SERMO 29/A


DE VERSU PSALMI CXVII:
"
CONFITEMINI DOMINO QUONIAM BONUS EST"

De confessione peccatorum et de laudis confessione.

1. Confitemini Domino quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius 1. Quod nos voce psalmi Spiritus Sanctus hortatus est, cui ore uno et corde uno respondebamus alleluia, quod latine interpretatur laudate Dominum 2, hoc vos et per nostram vocem idem Spiritus Sanctus exhortatur: Confitemini Domino quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius 3. Sive dona illius laudando cantetis, sive peccata vestra gemendo fundatis, confitemini Domino quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius. Neque enim sola commemoratio peccatorum nostrorum, sed etiam Domini nostri laudatio confessio dicitur, quia, et si unum horum faciamus, non sine altero facimus. Nam et iniquitatem nostram cum spe misericordiae ipsius accusamus, et ipsius misericordiam cum iniquitatis nostrae recordatione laudamus. Confiteamur ergo Domino quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius. Videtur nonnullis mala esse quaedam creatura, quia imperitorum sensus offendit. Sed falsum est. Fecit enim Deus omnia bona valde, quoniam bonus est. Videtur nonnullis iniustus Deus, quia plerumque fideles eius multa dura et aspera in hac temporali vita patiuntur. Sed quibus hoc videtur falluntur. Flagellat enim omnem filium, non quem reicit, sed quem recipit 4, quoniam in saeculum misericordia eius 5.

Bonus et misericors Dominus.

2. Confiteamur ergo Domino quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius. Dicamus Domino Deo nostro: Admiranda sunt opera tua, omnia in sapientia fecisti 6. Iusta sunt iudicia tua, pro iniquitate erudisti hominem 7. Priusquam humiliarer, ego deliqui 8. Dicamus haec in confessione, quia si quaedam supplicio nostrae mortalitatis adversa sunt, ille tamen bonum facit, quoniam bonus est 9. Et si temporalibus doloribus et laboribus emendamur, non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur 10, quoniam in saeculum misericordia eius 11. Quid tam bonum quam Deus noster? Blasphemant homines, nec solum non humilantur, sed etiam superbiunt in sceleribus suis. Et facit ille solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 12. Quid tam misericors quam Deus noster? Perseverant homines in flagitiis et facinoribus suis, et eos ille ad conversionem vocare non cessat. Quid tam bonum quam Deus noster, a quo et in pressura solacia tanta percipimus? Quid tam misericors quam Deus noster, cuius et futuram sententiam mutati mutamus? Confiteamur Domino quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius 13. Non omnium rerum laudes confessiones sunt, sed laudes Domini Dei nostri. Si enim verissime dictum est: Quam bonus Deus Israhel rectis corde 14, malus utique videtur perversis corde. Quis autem hominum nisi ex perverso fit rectus, ut tamquam convictus laudare incipiat quod antea reprehendebat, et mirari quod antea contemnebat, confitens Domino, quoniam sibi iam recto bonus est, qui perverso videbatur malus? Et quoniam sua malitia perversus erat, ipsius autem gratia correctus est, simul oportet confiteatur quoniam in saeculum misericordia eius 15. Nos mali, bonus ille; nos ab ipso boni, a nobis mali; bonus ille nobis bonis, bonus ille nobis malis. Nos saevientes in nos, ille misericors erga nos. Vocat ut convertamur; expectat donec convertamur; ignoscit si convertamur; coronat si non avertamur.

Cui et quo fructu nobis confitendum sit.

3. Confiteamur Domino quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius 16. Confessio etiam peccatorum timenda semper hominibus visa est, sed apud hominem iudicem. Nam saepissime flagellis et quibusque verberibus, ungulis quoque et ignibus agitur, ut eruatur ore confessio. Et aliquando prius cedunt membra tormentis, ut corporis compago solvatur, quam doloribus animus, ut secretum facinoris propaletur. Instant carnifices, crebrescunt omnia genera tormentorum. Sed frustra laniando aperiuntur viscera, cum clauditur negando conscientia. Cur autem in tantis cruciatibus homo metuit confiteri, nisi quia confessi solent puniri? Qui confessus fuerit homini, punitur; Deo qui confessus fuerit, liberatur. Nec mirum. Quaerit homo ab homine quod ille qui quaerit ignorat. Deus autem, qui monet ut confiteamur, novit quod confiteri nolebamus, nec tunc discit quando confessi fuerimus. Quanto ergo magis confitentes a sempiterna morte liberat, qui nostris iniquitatibus, quas et ante quam confiteremur noverat, a temporali morte parcebat.

4. Dicis fortasse: "Quid a me quaerit Deus, ut confitear quod ipse iam novit? Nam homo, ab homine cum hoc quaerit, ignorat". Quid putas, nisi quia Deus vult, a te ut peccatum tuum cognoscendo puniatur, et ab illo ignoscendo solvatur? Nam quomodo illum cupis ignoscere, quod tu non vis agnoscere? Audi psalmum, et si evigilas, adverte ibi vocem tuam: Peccatum, inquit, meum cognovi, et facinus meum non operui. Dixi, proloquar adversum me delictum meum Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei 17. Audi in alio psalmo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum ante me est semper 18. Non itaque impudenter dicebat Deo: Averte faciem tuam a peccatis meis 19. Tunc enim ab hominis peccato faciem Deus dignatur avertere, cum homo ipse ad peccatum suum faciem suam curat advertere, ut in Dei auribus dicat: Et peccatum meum ante me est semper 20. Nec ideo dicitur Deus avertere faciem, quia non cognoscit, sed quia ignoscit. Si ergo propterea times, homo, confiteri homini iudici, quia malus est, aut quia severitatem legis implere compellitur, securus confitere Domino, quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius 21.