui a divitibus natus est: non quia voluit, dives est, sed quia multi haereditates dimiserunt. Video facultates, non interrogo voluptates. Hic cupiditas accusatur, non aurum, non argentum, non divitiae, sed cupiditas. Nam qui nolunt divites fieri, vel qui non curant, vel non ardent cupiditatibus, non avaritiae facibus accenduntur, sed divites sunt, audiant Apostolum. Hodie lectum est: Praecipe divitibus huius mundi 17. Praecipe. Quid? Praecipe ante omnia, non superbe sapere. Nihil enim est quod sic generent divitiae, quomodo superbiam. Omne pomum, omne granum, omne frumentum, omne lignum habet vermem suum. Et alius est vermis mali, alius pyri, alius fabae, alius tritici. Vermis divitiarum superbia.

Divitis comparanda vita aeterna.

10. 11. Ergo praecipe divitibus huius mundi, non superbe sapere. Exclusit vitium, doceat usum. Non superbe sapere. Unde autem non superbe sapere? De eo quod sequitur: Neque sperare in incerto divitiarum 18. Qui non sperant in incerto divitiarum, non superbe sapiunt. Si non altum sapiunt, timeant. Si timent, non altum sapiunt. Quam multi heri divites, hodie pauperes? Quam multi dormiunt divites, et venientibus latronibus et cuncta auferentibus, evigilant pauperes? Ergo non sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum 19: temporalia, et aeterna. Sed magis ad fruendum, aeterna; ad utendum temporalia. Temporalia, tamquam viatoribus; aeterna, tamquam habitatoribus. Temporalia, unde bona faciamus; aeterna, unde boni efficiamur. Ergo hoc faciant divites: non superbe sapiant, neque sperent in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum 20: hoc faciant. Ex eo autem quod habent quid faciant? Audi quid: Divites sint in operibus bonis, facile tribuant. Habent enim unde. Quare non faciunt? Paupertas difficultas est. Facile tribuant, habent unde. Communicent, id est, pares suos mortales agnoscant. Communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum 21. Non enim quia dico, inquit: Facile tribuant, communicent, exspoliare illos volo, nudare illos volo, inanes relinquere volo. Doceo lucrum, cum ostendo: Thesaurizent sibi. Non enim volo ut pauperes remaneant. Thesaurizent sibi. Non ut perdant, dico: sed quo migrent, ostendo. Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 22. Haec ergo falsa vita est: apprehendant veram vitam. Vanitas enim vanitantium, et omnia vanitas. Quae abundantia tanta hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole23 Apprehendenda est ergo vera vita, migrandae sunt facultates nostrae ad locum verae vitae; ut hoc ibi inveniamus, quod hic damus. Mutat illa, qui mutat et nos.

Quomodo divites suis superfluis debeant uti.

11. 12. Date ergo pauperibus, fratres mei. Victum et tegumentum habentes, his contenti simus 24. Nihil dives habet de divitiis suis, nisi quod ab illo postulat pauper, victum et tegumentum. Hinc tu quid plus habes ex omnibus quae habes? Accepisti victum, accepisti necessarium tegumentum. Necessarium dico, non inane, non superfluum. Quid plus de divitiis tuis capis? Dic mihi. Certe omnia tua superflua erunt. Quae sunt tua superflua, sint pauperibus necessaria. Sed ego, inquis, pretiosas epulas accipio, pretiosis cibis vescor. Pauper quid? Vilibus. Vilibus cibis vescitur pauper; ego, inquit, pretiosis. Interrogo vos, quando fueritis ambo satiati: Pretiosus cibus ad te intrat; quid fit, cum intraverit? Nonne si specularia in ventre haberemus, de omnibus cibis pretiosis erubesceremus, quibus saturatus es? Esurit pauper, esurit dives: saturari quaerit pauper, saturari quaerit dives. Saturatur pauper de vilibus cibis, saturatur dives de pretiosis cibis. Saturitas aequalis est: possessio una est, quo ambo volunt pervenire; sed ille per compendium, ille per circuitum. Sed melius, inquis, mihi sapiunt apparata pretiosa. Vix fastidiosus satiaris. Nescis quomodo sapit, quod fames accendit. Neque ita hoc dixi, ut divites cogam epulis et cibis pauperum vesci. Utantur divites consuetudine infirmitatis suae: sed doleant, aliter se non posse. Melius enim possent, si aliter possent. Si ergo non extollitur pauper de mendicitate, tu quare extolleris de infirmitate? Utere cibis electis, pretiosis, quia sic consuesti, quia non aliter potes; quia si consuetudinem mutes, aegrotas. Conceditur tibi: utere superfluis, da pauperibus necessaria; utere pretiosis, da pauperibus vilia. Exspectat a te, exspectas a Deo: exspectat ille manum quae facta est secum, exspectas tu manum quae fecit te. Sed non solum te fecit, sed et pauperem tecum. Dedit vobis unam viam istam vitam; invenistis vos comites, unam viam ambulatis: ille nihil portat, tu nimium oneratus es: ille nihil secum portat, tu tecum plus portas quam opus est. Oneratus es: da illi de eo quod habes; et illum pascis, et onus minuis.

Ad eleemosynas urget.

12. 13. Date ergo pauperibus: rogo, moneo, praecipio, iubeo. Quidquid vultis date pauperibus. Non enim occultabo Caritati vestrae, quare hunc sermonem necesse habui vobis promere. Ex quo hic sumus euntes ad ecclesiam, et redeuntes, pauperes interpellant nos, et dicunt ut dicamus vobis, ut aliquid accipiant a vobis. Nos monuerunt loqui vobis: et cum se vident non accipere a vobis, inaniter nos arbitrantur laborare in vobis. Exspectant aliquid et a nobis. Damus quantum habemus, damus sicut possumus: numquid tamen ad eorum necessitatem implendam idonei sumus? Quia ergo ad eorum necessitatem implendam idonei non sumus, vel ad vos legati ipsorum sumus, Audistis, laudastis: Deo gratias. Semen accepistis, verba reddidistis. Laudes istae vestrae gravant nos potius, et in periculum mittunt: toleramus illas, et tremimus inter illas. Tamen, fratres mei, istae laudes vestrae folia sunt arborum: fructus quaeritur.