SERMO 17

SERMO DE PSALMO XLIX

In iudicio Christus veniet manifestus et non silebit. Etiam nunc Christus loquitur multis modis pro nostra salute.

1. Cantavimus: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit 1. Deum Christum Scriptura ista praedixit venturum ad iudicium vivorum et mortuorum. Quando enim prius venit iudicari, occultus fuit; quando veniet iudicare, manifestus erit. Quam fuit tunc occultus, hinc intellegite quo ait Apostolus: Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent 2. Tunc autem siluit interrogatus, sicut Evangelium loquitur 3, ut impleatur in eo Isaiae prophetia dicentis: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente fuit sine voce, sic non aperuit os suum 4. Veniet ergo manifestus, et non silebit 5. Ad hoc dictum est: Non silebit iudicaturus, quia siluit iudicatus. Nam quantum attinet ad voces ipsius nobis necessarias, quando siluit? Non siluit per Patriarchas, non siluit per Prophetas, non siluit per os carnis suae. Et modo si sileret, per Scripturas non loqueretur? Lector ascendit, sed ipse non silet. Tractator loquitur. Si vera loquitur, Christus loquitur. Si sileret Christus, et ego vobis ista non dicerem. Nec per os vestrum siluit. Nam quando cantabatis, ipse loquebatur. Non silet. Opus est ut nos audiamus, sed aure cordis, nam facile est audire carnis. Illis auribus audire debemus, quas quaerebat magister ipse, cum diceret: Qui habet aures audiendi audiat 6. Quis enim ante illum, quando ista dicebat, sine auribus carnis stabat? Omnes aures habebant, et pauci habebant. Non omnes habebant aures audiendi, hoc est, obediendi.

Cupiditas pastoris est salvatio gregis.

2. Quam terribiliter locutus est per prophetam Ezechielem, credo adhibuistis aurem. Credo audistis, quemadmodum dixerit: Ad domum Israel mittam te, non ad populum alterius linguae te mittam. Populus autem non vult audire te, quia non vult audire me 7. Quid ostendit, nisi quia ipse Deus per Prophetam loquebatur? Quia vero in ipsis verbis propheticis nos maxime territi sumus, id est, praepositi quos posuit loqui ad populum suum, prius in illis verbis videmus faciem nostram. Demonstratum est enim nobis, sonante lectore, quasi speculum ubi nos inspiceremus, et inspeximus nos. Inspicite vos. Ecce ego facio quod ibi audivi. Si non discreveris, inquit, iustum ab iniusto, si non dixeris peccatori: Morte morieris, et ostenderis illi ut recedat ab iniquitatibus suis, ipse quidem in peccatis suis morietur, sanguinem autem eius de manu tua exquiram. Si autem dixeris et ille contempserit et non obedierit, ille in sceleribus suis morietur, tu autem animam tuam liberabis 8. Dico vobis, libero animam meam. In magno enim sum, non periculo, sed exitio constitutus, si tacuero. Sed cum ego dixero, et implevero officium meum, vos attendite iam periculum vestrum. Quid autem volo? Quid desidero? Quid cupio? Quare loquor? Quare hic sedeo? Quare vivo? nisi hac intentione, ut cum Christo simul vivamus. Cupiditas mea ista est, honor meus iste est, possessio mea ista est, gaudium meum hoc est, gloria mea ista est. Sed si non me audieris et tamen ego non tacuero, liberabo ego animam meam. Sed nolo salvus esse sine vobis.

Non contemnenda peccata habitudinaria etiam si Christus modo tacet.

3. Nolite ergo contemnere, Fratres mei, peccata in quibus forte consuetudinem iam fecistis. Omne enim peccatum consuetudine vilescit, et fit homini quasi nullum sit. Obduritia iam dolorem perdidit. Quod valde putre est nec dolet; quod non dolet nec pro sano habendum, sed pro mortuo computandum est. Attendite quae dicat Scriptura, et ibi videte quemadmodum vivere debeatis. Quis non contemnat ebriositatis peccatum? Abundat tale peccatum, et contemnitur. Iam cor ebriosorum perdidit sensum, non habet dolorem, quia nec salutem. Quando aliquid pungitur et dolet, aut sanum est aut est in illo spes aliqua sanitatis. Quando autem tangitur, pungitur vel ligatur nec dolet, pro mortuo habendum est, aut de corpore praecidendum. Sed aliquando nos parcimus et non novimus nisi loqui. Excommunicare, de Ecclesia proicere pigri sumus. Aliquando enim timemus ne ipso flagello peior fiat qui caeditur. Sed numquid ille parcet, numquid silebit quem timere debemus? Audistis in ipso psalmo, Fratres mei, cum enumeraret peccata peccatoribus, ait: Haec fecisti et tacui 9. Contra hoc dictum est: Veniet et non silebit 10. Praesentia sua non silebit. Excepto enim quod Dominus Christus significatur quia siluit in iudicio, ut impleretur in illo etiam ea prophetica quam paulo ante commemoravi, hoc excepto, modo Deus ipse per se ipsum Dominus Christus tacet. Ascendit enim in caelum, et sedet ad dexteram Patris, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Quamdiu ibi est, donec veniat, tacet. Voces eius in libris audimus, de ore ipsius non audimus. Audistis autem voces ipsius de sanctis Scripturis in isto loco; audistis cum vos ipsos commemoratis, et forte his rebus inter vos sermocinamini.

Malae interpretationes circa silentium Dei.

4. Numquid audis illum quando facis adulterium, et latere te putas quia homo te non videt? Ille te videt, sed tacet. Quando furtum facis, captas oculos cui furaris, et si eum latet facis. Si vides latere non posse, non facis. Si propterea non facis quia times ne videaris, intus fecisti, in corde fecisti. Fur teneris, et nil tulisti. Sed et si opportunitas detur ad implendum malum factum tuum furaris et laetaris. Quare? Quia tacet? Audi ergo psalmum. Te admonuit, te quicumque es, qui forte hic hodie stas et nocte aliquid mali fecisti, te admonuit, tibi dixit: Haec fecisti et tacui. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis 11. O homines, qui haec verba quae dicturus sum, nec in ore habetis nec in corde, felices estis! Nonne quotidie homines mala facientes, aut quos bene fecisse paenitet et paenitentia perversa fundunt quod mulserunt, nonne quotidie dicunt et ista murmura inter se rodunt: "Vere si Deo displicerent ista, permitteret illa fieri? Aut illi qui ea faciunt felices essent in terra? Videmus raptores, videmus infirmorum oppressores, videmus vicinorum expulsores, videmus violentos limitum invasores, videmus calumniatores, et tamen potentes divites felices in hac terra. Si vere ista Deus videret, si ista curaret, parceret eis?". Addunt et hoc, quod peius est: "Non placent Deo nisi mali". Contingat autem ut bene faciat aliquid et sequatur forte aliqua tentatio, continuo ad manum habet: "Non expedit facere bene. Malo qui fecerit, bene". Parum est quia male vis facere, et bene facientibus maledicis? Haec fecisti, inquit, et tacui. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis 12. Quid est: quod ero tibi similis? Quia sic mihi placet malum quomodo tibi, hoc es suspicatus. Hoc dixisti in corde tuo, non dixisti pari tuo, sed ego audivi, quando dixisti in corde tuo. Quod peius est, in haec verba progrediuntur, ut nec audiri timeant.

Deus arguet peccatorem et statuet illum ante faciem suam.

5. Ergo suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Arguam te. Quomodo non putas, et quando non putas, arguam te. Sileo cum parco, sed non silebo cum iudico. Arguam te. Et quid tibi faciam quando arguam te? Statuam te ante faciem tuam 13. Modo enim quando male facis, putas quia bonus es, quia non vis te videre. Alios reprehendis, te non respicis, alios accusas, de te non cogitas; alios ponis ante oculos tuos, te ponis post dorsum tuum. Ego quando te arguo, contra facio. Tollo te a dorso tuo, et pono te ante oculos tuos. Videbis te, et planges te. Non erit iam tunc quomodo corrigas te. Contemnis ergo tempus misericordiae, veniet tempus iudicii. Quia tu in ecclesia mihi cantasti: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 14. Ex ore nostro exit, ubique ecclesiae concrepant Christi: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Tempus est misericordiae ut corrigamur; nondum venit tempus iudicii. Locus est, spatium est; peccavimus, corrigamur. Nondum finita est via, nondum clausus est dies, nondum exspiratum est. Non desperetur, quod est peius, quoniam propter ipsa humana peccata et tolerabilia, et tanto crebriora quanto minora, constituit Deus in Ecclesia tempora misericordiae praerogandae, quotidianam medicinam ut dicamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 15; ut his verbis lota facie ad altare accedamus, ut his verbis lota facie corpori Christi et sanguini communicemus.

Multi nolunt veniam petere.

6. Quod est gravius, ipsam medicinam sic homines contemnunt, ut non solum non dent veniam quando in illis peccatur, sed nec velint petere quando ipsi peccant. Intravit tentatio, irrepsit ira. Tantum dominata est iracundia, quantum potuit, ut non solum tumultuaretur cor, sed et convicia et crimina vomeret lingua. Non vides quo te impulit? Non vides quo te praecipitat? Vide, eamdem corrige. Dic: "Male feci", dic: "Peccavi". Non enim morieris, cum dixeris, immo morieris si non dixeris. Crede, non mihi, sed Deo. Quid sum ego? Homo sum, par vester sum, carnem porto, infirmus sum: omnes credamus Deo. Attendite vobis. Ipse Dominus Christus ait - attendite vobis -: Si peccaverit frater tuus, corripe illum inter te et ipsum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum. Si non te audierit, adhibe tecum duos aut tres. In ore enim duorum aut trium testium stabit omne verbum. Si nec ipsos audierit, refer ad Ecclesiam. Si nec ipsam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus 16. Ethnicus gentilis est. Gentilis ille est qui in Christum non credit. Si nec Ecclesiam audierit, mortuum eum puta. Sed ecce vivit, ecce intrat, ecce signat, ecce genu figit, ecce orat, ecce ad altare accedit. Sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. Noli in illo ista attendere falsa signa viventis. Mortuus est. Unde vivitur, quomodo vivitur si et ista medicina contemnitur? Si dicam alicui in conspectu vestro: "Tu hoc fecisti", respondebit postea: "Quantum erat? Intus me moneret, intus mihi diceret quia male feci, intus viderem peccatum meum. Quare me in populo arguit?". Quid si feci et non correxisti? Quid si feci et adhuc perseveras? Quid si feci, et adhuc tibi bene fecisse videris in corde tuo? Quia tacet ille, iustus es? Quia ille modo non vindicat, nihil male fecisti? Non times: Arguam te? Non times: Constituam te ante faciem tuam 17? Non times?

Etiamsi longe sit iudicium Dei, vita humana tota brevis est.

7. "Sed longe est, inquis, iudicium", Primo quis tibi dixit quia longe est dies iudicii? Numquid si longe est dies iudicii, longe est dies tuus? Unde scis quando est? Nonne multi sani dormierunt et obduruerunt? Nonne casus nostros nobiscum in hac carne portamus? Nonne fragiliores sumus quam si vitrei essemus? Vitrum enim et si fragile est tamen servatum diu durat, et invenis calices ab avis et proavis, in quibus bibunt nepotes et pronepotes. Tanta fragilitas custodita facta est annosa. Nos autem homines, et sub tantis casibus quotidianis fragiles ambulamus. Et si casus ipsi repentini non acciderint, diu tamen vivere non valemus. Vita humana tota brevis est. Ab infantia usque ad decrepitam senectutem tota brevis est. Adam si adhuc viveret et hodie moreretur, quid illi vitae longitudo profuisset? Huc accedit, quia ipse dies, qui quasi naturaliter fervet morbo illecto, incertus est. Quotidie moriuntur homines. Et qui vivunt deducunt illos, exsequias celebrant, et vitam sibi promittunt, Nemo dicit: "Corrigam me, ne eras hoc sim quod iste quem deduxi". Placent vobis verba, ego quaero facta. Nolite me contristare pravis moribus vestris, quia delectatio mea non est in hac vita nisi vestra bona vita.