LIBER SECUNDUS

 

Manichaeorum et Pelagianorum haereses comparantur.

1. 1. Iam nunc aliam, non Iuliani tantum, sed ei communem cum pluribus Pelagianis episcopis, quam Thessalonicam miserunt, consideremus epistulam eique, Domino adiuvante, respondeamus, ut possumus. Quod opus nostrum ne longius fiat, quam causae, ipsius necessitas postulat, quid opus est ea quoque refellere, quae dogmatis eorum insidiosa venena non continenti, sed tantum in auxilium suum vel pro cattholica fide contra Manichaeorum, sicut loquuntur, profanitatem consensionem Orientalium episcoporum videntur exposcere nihil aliud nitentes, nisi ut horribili haeresi obiecta, cuius se adversarios esse confingunt, lateant inimici gratiae in laude naturae? Quis enim eis hinc commovit aliquando quaestionem? Aut cui Catholicorum propterea displicent, quia damnant eos, quos praedixit Apostolus 1 recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos immundos putant, nec putantes a Deo cuncta esse condita? Quis eos aliquando negare compulit, quod omnis creatura Dei bona sit et nulla substantia sit, quam non summus fecerit Deus, nisi ipse Deus qui non est ab aliquo factus? Non ista in eis, quae constant esse catholica, reprehenduntur atque damnantur. Impietatem quippe Manichaeorum nimium stultam et noxiam, non solum fides catholica detestatur, verum etiam haeretici omnes, qui non sunt Manichaei. Unde et isti Pelagiani hoc bene faciunt Manichaeis anathema dicere et eorum erroribus contradicere. Sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathematizandi sunt: unum, quod Catholicos Manichaeorum nomine criminantur; alterum, quodetiam ipsi haeresim novi erroris inducunt. Neque enim quia Manichaeorum morbo non laborant, propterea fidei sanae sunt. Non unum est pestilentiae genus quemadmodum in corporibus ita et in mentibus. Sicut ergo medicus corporis non continuo pronuntiasset a mortis periculo liberum, quem negasset hydropicum, si alio letali morbo perspexisset aegrotum, ita istis non ideo veritas gratulatur, quia Manichaei non sunt, si alio genere perversitatis insaniunt. Quapropter aliud est quod anathematizamus cum eis, aliud quod in eis. Detestamur enim cum eis, quod recte displicet etiam ipsi, ita tamen, ut detestemur in eis, unde recte displicent ipsi.

Pelagiani Manichaeos redarguunt, Catholici utrosque.

2. 2. Manichaei dicunt Deum bonum non omnium naturarum esse creatorem; Pelagiani dicunt Deum non esse omnium aetatum in hominibus mundatorem, salvatorem, liberatorem. Catholica utrosque redarguit et contra Manichaeos defendens Dei creaturam, ne ab illo instituta negetur ulla natura, et contra Pelagianos, ut in omnibus aetatibus perdita requiratur humana natura. Manichaei carnis concupiscentiam non tamquam accidens vitium, sed tamquam naturam ab aeternitate malam vituperant; Pelagiani eam tamquam nullum vitium, sed naturale sit bonum insuper laudant. Catholica utrosque redarguit Manichaeis dicens: "Non natura, sed vitium est"; Pelagianis dicens: "Non a Patre, sed ex mundo est", ut eam velut malam valetudinem sanari utrique permittant, desinendo illi tamquam insanabilem credere, isti tamquam laudabilem praedicare. Manichaei negant homini bono ex libero arbitrio fuisse initium mali, Pelagiani dicunt etiam hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium ad faciendum praeceptum bonum. Catholica utrosque redarguit, et illis dicens: Fecit Deus hominem rectum 2; et istis dicens: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis 3. Manichaei dicunt animam particulam Dei naturae malae commixtione habere peccatum; Pelagiani dicunt animam iustam non quidem particulam, sed creaturam Dei etiam in ista corruptibili vita non habere peccatum. Catholica utrosque redarguit, Manichaeis dicens: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum 4 - quod non diceretur homini, qui naturam facere non potest, nisi quia peccatum non natura, sed vitium est -; Pelagianis dicens: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est 5. His morbis inter se contrariis Manichaei Pelagianique confligunt, dissimili voluntate, simili vanitate; separati opinione diversa, sed propinqui mente perversa.

Manichaei et Pelagiani quatenus errore coniuncti, quatenus contrarii.

2. 3. Iam vero gratiam Christi simul oppugnant, baptismum eius simul evacuant, carnem eius simul exhonorant, sed etiam haec modis causisque diversis. Nam Manichaei meritis naturae bonae, Pelagiani autem meritis voluntatis bonae perhibent divinitus subveniri. Illi dicunt: "Debet hoc Deus laboribus membrorum suorum"; isti dicunt: "Debet hoc Deus virtutibus servorum suorum". Utrisque ergo merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum 6. Manichaei lavacrum regenerationis, id est, aquam ipsam dicunt esse superfluam nec prodesse aliquid profano corde contendunt; Pelagiani autem, quod in sacro baptismate ad expianda peccata dicitur nihil opitulari infantibus nullum peccatum habentibus asserunt. Ac per hoc in parvulis baptizandis, quantum ad remissionem attinet peccatorum, Manichaei visibile destruunt elementum; Pelagiani autem etiam invisibile sacramentum. Manichaei carnem Christi exhonorant partum Virginis blasphemando; Pelagiani autem carnem redimendorum carni Redemptoris aequando. Propterea quippe natus est Christus, non utique in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati 7, quia ceterorum hominum nascitur caro peccati. Manichaei ergo omnem carnem penitus detestantes auferunt carni Christi perspicuam veritatem, Pelagiani vero nullam carnem peccati nasci asserentes auferunt carni Christi propriam dignitatem.

Errores contrarii, sed ambo detestandi.

2. 4. Desinant itaque Pelagiani Catholicis obiectare quod non sunt, sed ipsi potius festinent emendare quod sunt; nec ideo se velint amabiles, quia odioso Manichaeorum adversantur errori, sed merito se agnoscant odibiles, quia suum non adversantur errorem. Possunt enim duo errores inter se esse contrarii, sed ambo sunt detestandi, quia sunt ambo contraria veritati. Nam si propterea sunt diligendi Pelagiani, quia oderunt Manichaeos, diligendi sunt et Manichaei, quia oderunt Pelagianos. Sed absit, ut catholica mater propter alterorum odium alteros eligat amare, cum monente atque adiuvante Domino debeat utrosque vitare et cupiat utrosque sanare.

Calumnia praevaricationis a Pelagianis clericis Romanis illata.

3. 5. Quin etiam Romanos clericos arguunt scribentes "eos iussionis terrore perculsos non erubuisse praevaricationis crimen admittere, ut contra priorem sententiam suam, qua gestis catholico dogmati affuerant, postea pronuntiarent malam hominum esse naturam". Immo vero Pelagiani spe falsa putaverant, novum et exsecrabile dogma Pelagianum vel Caelestianum persuaderi quorundam Romanorum catholicis mentibus posse, quando illa ingenia quamvis nefando errore perversa, non tamen contemptibilia, cum studiose corrigenda potius quam facile damnanda viderentur, aliquanto lenius, quam severior postulabat Ecclesiae disciplina, tractata sunt. Tot enim et tantis inter Apostolicam Sedem et Afros episcopos currentibus et recurrentibus scriptis ecclesiasticis, etiam gestis de hac causa apud illam sedem Caelestio praesente et respondente confectis quaenam tandem epistula venerandae memoriae papae Zosimi, quae interlocutio reperitur, ubi praeceperit credi oportere sine ullo vitio peccati originalis hominem nasci? Nusquam prorsus hoc dixit, nusquam omnino conscripsit. Sed cum hoc Caelestius in suo libello posuisset, inter illa dumtaxat, de quibus se adhuc dubitare et instrui velle confessus est, in homine acerrimi ingenii, qui profecto, si corrigeretur, plurimis profuisset, voluntas emendationis, non falsitas dogmatis approbata est. Propterea libellus eius catholicus dictus est, quia et hoc catholicae mentis est, si qua forte aliter sapit, quam veritas exigit, non ea certissime definire, sed detecta ac demonstrata respuere. Non enim haereticis, sed Catholicis Apostolus loquebatur, ubi ait: Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque Deus vobis revelabit 8. Hoc in illo factum esse putabatur, quando se litteris beatae memoriae papae Innocentii, quibus de hac re dubitatio tota sublata est, consentire respondit. Et hoc ut plenius et manifestius in illo fieret, exspectabatur venturis ex Africa litteris, in qua provincia eius calliditas aliquanto evidentius innotuerat. Quae Romam litterae posteaquam venerunt id continentes non sufficere hominibus tardioribus et sollicitioribus, quod se generaliter Innocentii episcopi litteris consentire fatebatur, sed aperte eum debere anathematizare quae in suo libello prava posuerat, ne, si id non fecisset, multi parum intellegentes magis in libello eius illa fidei venena a Sede Apostolica crederent approbata, propter quod ab illa dictum erat eum libellum esse catholicum, quam emendata, propter illud quod se papae Innocentii litteris consentire ipse responderat; tunc ergo cum eius praesentia posceretur, ut certis ac dilucidis responsionibus vel astutia hominis vel correctio dilucesceret et nulli ambigua remaneret, se subtraxit et negavit examini. Nec differendum iam fuerat, sicut factum est, quod aliis prodesset, si nimium perversorum pertinaciae dementiaeque non posset. Sed si - quod absit! - ita tunc fuisset de Caelestio vel Pelagio in Romana Ecclesia iudicatum, ut illa eorum dogmata, quae in ipsis et cum ipsis papa Innocentius damnaverat, approbanda et tenenda pronuntiarentur, ex hoc potius esset praevaricationis nota romanis clericis inurenda. Nunc vero cum primitus beatissimi papae Innocentii litterae episcoporum litteris respondentis Afrorum pariter hunc errorem, quem conantur isti persuadere, damnaverint, successor quoque eius sanctus papa Zosimus hoc tenendum esse, quod isti de parvulis sentiunt, numquam dixerit, numquam scripserit, insuper etiam Caelestium se purgare molientem ad consentiendum supra dictis Sedis Apostolicae litteris crebra interlocutione constrinxerit, profecto quidquid interea lenius actum est cum Caelestio servata dumtaxat antiquissimae et robustissimae fidei firmitate correctionis fuit clementissima suasio, non approbatio exitiosissima pravitatis. Et quod ab eodem sacerdote postea Caelestius et Pelagius repetita auctoritate damnati sunt, paululum intermissae iam necessario proferendae ratio severitatis fuit, non praevaricatio prius cognitae vel nova cognitio veritatis.

Litterae Innocentii papae ad Carthaginiense concilium missae.

4. 6. Sed quid opus est nos de hac re loquendo diutius immorari, cum exstent hinc atque inde gesta et scripta directa, ubi possint cuncta illa, quemadmodum acta sint, vel cognosci vel recognosci? Interrogationibus enim sancti praecessoris tui et Caelestii responsionibus, quibus se beati papae Innocentii litteris consentire professus est, quis non videat quemadmodum sit Caelestius colligatus et vinculo saluberrimo obstrictus, ne ulterius difendere auderet in baptismate parvulorum non dimitti originale peccatum? Venerabilis quippe Innocentii episcopi de hac re ista sunt verba ad Carthaginiense concilium: Liberum enim, inquit, arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus, nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit suaque in aeternum libertate deceptus huius ruinae latuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem omne praeteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit. Quid ista Sedis Apostolicae sententia clarius atque manifestius? Huic se Caelestius consentire professus est, quando, cum illi a sancto praecessore tuo dictum esset: Illa omnia damnas quae iactata sunt de nomine tuo? Ipse respondit: Damno secundum sententiam beatae memoriae praecessoris tui Innocentii. Inter cetera autem, quae de nomine eius iactata fuerant, diaconus Caelestio Paulinus obiecerat, quod diceret "peccatum Adae ipsi soli obfuisse et non generi humano; et quod infantes nuper nati in eo statu essent, in quo Adam fuit ante peccatum". Proinde si obiecta Paulini secundum sententiam beati papae Innocentii veraci corde atque ore damnaret, quid ei remaneret deinceps unde contenderet nullum esse ex praeterita primi hominis transgressione in parvulis vitium, quod per novae regenerationis, purificationem sacro baptismate purgaretur? Sed illud se respondisse fallaciter novissimo exitu ostendit, cum se subtraxit examini, ne secundum Africana rescripta ipsa omnino de hac quaestione verba commemorare et anathematizare, quae in libello suo posuit, cogeretur.

Litterae Innocentii papae ad episcopos Numidiae missae.

4. 7. Quid illud quod idem Papa de hac ipsa causa etiam Numidiae rescripsit episcopis, quia de utroque concilio, et de Carthaginiensi scilicet et de Milevitano, scripta susceperat, nonne apertissime de parvulis loquitur? Haec enim eius verba sunt: Illud, vero, quod eos vestra Fraternitas asserit praedicare, parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim manducaverint carnem Filii hominis et biberint sanguinem eius, non habebunt vitam in semetipsis 9. Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum baptismum velle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos credimus nonnisi baptismate conferendum. Quid ad haec dicit ingratus, cui Sedes Apostolica iam sua professione quasi correcto benignissima lenitate pepercerat? Quid ad haec dicit? utrum post huius vitali finem parvuli, etiamsi dum vivunt non baptizentur in Christo, in vita aeterna erunt an non erunt? Si dixerit: "erunt", quomodo ergo quae de nomine eius iactata sunt secundum sententiam beatae memoriae Innocentii se damnasse respondit? Ecce beatae memoriae papa Innocentius sine baptismo Christi et sine participatione corporis et sanguinis Christi vitam non habere parvulos dicit. Si dixerit: "non erunt", quomodo ergo non accipientes aeternam vitam utique consequenter aeterna morte damnantur, si nullum trahunt originale peccatum?

In his litteris claret Catholica fides.

4. 8. Quid ad haec dicunt isti, qui suas calumniosas impietates audent etiam scribere, audent etiam Orientalibus episcopis mittere? Tenetur Caelestius litteris venerabilis Innocentii praebuisse consensum; leguntur ipsae memorati antistitis litterae scribentis non baptizatos vitam parvulos habere non posse. Quis autem negabit id esse consequens, ut mortem habeant qui non habent vitam? Unde ergo in infantibus ista miserabilis poena, si nulla originalis est culpa? Quomodo igitur ab istis fidei desertoribus et oppugnatoribus gratiae, Romani clerici praevaricationis arguuntur sub episcopo Zosimo, quasi aliud senserint in damnatione posteriore Caelestii et Pelagii, quam quod sub Innocentio in priore senserunt? Quia utique cum litteris venerabilis Innocentii de parvulis, nisi baptizarentur in Christo, in aeterna morte mansuris catholicae fidei clareret antiquitas; profecto Ecclesiae Romanae praevaricator potius esset, quicumque ab illa sententia deviasset. Quod Deo propitio quoniam factum non est, sed ipsa constanter repetita Caelestii et Pelagii damnatione servata est, se intellegant esse isti unde alios criminantur et aliquando a fidei praevaricatione sanentur. Malam quippe hominum esse naturam non dicit catholica fides; in quantum a Creatore homo primitus institutus est; neque nunc quod in illa Deus creat, cum homines ex hominibus facit, hoc est malum eius, sed quod ex illo vitio primi hominis trahit.

Liberum arbitrium auxilio gratiae tantum valet ad bene vivendum.

5. 9. Iam nunc illa videnda sunt, quae in epistula sua nobis obicientes breviter posuerunt, quibus haec est nostra responsio: peccato Adae arbitrium liberum de hominum natura perisse non dicimus, sed ad peccandum valere in hominibus subditis diabolo; ad bene autem pieque vivendum non valere, nisi ipsa voluntas hominis Dei gratia fuerit liberata et ad omne bonum actionis, sermonis, cogitationis adiuta. Neminem nisi Dominum Deum dicimus nascentium conditorem nec a diabolo, sed ab ipso nuptias institutas, omnes tamen sub peccato nasci propter propaginis vitium et ideo esse sub diabolo, donec renascantur in Christo. Nec sub nomine gratiae fatum asserimus, quia nullis hominum meritis Dei gratiam dicimus antecedi. Si autem quibusdam omnipotentis Dei voluntatem placet fati nomine nuncupare, profanas quidem verborum novitates evitamus 10, sed de verbis contendere non amamus.

Sub nomine gratiae fatum Catholici non asserunt.

5. 10. Unde autem hoc eis visum fuerit nobis obicere, quod fatum asseramus sub nomine gratiae, cum aliquanto attentius cogitarem prius eorum verba quae consequuntur inspexi. Sic enim hoc nobis obiciendum putarunt: Sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia nisi Deus invito et reluctanti homini inspiraverit boni et ipsius imperfecti cupiditatem, nec a malo declinare nec bonum possit arripere. Deinde aliquanto post, ubi ipsi quae defendant commemorant, quid de hac re ab eis diceretur adtendi: baptisma, inquiunt, omnibus necessarium esse aetatibus confitemur, gratiam quoque adiuvare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium virtutis immittere, quia personarum acceptio non est apud Deum 11. Ex his eorum verbis intellexi ob hoc illos vel putare vel putari velle fatum nos asserere sub nomine gratiae, quia gratiam Dei non secundum merita nostra dicimus dari, sed secundum ipsius misericordissimam voluntatem, qui dixit: Miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero 12. Ubi consequenter adiunctum est: Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 13. Posset etiam hinc quispiam similiter stultus fati assertorem Apostolum putare vel dicere. Verum hic se isti satis aperiunt.Cum enim propterea nobis calumniantur dicentes nos fatum gratiae nomine asserere, quia non secundum merita nostra dari dicimus Dei gratiam, procul dubio confitentur, quod ipsi eam secundum nostra merita dari dicunt; ita caecitas eorum occultare ac dissimulare non potuit hoc se sapere atque sentire, quod sibi obiectum Pelagius in episcopali iudicio Palaestino subdolo timore damnavit. Obiectum quippe illi est ex verbis quidem discipuli sui Caelestii, quod etiam ipse diceret "gratiam Dei secundum merita nostra dari". Quod ille detestans vel quasi detestans, ore dumtaxat, anathematizare non distulit; sed sicut eius libri posteriores indicant et istorum sectatorum eius nudat assertio, ficto corde servavit, donec postea, quod tunc metu texerat negantis astutia, etiam in litteras proferret audacia. Et adhuc non formidant, non saltem verecundantur episcopi Pelagiani litteras suas catholicis Orientalibus episcopis mittere, quibus nos assertores fati esse criminantur, quia non dicimus gratiam Dei secundum merita nostra dari, quod Pelagius episcopos Orientales metuens et dicere non ausus et damnare compulsus est.

Fati criminationem Aug. in Pelagianos retorquet.

6. 11. Itane vero, filii superbiae, inimici gratiae Dei, o novi haeretici Pelagiani, quisquis dicit gratia Dei omnia hominis bona merita praeveniri nec gratiam Dei meritis dari ne non sit gratia 14, si non gratis datur, sed debita merentibus redditur, fatum vobis videtur asserere? Nonne etiam vos ipsi qualibet intentione necessarium baptismum omnibus aetatibus dicitis? Nonne in hac ipsa epistula vestra istam de baptismo sententiam et de gratia iuxta posuistis? Cur non vos baptismus, qui datur infantibus, ipsa vicinitate commonuit, quid sentire de gratia debeatis? Haec enim verba sunt vestra: Baptisma omnibus necessarium esse aetatibus confitemur, gratiam quoque adiuvare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium virtutis immittere, quia personarum acceptio non est apud Deum 15. In his omnibus verbis vestris de gratia quod dixistis, interim taceo. De baptismate reddite rationem, cur illud dicatis omnibus esse aetatibus necessarium, quare sit necessarium parvulis dicite; profecto quia eis boni aliquid confert et idem aliquid nec parvum nec mediocre, sed magnum est. Nam etsi eos negatis attrahere quod in baptismo remittatur originale peccatum, tamen illo regenerationis lavacro adoptari ex filiis hominum in Dei filios non negatis, immo etiam praedicatis. Dicite ergo nobis, quicumque baptizati in Christo parvuli de corpore exierunt, hoc tam sublime donum quibus praecedentibus meritis acceperunt? Si dixeritis hoc eos parentum pietate meruisse, respondebitur vobis: Cur aliquando piorum filiis hoc negatur bonum et filiis tribuitur impiorum? Nonnumquam enim de religiosis orta proles in tenera aetate atque ab utero recentissima praevenitur morte, antequam lavacro regenerationis abluatur, et infans natus ex inimicis Christi misericordia Christianorum baptizatur in Christo; plangit baptizata mater non baptizatum proprium et ab impudica expositum baptizandum casta fetum colligit alienum. Hic certe merita parentum vacant, vacant vobis fatentibus ipsorum etiam parvulorum. Scimus enim vos non hoc de anima humana credere, quo dante corpus terrenum alicubi vixerit et aliquid operata sit vel boni vel mali, unde istam in carne differentiam mereretur. Quae igitur causa huic parvulo baptismum procuravit, illi negavit? An ipsi fatum habent, quia meritum non habent? aut in his est a Domino acceptio personarum? Nam utrumque dixistis, prius fatum, acceptionem postea personarum, ut, quoniam utrumque refutandum est, remaneat quod vultis adversus gratiam introducere meritum. Respondete igitur de meritis parvulorum, cur alii baptizati, alii non baptizati de corporibus exeant nec parentum meritis vel polleant vel careant tam excellenti bono, ut fiant filii Dei ex hominum filiis nullis parentum, nullis meritis suis. Nempe reticetis et vos ipsos potius in eo, quod nobis obicitis, invenitis. Nam si, ubi non est meritum, consequenter esse dicitis fatum et ob hoc in gratia Dei meritum hominis vultis intellegi, ne fatum cogamini confiteri; ecce vos potius asseritis fatum in baptismate parvulorum, quorum nullum esse fatemini meritum. Si autem in baptizandis parvulis et nullum meritum omnino praecedere, et tamen fatum non esse conceditis, cur nos, quando dicimus gratiam Dei propterea gratis dari, ne gratia non sit, non tamquam debitam meritis praecedentibus reddi, fati assertores esse iactatis non intellegentes in iustificandis impiis, sicut propterea merita non sunt, quia Dei gratia est, ita propterea non esse fatum, quia Dei gratia est; ita propterea non esse acceptionem personarum, quia Dei gratia est?

Fati definitio et criminis refutatio.

6. 12. Fatum quippe qui affirmant, de siderum positione ad tempus, quo concipitur quisque vel nascitur, quas constellationes vocant, non solum actus et eventa, verum etiam ipsas nostras voluntates pendere contendunt; Dei vero gratia non solum omnia sidera et omnes caelos, verum etiam omnes angelos supergreditur. Deinde fati assertores et bona et mala hominum fato tribuunt; Deus autem in malis hominum merita eorum debita retributione persequitur, bona vero per indebitam gratiam misericordi voluntate largitur, utrumque faciens non per stellarum temporale consortium, sed per suae severitatis et bonitatis aeternum altumque consilium. Neutrum ergo pertinere videmus ad fatum. Hic si respondetis hanc ipsam Dei benevolentiam, qua non merita sequitur, sed bona indebita gratuita bonitate largitur, fatum potius esse dicendum, cum hanc Apostolus gratiam vocet, dicens: Gratia salvi facti estis per fidem et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur 16; nonne adtenditis, nonne perspicitis non a nobis divinae gratiae nomine fatum asseri, sed a vobis potius divinam gratiam fati nomine nuncupari?

Definitio acceptionis personarum et criminis confutatio.

7. 13. Itemque acceptio personarum ibi recte dicitur, ubi ille qui iudicat relinquens causae meritum, de qua iudicat, alteri contra alterum suffragatur, quia invenit aliquid in persona, quod honore vel miseratione sit dignum. Si autem quispiam duos habeat debitores et alteri velit dimittere debitum, alterum exigere, cui vult donat, sed neminem fraudat; nec acceptio personarum dicenda est, quando iniquitas nulla est; alioquin eis, qui parum intellegunt, potest acceptio personarum videri, ubi vineae dominus operariis, qui una hora illic opus fecerunt, tantum dedit quantum illis, qui pertulerunt pondus diei et aestus, aequales faciens in mercede, quorum tam magna distante fuerat in labore. Sed quid respondit de hac velut acceptione personarum adversus patremfamilias murmurantibus? Amice, inquit, non facio tibi iniuriam. Nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est et vade. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Annon licet mihi quod volo facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum 17? Nempe hic tota iustitia est: "Hoc volo". "Tibi - inquit - reddidi, huic donavi neque, ut huic donarem, tibi aliquid abstuli aut quod debebam vel minui vel negavi. Annon licet mihi tacere quod volo? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?". Sicut ergo hic nulla est acceptio personarum, quia sic alius gratis honoratur, ut alius debito non fraudetur, sic etiam cum secundum propositum Dei vocatur alius, alius non vocatur 18, vocatio datur gratuitum bonum, cuius boni est vocatio ipsa principium, non vocato redditur malum, quia omnes rei sunt ex eo, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum 19. Et in illa quidem operariorum similitudine, ubi unum denarium acceperunt qui una hora et qui duodecies tantum laboraverunt, qui utique secundum rationes humanas, sed vanas, pro quantitate laboris sui duodecim denarios accipere debuerunt, utrique in bono coaequati, non alii liberati, alii damnati sunt; quia et illi, qui plus laboraverunt et quod sic vocati sunt, ut venirent, et quod sic pasti, ut non deficerent, ab ipso patrefamilias habuerunt. Ubi autem dicitur: Ergo cui vult miseretur et quem vult obdurat, qui facit aliud vas in honorem, aliud in contumeliam 20; bonum quidem immerito et gratis datur, quia ex eadem massa est cui datur, malum vero merito et debitum redditur, quia in massa perditionis malum malo non male redditur, et ei cui redditur malum est, quia supplicium eius est, ei vero, a quo redditur, bonum est, quia recte factum eius est. Nec ulla est acceptio personarum in duobus debitoribus aequaliter reis, si alteri dimittitur, alter exigitur, quod pariter ab utroque debetur.

Exemplum geminorum, quorum unus sine baptismo, alius baptizatus expiravit.

7. 14. Sed ut id quod dicimus alicuius exempli manifestatione clarescat, constituamus aliquos ab aliqua meretrice geminos editos atque, ut ab aliis colligerentur, expositos; horum sine baptismo expiravit unus, alius baptizatus. Quod hic fatum fortunamve fuisse dicamus, quae omnino nulla sunt? Quam personarum acceptionem, cum apud Deum nulla esset, etiam si in istis ulla esse potuisset; qui utique nihil habebant, unde alter alteri praeferretur, meritaque nulla propria, sive bona, quibus mereretur alius baptizari, sive mala, quibus alius sine baptismate mori? An aliqua parentum fuerunt, ubi fornicator pater, meretrix mater? Sed qualiacumque illa fuerint, non utique istis tam diversa condicione morientibus ulla diversa, sed utrique communia. Si ergo nec fatum, quia nullae stellae ista decernunt, nec fortuna, quia non fortuiti casus haec agunt, nec personarum nec meritorum diversitas hoc fecerunt; quid restat, quantum ad baptizatum attinet, nisi gratia Dei, quae vasis factis in honorem gratis datur, quantum autem ad non baptizatum, ira Dei, quae vasis factis in contumeliam pro ipsius massae meritis redditur? Sed in illo, qui baptizatus est, gratiam Dei vos confiteri cogimus et meritum eius nullum praecessisse convincimus; de illo autem sine baptismate mortuo, cur ei defuerit sacramentum, quod et vos fatemini omnibus aetatibus necessarium, et quid isto modo in eo fuerit vindicatum, vos videritis, qui non vultis esse originale delictum.

Solutio quaestionis ab Apostolo data.

7. 15. Nobis in duobus istis geminis unam procul dubio habentibus causam difficultatem quaestionis, cur alius sic, alius vero sic mortuus est, velut non solvendo solvit Apostolus 21. Qui cum et ipse de duobus geminis tale aliquid proposuisset, propter quod non ex operibus, quia nondum operati fuerant aliquid boni vel mali, sed ex vocante dictum est: Maior serviet minori 22; et: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, 23 et huius profunditatis horrorem usque ad hoc perduxisset, ut diceret: Ergo cuius vult miseretur et quem vult obdurat 24, sensit continuo quid moveret et sibi verba contradicentis, quae apostolica auctoritate coherceret, opposuit. Ait enim: Dicis itaque mihi: quid adhuc conqueritur? nam voluntati eius quis resistit? Responditque ista dicenti: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem consparsione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam 25? Deinde secutus tam magnum abditumque secretum, quantum aperiendum esse hominibus iudicavit, aperuit dicens: Si autem volens Deus estendere iram et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam 26. Hoc est gratiae Dei non solum adiutorium, verum etiam documentum, adiutorium scilicet in vasis misericordiae; in vasis autem irae documentum; in eis enim ostendit iram et demonstrat potentiam suam, quia tam potens est bonitas eius, ut bene utatur etiam malis, et in eis notas facit divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quoniam quod ab irae vasis exigit iustitia punientis, hoc vasis misericordiae dimittit gratia liberantis. Nec beneficium, quod quibusdam gratis tribuitur, appareret, nisi Deus aliis ex eadem massa pariter reis iusto supplicio condemnatis quid utrisque deberetur, ostenderet. Quis enim te discernit? ait idem Apostolus homini tamquam de semetipso et de suo proprio bono glorianti. Quis enim te discernit? utique ab irae vasis, a massa perditionis, quae per unum omnes misit in damnationem. Quis enim te discernit? Et tamquam respondisset: "Discernit me fides mea, propositum meum, meritum meum": Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 27? Hoc est, quasi de tuo sit, unde discerneris. Ergo ille discernit, qui unde discemaris impertit, poenam debitam removendo, indebitam gratiam largiendo; ille discernit, qui, cum tenebrae essent super abyssum, dixit: Fiat lux, et facta est lux; et divisit, hoc est discrevit, inter lucem et tenebras 28. Non enim cum solae essent tenebrae, quid discerneret invenit, sed lucem faciendo discrevit, ut iustificatis impiis dicatur: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 29; ac sic qui gloriatur non in se ipso, sed in Domino glorietur 30. Ille discernit, qui de nondum natis neque qui aliquid egerant boni aut mali, ut secundum electionem propositum eius maneret, non ex operibus, sed ex se ipso vocante dixit: Maior serviet minori 31; atque idipsum commendans postea per Prophetam: Iacob, inquit, dilexi, Esau autem odio habui 32. Electionem quippe dixit 33, ubi Deus non ab alio factum quod eligat invenit, sed quod inveniat ipse facit, sicut de reliquiis Israhel scriptum est: Reliquiae per electionem gratiae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 34. Propter quod profecto desipitis, quia dicente Veritate: Non ex operibus, sed ex vocante dictum est; vos dicitis: "Ex futuris operibus quae Deus illum facturum esse praesciebat, Iacob fuisse dilectum", atque ita contradicitis Apostolo dicenti: Non ex operibus, quasi non posset dicere: "Non ex praesentius, sed futuris operibus". Sed ait: Non ex operibus, ut gratiam commendaret; si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. Praecedit namque non debita, sed gratuita gratia, ut per illam fiant bona opera, ne, si praecesserint bona opera, tamquam operibus reddatur gratia ac sic gratia iam non sit gratia.

Conclusio argumentationis.

7. 16. Sed ut vobis auferretur omnis vestrae caliginis latebra, propterea geminos tales proposui, qui neque parentum meritis iuvarentur et ambo in infantile primordio, unus baptizatus, alter sine baptismate, morerentur, ne diceretis Deum, sicut de Iacob et Esau contra Apostolum dicitis, opera eorum futura praescisse. Quomodo enim praescivit ea futura, quae illis in infantia morituris, quia praescientia eius falli non potest, praescivit potius non futura? Aut quid prodest eis, qui rapiuntur ex hac vita, ne malitia mutet intellectum eorum, aut ne fictio decipiat animam eorum 35, si peccatum etiam, quod non est factum, dictum, cogitatum, tamquam commissum fuerit, sic punitur? Quodsi absurdissimum, insulsissimum, dementissimum est quoslibet homines ex his peccatis, quorum nec reatum ex parentibus trahere, sicut dicitis, nec ea non solum committere, sed nec saltem cogitare potuerunt, esse damnandos, redit ad vos frater ille geminus baptizati non baptizatus et tacitus quaerit a vobis, unde fuerit a fraterna felicitate discretus, cur illa infelicitate punitus, ut illo in Dei filios adoptato ipse non acciperet omnibus aetatibus necessarium, sicut fatemini, sacramentum; si quemadmodum nulla est fortuna vel fatum, vel apud Deum acceptio personarum, ita nullum est gratiae sine meritis donum, nullum originale peccatum. Huic prorsus infanti linguam vestram vocemque submittitis, huic non loquenti quid loquamini non habetis.

Pelagiani a doctrina gratiae sui magistri recedunt ex parte.

8. 17. Iam nunc videamus, ut possumus, hoc ipsum, quod volunt praecedere in homine, ut adiutorio gratiae dignus habeatur et cui merito eius non tamquam indebita tribuatur, sed debita gratia retribuatur ac sic gratia iam non sit gratia, videamus tamen quid illud sit. Sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia nisi invito et reluctanti homini inspiraverit boni et ipsius imperfecti cupiditatem, nec a malo declinare, nec bonum possit arripere. Iam de fato et gratia quam inania loquantur ostendimus. Nunc illud est, quod debemus advertere, utrum invito et reluctanti homini Deus inspiret boni cupiditatem ut iam non sit reluctans, non sit invitus, sed consentiens bono et volens bonum. Isti enim volunt in homine ab ipso nomine incipere cupiditatem boni, ut huius coepti meritum etiam perficiendi gratia consequatur. Si tamen hoc saltem volunt; Pelagius enim "facilius" dicit impleri quod bonum est, si adiuvet gratia. Quo additamento, id est addendo "facilius", utique significat hoc se sapere, quod, etiamsi gratiae defuerit adiutorium, potest quamvis difficilius impleri bonum per liberum arbitrium. Sed isti quid in hac re sentiant, non de illo auctore huius haeresis praescribamus - permittamus eos cum suo libero arbitrio esse liberos et ab ipso Pelagio - atque ista verba eorum, quae in hac cui respondemus epistula posuerunt, potius attendamus.

Gratia non secundum merita sed gratis donatur.

8. 18. Hoc enim nobis obiciendum putarunt, quod invito et reluctanti homini Deum dicamus inspirare, non quanticumque boni, sed et ipsius imperfecti cupiditatem. Fortassis ergo ipsi eo modo saltem servant locum gratiae, ut sine illa putent hominem posse habere boni, sed imperfecti cupiditatem, perfecti autem non "facilius" per illam posse, sed nisi per illam omnino non posse. Verum et sic gratiam Dei dicunt secundum merita nostra dari, quod in Oriente Pelagius ecclesiasticis Gestis damnari timendo damnavit. Si enim sine Dei gratia per nos incipit cupiditas boni; ipsum coeptum erit meritum, cui tamquam ex debito gratiae veniat adiutorium ac sic gratia Dei non gratis donabitur, sed secundum meritum nostrum dabitur. Dominus autem, ut responderet futuro Pelagio, non ait: "Sine me difficile potestis aliquid facere", sed ait: Sine me nihil potestis facere 36. Et ut responderet futuris etiam istis in eadem ipsa evangelica sententia, non ait: Sine me nihil potestis "perficere", sed facere. Nam si "perficere" dixisset, possent isti dicere non ad incipiendum bonum, quod a nobis est, sed ad perficiendum esse Dei adiutorium necessarium. Verum audiant et Apostolum. Dominus enim cum ait: Sine me nihil potestis facere, hoc uno verbo initium finemque comprehendit; Apostolus vero, tamquam sententiae Dominicae expositor, apertius utrumque distinxit dicens: Quoniam qui in vobis opus bonum coepit, perficiet usque in diem Christi Iesu 37. Sed in Scripturis sanctis apud eumdem Apostolum isto unde loquimur amplius invenimus. Loquimur enim nunc de boni cupiditate, quam si volunt a nobis incipere, a Domino perfici, videant quid respondeant dicenti Apostolo: Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est 38. Cogitare ait aliquid, utique bonum; minus est autem cogitare quam cupere. Cogitamus quippe omne quod cupimus nec tamen cupimus omne quod cogitamus, quoniam nonnumquam et quod non cupimus cogitamus. Cum igitur minus sit cogitare quam cupere - potest enim homo cogitare bonum, quod nondum cupit, et proficiendo postea cupere, quod antea non cupiendo cogitavit -, quomodo ad id quod minus est, id est, ad cogitandum aliquid boni, non sumus idonei tamquam ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est, et ad id quod est amplius, id est, ad cupiendum aliquid boni, sine divino adiutorio idonei sumus ex libero arbitrio? Neque enim et hic Apostolus ait: Non quia idonei sumus cogitare quod perfectum est, tamquam ex nobismetipsis, sed cogitare ait aliquid, cui contrarium est nihil. Unde est illud Domini: Sine me nihil potestis facere.

Testimonia divina quibus Pelagiani abutuntur.

9. 19. Sed nimirum quod scriptum est: Hominis est praeparare cor et a Domino responsio linguae 39, non bene intellegendo falluntur, ut existiment cor praeparare, hoc est bonum inchoare, sine adiutorio gratiae Dei ad hominem pertinere. Absit, ut sic intellegant filii promissionis, tamquam cum audierint Dominum dicentem: Sine me nihil potestis facere, quasi convincant eum dicentes: "Ecce sine te possumus cor praeparare", aut cum audierint a Paulo apostolo: Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est 40, tamquam et ipsum convincant dicentes: "Ecce idonei sumus ex nobismetipsis praeparare cor ac per hoc ei boni aliquid cogitare". Quis enim potest sine bona cogitatione ad bonum cor praeparare? Absit, ut sic intellegant nisi superbi sui arbitrii defensores et fidei catholicae desertores. Ideo quippe scriptum est: Hominis est praeparare cor et a Domino responsio linguae, quia homo praeparat cor, non tamen sine adiutorio Dei, qui sic tangit cor, ut homo preparet cor. In responsione autem linguae, id est, in eo quod praeparato cordi lingua divina respondet, nihil operis habet homo, sed totum est a Domino Deo.

Gratia Dei et opus hominis.

9. 20. Nam sicut dictum est: Hominis est praeparare cor et a Domino responsio linguae 41, ita etiam dictum est: Aperi os et adimplebo illud 42. Quamvis enim nisi adiuvante illo, sine quo nihil possumus facere, os non possumus aperire, tamen nos aperimus illius adiumento et opere nostro, implet autem illud Dominus sine opere nostro. Nam quid est praeparare cor et os aperire nisi voluntatem parare? Et tamen in eisdem litteris legitur: Praeparatur voluntas a Domino 43, et: Labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam 44. Ecce Deus admonet, ut praeparemus voluntatem in eo, quod legimus: Hominis est praeparare cor, et tamen, ut hoc faciat homo, adiuvat Deus, quia praeparatur voluntas a Domino. Et Aperi os ita dicit iubendo, ut nemo possit, nisi ipse id faciat adiuvando, cui dicitur: labia mea aperies. An numquid isti usque adeo desipiunt, ut aliud os, aliud labia esse contendant et mirabili vanitate hominem dicant os aperire, labia hominis Deum? Quamquam Deus illos et ab hac absurditate compescit, ubi ad Moysen famulum suum dicit: Ego aperiam os tuum et instruam te quae debeas loqui 45. In sententia ergo illa, ubi dicitur: Aperi os, et adimplebo illud; quasi unum eorum videtur ad hominem pertinere, alterum ad Deum, in hac autem, ubi dicitur: Ego aperiam os tuum et instruam te, utrumque ad Deum. Quare hoc, nisi quia in uno istorum cooperatur homini facienti, alterum solus facit?

Boni cupiditas caritas est et caritas a Deo donatur.

9. 21. Quapropter multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo, nulla vero facit homo, quae non Deus facit ut faciat homo. Proinde cupiditas boni non homini a Domino esset, si bonum non esset; si autem bonum est, nonnisi ab illo nobis est, qui summe atque incommutabiliter bonus est. Quid est enim boni cupiditas nisi caritas, de qua Ioannes apostolus sine ambiguitate loquitur dicens: Caritas ex Deo est 46? Nec initium eius ex nobis et perfectio eius ex Deo, sed, si caritas ex Deo est, tota nobis ex Deo est. Avertat enim Deus hanc amentiam, ut in donis eius nos priores faciamus, posteriorem ipsum, quoniam misericordia eius praeveniet me 47, et ipse est, qui fideliter veraciterque cantatur: quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis 48. Et quid hic aptius intellegitur quam ipsa de qua loquimur cupiditas boni? Tunc enim bonum concupisci incipit, quando dulcescere coeperit; quando autem timore poenae, non amore iustitiae fit bonum, nondum bene fit bonum nec fit in corde, quod fieri videtur in opere, quando mallet homo non facere, si posset impune. Ergo benedictio dulcedinis est gratia Dei, qua fit in nobis, ut nos delectet et cupiamus, hoc est amemus, quod praecipit nobis. In qua si nos non praevenit Deus, non solum non perficitur, sed nec inchoatur ex nobis. Si enim sine illo nihil possumus facere, profecto nec incipere nec perficere, quia, ut incipiamus, dictum est: Misericordia eius praeveniet me; et ut perficiamus, dictum est: Misericordia eius subsequetur me 49.

Vocatio et electio hominis secundum Dei propositum.

10. 22. Quid est ergo, quod in consequentibus ubi ea, quae ipsi sentiunt, commemorant, dicunt se confiteri "gratiam quoque adiuvare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium virtutis immittere"? Hoc quippe ita dicunt, velut homo a se ipso sine adiutorio Dei habeat propositum bonum studiumque virtutis, quo merito praecedente dignus sit adiuvari Dei gratia subsequente. Putant enim fortasse ita dixisse Apostolum: Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt 50, ut propositum hominis vellet intellegi, quod propositum tamquam bonum meritum sequatur misericordia vocantis Dei, ignorantes ideo dictum esse: Qui secundum propositum vocati sunt, ut Dei, non hominis propositum intellegatur, quo eos, quos praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii sui 51, elegit ante mundi constitutionem 52. Non enim omnes vocati, secundum propositum sunt vocati, quoniam multi vocati pauci electi 53. Ipsi ergo secundum propositum vocati, qui electi ante constitutionem mundi. De hoc proposito Dei dictum est et illud, quod iam commemoravi de geminis Esau et Iacob: Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori 54. Hoc propositum Dei et illo commemoratur loco, ubi ad Timotheum scribens ait: Collabora Evangelio secundum virtutem Dei salvos nos facientis et vocantis vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per adventum Salvatoris nostri Iesu Christi 55. Hoc ergo est propositum Dei, unde dicitur: Omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt 56. Hominis autem propositum bonum adiuvat quidem subsequens gratia, sed nec ipsum esset nisi praecederet gratia. Studium quoque hominis, quod dicitur bonum, quamvis, cum esse coeperit, adiuvetur gratia, non tamen incipit sine gratia, sed ab illo inspiratur, de quo dicit Apostolus: Gratias autem Deo, qui dedit idem studium pro vobis in corde Titi 57. Si studium, quisque ut pro aliis habeat, Deus dat, ut pro se ipso habeat, quis alius est daturus?

Nihil homini iubetur quod a Deo non detur.

10. 23. Quae cum ita sint, nihil in Scripturis sanctis homini a Domino video iuberi propter probandum liberum arbitrium, quod non inveniatur vel dari ab eius bonitate vel posci propter adiutorium gratiae demonstrandum nec omnino incipit homo ex malo in bonum per initium fidei commutari, nisi hoc in illo agat indebita et gratuita misericordia Dei. De qua suam cogitationem recolens quidam, sicut legimus in Psalmis: Numquid obliviscetur, inquit, misereri Deus aut continebit in ira sua miserationes suas? Et dixi: Nunc coepi, haec mutatio dexterae Excelsi 58. Cum ergo dixisset: Nunc coepi, non dixit haec immutatio "arbitrii mei", sed dexterae Excelsi. Sic itaque Dei gratia cogitetur, ut ab initio bonae mutationis suae usque in finem consummationis qui gloriatur in Domino glorietur 59, quia, sicut nemo potest bonum perficere sine Domino, sic nemo incipere sine Domino. Sed hic sit huius voluminis terminus, ut legentis reficiatur intentio et ad sequentia reparetur.