SERMO 32

DE GOLIA ET DAVID
ET DE CONTEMPTU MUNDI

In Scripturis alia secretius absconduntur, alia manifestantur.

1. Deus et Dominus noster curans et sanans omnem animae languorem, multa medicamenta protulit de Scripturis sanctis, velut de quibusdam armariis suis, cum lectiones divinae legerentur. Quae per ministerium nostrum adhibenda sunt vulneribus nostris. Non enim sic nos esse profitemur pueros medici, per quos alios sanare dignetur, ut nos ipsi iam non habeamus necessariam curationem. Si in illum intendamus, si ei nos toto corde praebeamus curandos, omnes sanabimur. Multa lecta sunt, et magna, et necessaria. Quamquam ita sint omnia, sed tamen alia secretius in Scripturis absconduntur ut quaerentes exerceant, alia vero in promptu et in manifestatione ponuntur ut desiderantes curent. Psalmus hic 1 magna quidem secreta continet, quae si omnia singillatim tractare voluerimus, vereor ne non ferat communis infirmitas, sive propter aestus temporales, sive propter corporis vires, sive propter intellegentiae tarditatem, sive etiam propter ipsam minus idoneam sufficientiam nostram. Pauca ergo inde delibabimus, quantum existimamus sufficere officio nostro et intentioni Caritatis vestrae.

Dei Verbum attente audiendum est.

2. Primo, titulus eius est: Ad Goliam 2. Qui rudes non sunt in Scripturis divinis, qui amant frequentare istam scholam qui non oderunt magistrum sicut pueri desperati, et intentam aurem praebent in ecclesia lectoribus atque exceptorium cordis sui in fluentia Scripturae divinae patefaciunt, qui non intra istos parietes domus suae curam gerunt et domesticis fabulis delectantur, ut ideo conveniant ut inveniant cum quibus loquantur nugatoria, non cum quibus audiant utilia, qui non amant loqui de rebus alienis cum defecerint in suis, qui ergo non ita conveniunt et frequenter conveniunt, non sunt rudes in isto titulo psalmi quod scriptum est: Ad Goliam norunt quis fuerit Golias. Tamen propter alios qui vel nunc intenti sunt, alio autem tempore minus sunt intenti, vel fortasse spinis saecularibus, id est, negotiorum mundanorum curis verbum in corde suo tamquam semen utile offocare consuerunt 3, narremus etiam ista pervetera et usitata intentis et studiosis Litterarum divinarum.

David adversus Goliam impavidus procedit.

3. Golias unus fuit ex Allophylis, id est, ex alienigenis, qui bellum gerebant illo tempore adversus filios Israel 4. Eo autem tempore David sanctus, cuius est hoc psalterium, immo per quem ministravit hoc psalterium Spiritus Sanctus, puer erat pascens oves patris sui, tenera aetate, vix dum adulescentulus. Fratres eius iam iuvenes militabant, et in exercitu regis erant. Attulit eis missus a parentibus aliquid de domo usibus ipsorum. Ita illo tempore quo pugnabatur, in exercitu inventus est nondum miles, sed militum minister et frater. Exstitit tunc Golias iste, de quo mentio facta est, ingens statura corporis, armis instructus, viribus etiam exercitatus, elatus iactantia, qui superbe provocaret ad monomachiam adversarium populum, hoc est, ut unus inde electus ab ipsis procederet adversus eum, ut duobus pugnantibus examen totius belli in medio versaretur, pacto et placito addito, ut si quis illorum duorum vicisset, universae parti unde steterat tribueretur victoria. Rex ergo ille populi Iudaeorum filiorum Israel Saul erat. Angebatur, aestuabat, quaerebat in universo exercitu parem illi. Verum non inveniebat, nec forma corporis, nec audacia provocationis. Cum aestuaret, ausus est puer iste David, non praesumens de viribus suis, sed in nomine Dei sui, procedere adversus eum. Nuntiatum est regi, non audacia pueritiae, sed fiducia pietatis. Nec rex abnuit, non recusavit. Intellexit, cum videret audentem puerum, aliquid divinitatis in eo esse, nec illam teneram aetatem sine divino instinctu talia posse praesumere. Libenter accepit. Processit adversus Goliam.

4. In omnibus ergo, qui erant in ea parte unde procedebat David, non erat praesumptio nisi de Deo. In illis autem tota spes in unius hominis viribus. Sed quid est homo, nisi quod in isto psalmo cecinit? Homo vanitati assimilatus est, dies eius velut umbra praetereunt 5. Ergo spes illorum inanis, quae collocata est in umbra transeunte. Armatus est autem David, ut quoniam aetate et viribus impar erat, quasi armis par esset. Sed arma vetera non adiuvabant, potius quam onerabant novam aetatem. Et ad hoc pertinet quod etiam apostolica lectio ante psalmi canticum praesignavit dicens: Exuite vos veterem hominem et induite novum 6. Noluit David vetustatem armorum. Abiecit. Onerosa esse dixit, quia implicabant eum. Expeditissimus ille ad proelium procedere cupiebat, fortis non in se sed in Domino, armatus non tam ferro quam fide.

Quinque lapides legem figurabant.

5. Tamen abiectis armis, elegit aliquid unde pugnaret. Et hoc non sine sacramento. Nam videtis quasi duas quasdam vitas, unam in alienigenis veterem, alteram in Israelitis novam adversus invicem dimicare. In illa parte corpus diaboli, in ista praefiguratio Domini Iesu Christi. Tulit quinque lapides de torrente, de fluvio, et posuit in vase pastoris quo lac mulgeri solet. Ita processit armatus. Quinque lapides lex erat; continetur enim lex quinque libris Moysi. Et in ipsa lege decem praecepta sunt salutaria, quibus decem praeceptis cetera serviant. Praefiguratur ergo lex et quinario et denario numero. Et ideo David pugnavit quinario, cecinit denario dicens: In psalterio decem chordarum psallam tibi 7. Neque omnes quinque lapides misit, sed unum tulit. Namque in numero lapidum numerum librorum ostendit, in uno lapide unitatem implentium legem. Unitas enim ipsa implet legem, id est, caritas. Ideo sublati sunt quinque illi lapides de fluvio. Fluvius quid significabat illo tempore?

De Scripturarum allegoriis earumque significatione.

6. Non enim semper in Scripturis eadem significantur rebus certis. Et hoc nosse debet Sanctitas vestra propter ceteras regulas, ut etiam dociles lectorem audiatis. Ea quae ponuntur allegorice in Scripturis non semper hoc significant. Non semper mons Dominum significat, non semper lapis Dominum significat, non semper leo Dominum significat, non semper bonum, non semper malum, sed pro locis Scripturarum, quo pertinent cetera circumstantia ipsius lectionis. Quemadmodum litterae in tot milibus verborum atque sermonum ipsae repetuntur, non augentur. Verba infinita sunt, finitae sunt tamen litterae. Verba numerare nemo potest; litteras quivis potest, unde multitudo verborum est. Cum una littera variis in locis ponitur, et pro loco valet, non unam rem valet. Quid tam diversa res quam Deus et diabolus? Tamen in capite, D littera est, cum dicimus "Deus", et cum dicimus "diabolus". Sicut ergo littera pro loco valet, errat autem et nimis absurdus est et intra puerile cor, qui cum legerit verbi gratia D litteram in nomine Dei, timet illam ponere in nomine diaboli, ne quasi Deo faciat iniuriam. Sic etiam qui imperite audit divinas Scripturas, ut de isto ipso exemplo non recedamus, cum audit, verbi gratia, in allegoria positum fluvium, eo loco ubi dictum est: Fluminis impetus laetificant civitatem Dei 8 - dictum est autem de inundatione Spiritus Sancti, de qua alio loco ait Propheta: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos 9 - cum ergo sic acceperit fluvium in bono et laudaverit et delectatus fuerit, quando pro loco dicitur ei quod fluvius significat homines fluentes et temporalibus deditos cum transeuntium amore transeuntes expavescit. Quia in alio loco acceperat fluvium in bono significare aliquid, et perturbatur. Ita fit in Scripturis mutus, quomodo in litteris mutus efficitur, si noluerit transferre ipsas litteras ad alia verba, sed in his solis verbis eas tenuerit in quibus eas primo didicerit.

De fluvio unde David lapides tulit.

7. Si percepit hoc Sanctitas vestra, res vobis dicta est, quantum arbitramur, utilissima et quae vos multum adiuvet, non solum ad audiendos tractatus nostros, sed etiam ad intellegendas ipsas Scripturas, de quibus vobis ista tractamus. Fluvius ergo, unde tulit tunc David quinque lapides, non bonum aliquid significavit illo tempore. Novi quidem posse quibusdam occurrere, et in bono significare illum fluvium, sicuti si quispiam velit baptismum intellegere, ut lapides de baptismo levati, id est, homines baptizati, fortissimi sint adversus diabolum, qui significabatur per Goliam. Tamen propter quinarium numerum constat nobis ratio, quia dixeramus legem significari quinario numero, propter quinque libros Moysi. Quid significat quod de fluvio sunt ablati, et positi in vaso pastoritio? Iam diximus: adventu Domini nostri Iesu Christi, ut vere diabolus vinceretur, lex transit ad gratiam. Quid tam significans gratiam quam lactis copia? Sublati sunt autem illi lapides de fluvio. Fluvius significabat populum fluxum, deditum temporalibus rebus, amantem transeuntia, et cupiditatis impetu in mare huius saeculi decurrentem, qualis erat populus Iudaeorum vetus. Acceperat legem, sed calcabat legem et transibat super legem et ferebatur in mare, quomodo, fluvius super illos lapides. Non enim lapides illi limitem fecerant fluvio, ut statuerent fluvium. Quod si ita essent, significarent coercitionem legis, et eos qui cum fluere coeperint voluptatibus et cupiditatibus suis, venientes ad praecepta legis, consistunt et refrenant impetus libidinum suarum. Non autem ita erant illi lapides, sed in fluvio, super quos transibat aqua. Sicut supra legem transgressor populus transiebat. Inde ergo Dominus tulit legem ad gratiam id est, de fluvio tulit et in vase pastoris posuit.

Dei gratia ad implenda praecepta necessaria.

8. Qui vult ergo implere legem gratiam cogitet. Ideo et illa decem praecepta psalterii decem chordarum, ipsa sunt quae erant in illo populo vetere, sed illum populum decem praecepta timore opprimebant. Non enim in illis erat caritas quae est per gratiam sed timor erat 10. Praecepta Domini poenalia erant illi populo, quia impleri non poterant amore. Conabantur, sed cupiditate superabantur. Cum ergo quisque ad gratiam transitum fecerit, non alia praecepta implet, sed ipsa quae hac impleri non poterant, hac implentur. Non est tamen vis praeceptorum, sed vis gratiae Dei. Nam si praeceptorum legis hoc esset, et illa impleret. Qui transit ad Christum, transit a timore ad amorem, et incipit amore iam posse quod timore non poterat. Et qui trepidabat in timore non trepidat in amore. Ideo hanc in decem praeceptis, quia significat David hominem qui transit ad gratiam cum dicit: In psalterio decem chordarum psallam tibi 11, iam cantare in praeceptis, hoc est hilariter praecepta complere.

Deus dat vires ut quod iubet impleri possit.

9. Et ut noveritis, Fratres, quia gratia hoc implet, nemo debet de viribus suis praesumere. Hoc est enim praesumere de gratia Dei. Vocat enim te Deus et iubet ut facias, sed ipse dat vires, ut quod iubet impleri possit. Tibi autem capax fides adhibenda est, ut inundatione gratiae humilies te, supplices Deo nihil de te praesumas; spolies te Golia, induas David. Ad hoc pertinet quod in eodem psalmo dicitur, quod iam commemorare coeperamus: Quid est homo? 12 Hoc enim monet ne de se praesumat homo. Iam videte quomodo incantat adversus Goliam qui de se praesumebat; et commendat tibi David qui infirmus in hominibus in Deo firmissimus erat. Quid est homo? Et dicit quid sit homo: Quoniam innotuisti ei 13. Hoc est totus homo, si innotescat illi Deus. Si autem non illi innotescat Deus, nihil est homo. Quid est homo, cui non innotuit Deus? Homo vanitati assimilatus est, dies eius velut umbra praetereunt 14. Ergo, Quid est homo, quoniam innotuisti ei; et filius hominis, quoniam aestimas eum? Quid est, aestimas eum? Placuit tibi eligere illum, et constituere in aliquo superiore et eminentiore loco. Misericordiae tuae est, non meritorum ipsius.

10. Quaere quid sit hominis proprium, peccatum invenies. Quaere quid sit hominis proprium, mendacium invenies. Tolle peccatum, et quidquid consideraveris in homine, Dei est. Non ergo amet homo quod proprium est. Etiam ad hoc potest pertinere illud quod dicit Apostolus: Nemo quod suum est, quaerat 15. Aliquando enim audiunt illud homines a lectoribus, et aedificantur ad auferendas res alienas. Interest quis tibi dicat: "Noli quaerere quod tuum est". Aliquando enim dicitur a malo suasore, aliquando autem dicitur a bono doctore. Deus bonus est doctor. Quando ergo audis a Deo: "Noli quaerere quod tuum est", noli sic accipere quomodo dici solet. Aliquid boni est, quod te monet Deus. Quod dicebamus quaerere quid sit tuum, invenies peccatum. Noli ergo quaerere peccatum, et non quaeris tuum. Noli quaerere mendacium, et non quaeris tuum. Veritas enim a Deo est, mendacium abs te.

Cupiditatis et timoris ianuas diabolo claudamus.

11. Et si diabolus aliquando aliquid suggerit, consentientem tenet, non cogit invitum. Non enim seducit ille aut trahit aliquem, nisi quem invenerit ex aliqua parte iam similem sibi. Invenit enim eum aliquid cupientem, et cupiditas aperit ianuam intranti suggestioni diaboli. Invenit illum aliquid timentem, monet ut fugiat quod illum invenit timere. Monet ut adipiscatur quod illum invenit cupere. Et per has duas ianuas cupiditatis et timoris intrat. Claude illas, et imples Apostoli illud in hodierna lectione: Non detis locum diabolo 16. Ibi enim voluit ostendere Apostolus, quia quamvis intret et possideat diabolus, homo illi tamen locum dedit ut posset intrare.

12. Ergo quia nihil est homo cui non innotuit Deus et quem non aestimat Deus, dat illi gratiam suam inveniens in illo quod damnet et donans omnia confitenti, ut coronet credentem. Quid enim invenit Dominus in hominibus quando venit nisi quod damnaret? Omnino, Fratres, cogitate et videte, sive in illo populo Israelitarum, sive in gentibus, non invenit nisi quod damnaret. Et ideo ad peccantes humilis voluit venire, non iudex, cum parcit illis, ut primo praerogaret misericordiam donando peccata, et sic postea redderet severitatem puniendo peccata. Non abutamur, id est, non male utamur misericordia eius, et non sentiemus severitatem eius. Ergo hoc est homo totum quod innotescit ei Deus, quod dat illi gratiam suam unde praesumebat David. Golias autem de se, de viribus suis, superbus, elatus, inflatus, primo totam victoriam universae partis suae in se uno constituit. Et quia omnis superbia habet impudentiam frontis, in ipsam frontem lapide veniente deiectus est. Evacuata est frons quae habebat impudentiam superbiae suae, et vicit frons quae habebat humilitatem crucis Christi.

Qua ratione crucis signum in fronte portamus.

13. Propterea et nos signum ipsum crucis in fronte portamus. Quis illud intellegit? Hoc dico, Fratres, quia multi illud faciunt et intellegere nolunt. Factorem quaerit Deus signorum suorum, non pictorem. Si portas in fronte signum humilitatis Christi, porta in corde imitationem humilitatis Christi. Diximus autem, Fratres, cum dare locum diabolo qui illi aperit ianuas cupiditatis aut timoris. Sed cupiditatis cuius, aut timoris cuius? Nam et regnum caelorum cupimus, et gehennam timemus. Sed quomodo illae ianuae, cupiditas rerum temporalium et timor poenarum temporalium trahit plerumque ad nequitiam et dat locum diabolo, sic cupiditas rerum aeternarum et timor poenarum aeternarum facit locum iri corde verbo Dei.

Terrena cupiditas refrenanda.

14. Breviter ergo, Fratres: si volumus bene vivere, plus amemus quod promittit Deus quam quod promittit hic mundus. Et plus timeamus quod minatur Deus quam quod minatur hic mundus. Numquid magnum aliquid aut longum est quod diximus? Venit tentatio tibi alicuius fraudis. Vis facere fraudem ut acquiras pecuniam. Promittit Deus fraudem non facientibus sempiterna regna caelorum. Vincit te cupiditas ad pecuniam. Nam quis est qui nolit regna caelorum? Sed plus velle terrena, hoc est peccare, plus velle quod praesens est non credere quod futurum est, plus velle quod videt homo et non desiderare quod promittit Deus, cum id quod videt homo etiam ab oculis potest auferri etiam possessum potest amitti, id autem quod promittit Deus nec oculo carnis videri interim potest, et cum quisque ad Dei promissa pervenerit non timet ne amittat, quia nemo est potentior illo qui dedit. Itaque, Fratres, haerete caritate promissis Dei, et non vos superabunt cupiditates saeculi.

Hominum minas ne timuerimus.

15. Rursum timoris tentatio advenit. Dicit tibi quisque: "Die pro me falsum testimonium". Primo promittit. Sed cum non deceperit, si forte praeponas promissa Dei pollicitationi hominum, non vincit cupiditas. Per comminationem tentat et incipit minari horribilia. Potens est forte in civitate, potens in saeculo. Videtur posse facere quod minatur. Vincit te timor praesentis mali, quod et posset a te utique Deus avertere, si hoc illi videretur prodesse tibi; et si nollet avertere, intellegere deberes quia non tibi permitteret evenire nisi et hoc sciret prodesse tibi. Avertit ignem a tribus pueris idem Deus 17. Numquid mutatus est Deus, quia non avertit gladium a martyribus? Idem ipse fuit Deus trium puerorum, qui fuit Machabaeorum. Illi de igne evaserunt, illi ignibus cruciati sunt 18. Utrique tamen in Deo sempiterno vicerunt. Non enim aut illi vita ista temporali delectabantur, aut illi minis temporalibus frangebantur.

16. Itaque noli timere hominem minantem tibi. Quid est enim homo? Vanitati assimilatus est, dies eius sicut umbra praetereunt 19. Aut non tibi nocebit, et ante transibit illa umbra quam ad te aculeus eius transire potuerit; potens est enim Deus 20. Aut si permissus fuerit nocere, ad tempus nocebit umbrae tuae, id est, rei transitoriae tuae, vitae temporali tuae, vitae veteri tuae. Usque enim ad ultimum mortis portamus aliquid veteris hominis 21. Temporalem vitam ille nocere potest, aeternam tibi vitam nemo potest auferre. Tollet tibi impedimenta quibus hic teneris. Et haerebis et Deo, cui te iam praemissa spe caritate colligaveras.

17. Propterea in psalmis elegantissime dicitur de homine malo: Sicut novaculam acutam fecisti dolum 22. Sic illi insultat Spiritus Dei. Quid adtendit in novacula? Non quia occidi homines de novacula possunt, sed ad quam rem facta est novacula. Facta est autem ad radendos capillos. Quid tam superfluum in corpore, quam capilli? Quanta instantia, quanto studio, quanta cautela, quanta intentione acuitur, ut radat capillum. Sic et homo malus tollit se in partem, cogitat, recogitat, excogitat, ponit fraudem super fraudem, quaerit machinationem, ministros parat, falsos testes comparat, acuit novaculam. Quid facturus iusto, nisi superflua rasurus?

Ista quae transeunt ne amaverimus.

18. Itaque, Fratres, si vultis parati esse ad sequendam voluntatem Dei, quod vobis dicimus, et nobis primum dicimus, immo omnibus dicit ille qui securus dicit, si volumus parati esse ad sequendam voluntatem Dei, non amemus ista quae transeunt, non putemus ipsam esse felicitatem, quae dicitur in hoc saeculo. Hoc enim putabant illi alienigenae. Totam felicitatem in rebus temporalibus, totam suavitatem in umbra ponebant 23, non in ipsa luce, non in ipsa veritate. Adeo in isto psalmo, qui ad Goliam est, attendite posteriora psalmi. Omnino lucidissimis verbis et enodatissimo sermone qui non quaerat interpretem aut expositorem, sed misericordia Dei ita sunt posita ut nemo dicat: "Ecce hoc quomodo voluit dixit, et pro ingenio suo interpretatus est, sensit ut voluit", sic sunt posita ut nemo se excuset. Posita autem a David dicente, id est, a nova vita, Christi vita, vita quae per Christum nobis data est, insultans vitae veteri, felicitati veteri hominum, et illis qui in eam spem ponunt, et illis qui adipiscuntur eam et in illa gaudent.

Cui et quando Deus propitius dicendus est.

19. Videntur enim iusti laborare in hoc saeculo, et iniusti feliciter in hoc saeculo vivere. Et quasi dormiat Deus neglegens res humanas, illi plerumque extolluntur impunitate, isti plerumque franguntur infirmitate et putant sibi nihil prodesse quod bene vivunt, quia non habent ea quibus videntur abundare peccatores, scelerati et impii homines 24. Et quamdiu talia rogant a Deo ut pro magno sibi praestentur, tamdiu errant. Et cavendum est ne dentur in potestatem cupiditatis suae. Nam dictum est: Dedit illos Deus in concupiscentias cordis eorum 25. Et magis propitius est Deus, quando superflua et nugatoria petentem non exaudit ut det, sed exaudit ut sanet non dando. Etenim quare ista quaerant homines, quis non videt? Ut in luxuriis suis consumant, ut in nugis, ut in insanissimis spectaculis, a Deo quaerunt homines habere ista.

20. Da mihi hominem de saeculo, petat a Deo divitias, dentur, et vide innumerabiles consequi laqueos mortis eius. Opprimit inde pauperem, superbit homo mortalis super hominem parem sibi, quaerit honores ab hominibus vanos. Ut autem adipiscatur, exhibet illis ludicra nequitiae, ludicra malae cupiditatis. Ludos et ursos emit, donat res suas bestiariis, esuriente Christo in pauperibus. Quid opus est plura dicere, fratres? Vos ipsi cogitate quae nos tacemus, quanta mala faciant homines de superfluis rebus, quando illis acciderit proventus illarum. Nonne melius est, quando talis est homo ut possit sic uti copia rerum praesentium, ut auferat illi eam Deus, non illi eam det? Nonne tunc est misericordia?

21. Et dicet: "Bene feci et nihil alienum abstuli, et non me exaudisti. Ex eo quod habeo do egenti, non tollo alicui. A te peto, tu da". Quasi vero det tibi villam nisi alius perdat villam. Si dicatur tibi: "Vendas villam tuam", tamquam maledictum exhorrescis, iniuriam tibi factam putas. Odium servas in pectore, quia hoc audisti ab homine ut venderes villam quasi emere possis nisi alius vendat. Itaque quod valde cupis emere et optas emere, si malum est vendere, alii malum quaeris. Bonum est invenire sacellum solidorum in via, quod cum inveneris, dicis: "Deus mihi dedit", quasi possis invenire nisi alius perdat. Quare ergo non optas illorum thesaurorum bona, quae tecum omnes sine angustia valeant possidere? Desideras aurum, desidera iustitiam. Habere aurum non potes, nisi alius amittat. Iustitiam ambo complectimini, et ambo dilatamini.

Terrena felicitas spernenda, superna desideranda,

22. Redeamus ergo ad psalmum, ut intellegat Caritas vestra eos esse alienigenas, qui totam felicitatem non putant nisi praesentem. Sed dignum te iudicas cui et ista Deus det? Quaere quomodo utaris. Si non dedit, scias quia prodest tibi quia non dat Pater bonus. Quia et filius tuus quando plorat, ut des illi formosum cultellum manubrio deaurato, quantum vult ploret, non illi das unde laedatur. Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis 26. Et exponit quam dicat vanitatem et quam dexteram. Dexteram enim iniquitatis dicit felicitatem huius saeculi. Non quia non invenitur apud bonos, sed boni quando illam habent, in sinistra illam habent, non in dextera. Felicitatem perpetuam habent in dextera; felicitatem temporalem habent in sinistra. Cupiditas autem rerum aeternarum et felicitatis aeternae non debet misceri cupiditati rerum temporalium, id est, felicitatis praesentis et temporalis. Et hoc est: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua 27. Ergo: Dextera eorum dextera iniquitatis 28.

23. Audite iam quomodo locuti sunt vanitatem, et quomodo dexteram habeant iniquitatis. Audiamus omnes, prodest vobis. Audiamus, ne dicatis non vos audisse, quia dictum est servo: "Tu dares, et ego exigerem" 29. Et diximus hesterno die quia nos servi sumus dantes; alter est qui exigat. Sorores nostrae, nolentes audire, quasi nolunt pati exactorem. Sine causa, Fratres mei, nemo sibi hinc blandiatur. Aliud est non accepisse, aliud accipere noluisse. Qui recusat donum Dei, ipsius recusationis reus tenetur. Quomodo enim dictum est servo dispensatori: "Quare non dedisti?", sic dicetur servo, cui ille positus est dispensare: "Quare non accepisti?". Si non fuit qui daret, excusabis te. Si autem sonant lectores, etiam quando tacent tractatores - et ubique verbum Dei praedicatur, et vere dictum est: In omnem terram exiit sonus illorum 30, et calor verbi Dei ubique diffunditur, nec est qui se abscondat a calore eius 31 - non erit quod dicere in iudicio Dei. Fratres audiamus et faciamus. Si volumus habere spem, non nos excusemus. Plerumque mendicus unum nummum petens, ad

ostium tibi praecepta Dei cantat.

24. Audiamus ergo: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis 32. Videte felicitatem mundi, ubi illi spem ponebant qui locuti sunt vanitatem, et quorum dextera iniquitatis est. Nam sic incipit dicere: Quorum filii eorum sicut novellae constabilitae 33. Felicitas licita est. Non hic dixit fraudes, periuria, rapinas, scelera. Felicitatem dixit quasi innocentium. Et si ista contemnenda est, quemadmodum sunt plangendi illi qui etiam rapinas faciunt, qui furia, qui scelera, qui homicidia, qui adulteria et cetera quae etiam ipsa mundana felicitas damnat?

Psalmus CXLIII exponitur.

25. Videte qualem velit esse hominem de vita nova, qualem velit esse hominem ad vasa pastoralia pertinentem, et ad gratiam Dei, et ad lac quo nutrimur. Attendite iam: Quorum filii eorum sicut novellae constabilitae; filiae eorum ornatae sicut similitudo templi 34 Forte propterea sorores nolebant audire. Audiant ergo, velint nolint, et discant venire ad Dominicum, non in superbia Goliae sed in humilitate David. Numquid enim ista exponenda sunt? Numquid obscura sunt? Loquuntur homines vanitatem, et dicuntur alienigenae. Non pertinent ad hereditatem Christi, ad regnum eius cui dicimus: Pater noster 35. Alienigenae computantur. Et quam dicunt felicitatem? Filii eorum sicut novellae constabilitae 36, quasi propago propaginis. "Habet multos filios, multos nepotes; securus est adversus casus mortis". Quasi non millia hominum plerumque unus casus absumat. Filii eorum sicut novellae constabilitae. Ecce puta sint filii sicut novellae constabilitae. Nonne aliquando etiam novellas silvis vicinas silvarum ignis absumit? Filiae eorum ornatae sicut similitudo templi 37. Cito hinc transeamus. Consulendum est pudori feminarum. Ipsae potius habendo cognoscant quid habeant, quod nos commemorando erubescimus. Filiae eorum ornatae sunt sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc 38, quomodo dicimus de abundantibus: "Non habet ubi ponat, nescit quid habeat". Impletur unum cellarium et redundant fructus; redundant possessiones, eructant cellaria ex hoc in hoc.

26. Oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis 39. Intrant paucae; pariunt, et exeunt multae: multiplicantes in exitibus suis. Anno priore tot erant, hoc anno tot sunt. Gaudetur et exsultatur. Tumescit Golias, et ad certamen provocat superbus in ista felicitate: "Quis mihi potest? quis mihi audet?". Si non illud dicunt homines quibus haec abundant, si non quotidie unusquisque sentit in se? Habet aliquid amplius quam vicinus. Nonne dicit: "Quis mihi potest? Aut vicinus iste si mihi fecerit iniuriam non illi ostendo?". Vide si non Golias est provocans ad certamen. Sed procedit David, nudus armis bellicis, armatus lapidibus paucis. Prosternet omnem superbiam id est, iustus homo; sicut martyres fecerunt, prostraverunt iniustos. Et eo tempore quo videbantur victores ipsi vincebantur, quando in his dux ipsorum diabolus superabatur.

Bona mansura optemus et diligamus.

27. Verum felicitatem illam attendite: Oves eorum multiplicantes in exitibus, boves eorum crassi. Non est ruina sepi 40. Sepis enim plerumque maceria esse solet. Non est ruina sepis, neque exitus. Omnia integra, omnia perfecta, omnia plena. Neque clamor in plateis eorum: non lites, non tumultus. Videte qualem felicitatem quasi innocentium describat, ne dicat sibi quisque: "Sed hoc dixit de illis qui rapiunt res alienas". Non est hinc dictum aliquid, alibi fit talium mentio. Nam manifestum est sceleratos esse puniendos. Et hinc debent intellegere quae poena eos exspectet, quando innocens quisque, cum his superbe utitur et immoderate, reprobatur a Deo et inter filios alienigenarum computatur. Non enim et dives ille alienos fructus quaerebat cui successit regio in fructibus 41, et cum aestuaret, non habens quo congregaret fructus mundanos 42, et non videret pauperes in quibus sibi thesaurizaret in caelo: Destruam inquit, apothecas meas, et faciam novas ampliores et replebo eas 43. Unde, nisi de fructibus suis? Et dicam animae meae: Habes multa bona, satiare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua. Quae praeparasti, cuius erunt? 44. Sicut ergo in Evangelio, Fratres, insultatum est homini gaudenti de temporali felicitate, quamvis illi felicitas de agro proprio esset non de rapinis alienis, sic et in isto psalmo temporali felicitati insultatur, ut discat anima innovata et regenerata per gratiam lactis, illam desiderare perpetuam et sempiternam beatitatem. Ideo vide quomodo connectat: Quorum filii eorum sicut novellae constabilitae. Filiae eorum ornatae sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassi. Non est ruina sepis, neque exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt 45. Sed qui dixerunt? Quorum os locutum est vanitatem 46. Superius enim descripti sunt.

28. Tu autem quid dicis? Nam illi beatum dixerunt populum cui haec sunt. Ego quid dico? Beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius 47. Ergo ille est beatus populus, qui pro filiis suis et pro filiabus ornatis, pro crassitudine boum, pro fecunditate ovium, pro plenitudine cellariorum, pro integritate aedificiorum, pro pace ac litibus et iurgiis civilibus, pro ista omni felicitate, Deum suum vult possidere, ut ipsum habeat pro omnibus qui condidit omnia, et dicat: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est 48. Colat eum gratis. Colat quando ista dat, et quando aufert, et quando non dat, et nihil sic timeat, quam ne ipse se auferat. Itaque christianus populus, Fratres, qui dicit in corde suo: "Quidquid vult auferat, se ipsum mihi non auferat", beatus est populus, cuius est Dominus Deus ipsorum 49.