LIBER SEXTUS

 

Miseriae infantium sunt poenae originis vitiatae.

1. 1. Responsum est iam libro tuo tertio; respondeatur et quarto: aderit Dominus, ut non solum veritas, sed etiam caritas tibi exhibeatur a nobis. Quae duo quisquis tenuerit, nec fatuus, nec invidus erit. De quibus vitiis in principio memorati tui libri multa dixisti. Nam et error veritate, et livor caritate pellendus est. In hac autem tua disputatione cum de stultitia loquereris, dicens "eam matrem esse omnium vitiorum", adhibuisti testimonium de Scriptura, ubi legitur: Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia habitat 1. Quaere itaque diligenter, utrum habitare cum sapientia puerilis vanitas possit, per quam necesse est ex infantia parvulus transeat, qui tamen transit: et considera qui primus fructus nascatur de radice quam laudas; et quanta in contrarium mutatione opus habeat ut diligatur a Deo, qui nisi eum qui habitat cum sapientia neminem diligit; in praedestinatis utique parvulis quod odit absumens, ut etiam ipsos a vanitate liberatos cum sapientia diligat habitantes: quos certe si ab ubere raptos abstulerit ultimus dies 2, miror si audes dicere habitaturos cum sapientia praeter regnum Dei, quo eos "bonum", secundum te, "inviolatae inculpataeque naturae" non permittit accedere, nisi veri Salvatoris gratia redemptos liberet a falsi insipientia laudatoris. Ut omittam natura fatuos multo amplius lugendos Scriptura teste quam mortuos 3. Quos quidem et ab isto tanto malo potest Dei gratia per sanguinem Mediatoris eruere: sed unde potuerunt in tantum malum ruere, si divino iudicio nulla origini debetur poena vitiatae?

Unde sunt tanta hominum mala, si non est humana origo vitiata?

1. 2. Ecce merito reprehendisti eos et graviter, "qui vel supersederunt scienda cognoscere, vel non formidant ignorata culpare". Numquid hoc de his qui excordes nati sunt, potes dicere? Nec tamen eis sub Deo iusto unde id accidere potuerit inventurus es, si nulla ex parentibus trahuntur merita filiorum. "Sed invidendo tibi, in quadam meridie compertae veritatis sine obumbramento ignorationis - ut loqueris - insanimus". Itane vero tanta in parvulis mala, tu qui non invides, non vides? Bonus est Deus, iustus est Deus: extranea prorsus mali est nulla natura, quae nostrae naturae secundum Manichaeos credatur admixta: unde sunt, non dico in moribus, sed in ipsis ingeniis cum quibus nascuntur tanta hominum mala, si non est humana origo vitiata, non est massa damnata? Quid, quod homo fatuitatis expers et ab invidiae stimulis alienus, ipsam sic describis invidiam, ut in tua descriptione hoc vitium et peccatum appareat et poena peccati? Annon est peccatum diabolicum invidia? annon est poena peccati, quae "protinus ipsum de quo oritur vexat auctorem?". Haec verba tua sunt: et tamen diuturna loquacitate visus tibi es acutissime disputasse, "unum idemque vitium peccatum poenamque peccati esse non posse". Sed forte quia invidus non es, vix tandem invidiam in alio libro videre potuisti de qua haec diceres, et tibi pro me quia mihi non invides contradiceres.

Mundus, cuius princeps est diabolus, sunt homines rei damnationis aeternae.

2. 3. Finito autem prooemio, ubi etiam laborasti, sicut soles, probare quod praedico, "Deum esse hominum conditorem"; mea deinde verba proponis, ubi dixi: "Mundo, non Deo nasci hominem, qui de concupiscentia carnis nascitur; Deo autem nasci cum ex aqua et spiritu renascitur" 4. Quibus meis verbis sic insidiaris, ut asseras hinc intellegi me debere dixisse, quod ad diabolum pertineat quidquid ad mundum pertinet: quia scilicet alibi dixeram, "eos qui de corporum commixtione nascuntur ad ius diaboli pertinere"; asserendo utique, "de potestate erui tenebrarum, cum regenerantur in Christo". Respondeo ergo calumniae tuae. Ita enim me vis putari appellasse mundum ad potestatem diaboli pertinentem, tamquam caelum et terram et omnia quae in eis sunt, vel diabolus fecerit, vel diabolus teneat. Hoc non dico, sed detestor, redarguo, et damno qui dicit. Sed hoc loco sic appellavi mundum, quemadmodum Dominus, ubi ait: Ecce venit princeps mundi 5. Non enim caeli et terrae et omnium quae per Verbum, hoc est per eumdem ipsum Christum, facta sunt, unde scriptum est: Mundus per eum factus est 6, principem voluit intellegi diabolum: sed sicut dictum est: Mundus in maligno positus est 7; et iterum: Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est 8. Non enim caelum et terra non sunt a Patre per Filium; aut Angeli, sidera, arbusta, animalia, homines non sunt a Patre per Filium, quantum quidem attinet ad ipsam substantiam qua homines sunt: sed mundi princeps est diabolus, et mundus in maligno positus est, omnes utique homines qui rei sunt damnationis aeternae, si non inde liberentur, ut non iam pertineant ad principem peccatorum, redempti eo sanguine qui in remissionem fusus est peccatorum. Huic ergo mundo, cuius princeps est, de quo ait qui vicit mundum 9: Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet 10; huic, inquam, mundo nascitur homo, donec renascatur in eo qui vicit mundum, et in quo nihil invenit princeps mundi.

Quis est mundus, de quo elegit Iesus discipulos suos?

2. 4. Quis est enim mundus, de quo dicit Salvator mundi et victor mundi: Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt 11? Numquid terrae ac maris, caeli ac siderum mala sunt opera? Sed utique mundus iste homines sunt. Nec ab isto mundo quisquam liberandus eligitur, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: qui dedit carnem suam pro mundi vita; quod non fecisset, nisi mundum invenisset in morte. Quis est mundus de quo dicebat Iudaeis: Vos de hoc mundo estis; ego non sum de hoc mundo 12? Postremo, quis est mundus de quo elegit Iesus discipulos suos, ut iam de mundo non essent, et eos de quo iam non erant, ipse mundus odisset? Sic enim loquitur Salvator mundi, lux mundi; sic, inquam, loquitur: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Si mundus vos odi, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo; propterea odit vos mundus 13. Si non addidisset: ego elegi vos de mundo; putari posset, ita dixisse: de mundo non estis, quemadmodum de se ipso dixerat: Ego non sum de hoc mundo. Neque enim et ipse fuit de mundo, et electus est inde ut non esset de mundo. Quis hoc dixerit christianus? Nec secundum hoc enim quod homo esse dignatus est, Filius Dei de mundo fuit. Quid ita, nisi quia in illo peccatum numquam fuit, propter quod omnis homo prius mundo, non Deo nascitur, et ut Deo nascatur de mundo eligitur qui renascitur ut iam non sit de mundo? Propter quod ab eo princeps mundi eicitur foras, sicut ipse testatur, dicens: Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras 14.

Totus mundus ex Adam reus per Christum reconciliatur.

2. 5. Nisi forte eo usque vestra progredietur audacia, ut dicatis non de mundo eligi parvulos, quando Baptismo eius abluuntur, de quo dictum est: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Ad istam reconciliationem si negatis parvulos pertinere, negantes eos esse de mundo; qua fronte nescio vivatis in mundo. Porro si eos fatemini, cum in corpus Christi transeunt, de mundo eligi; necesse est ut ei nascantur, de quo eliguntur ut renascantur. Nascuntur enim per carnis concupiscentiam, renascuntur per Spiritus gratiam. Illa de mundo est, haec venit in mundum, ut de mundo eligantur qui praedestinati sunt ante mundum. Cum autem dixisset Apostolus: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi; quomodo id faciat mox adiunxit, atque ait: Non reputans illis delicta eorum 15. Totus ergo mundus ex Adam reus; Deo non negante manum formationis operi suo, seminibus institutis quamvis paterna praevaricatione vitiatis: et cum per Christum reconciliatur mundus, de mundo liberatur; eo liberante qui venit in mundum, non de mundo eligendus, sed electurus; non meritorum electione, sed gratiae: quia reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt 16.

Gratia baptismi secundum Iulianum.

3. 6. Deinde propositis aliis meis verbis, ubi dixi: "Huius concupiscentiae reatum regeneratio sola dimittit, ac per hoc generatio trahit"; moxque subiunxi: "Ergo quod generatum est regeneretur, ut similiter, quia non potest aliter, quod tractum est remittatur" 17; frustra identidem conaris obtegere quod superfluum Baptismum putatis in parvulis, dicentes "mysteriorum Christi gratiam multis locupletem esse muneribus". Velitis nolitis, parvulos credere confitemini in Christum per corda et ora gestantium. Ergo et ad ipsos pertinet dominica illa sententia: Qui non crediderit, condemnabitur 18. Qua causa, qua iustitia, si nullum trahunt originale peccatum? Quod autem dicis: "Hinc potius suos approbat, quod ante proprium voluntatis obsequium, hoc quod in eis fecit beneficiorum sublimat augmentis"; si ergo hinc suos istos approbat; profecto illos quibus hoc non donat, non approbat suos. Porro cum et ipsi eadem causa sint eius, quia condidit eos; cur non et ipsos eodem modo approbat suos? Hinc de fato, vel de acceptione personarum nihil negatis. Iam ergo nobiscum gratiam confitemini. Quid est enim aliud, ubi nihil illorum est? In una igitur eademque causa, alius relinquitur iustitia iudicante, non fato; alius assumitur gratia praestante, non merito.

In morte Christi baptizari idem est ac peccato mori.

3. 7. Frustra omnino contenditis, nec ab originali peccato parvulos regeneratione mundari. Non hoc ostendit, qui dixit: Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte eius baptizati sumus 19. Dicendo enim: Quicumque, non utique parvulos fecit exceptos. Quid est autem in morte Christi baptizari, nisi peccato mori? Unde etiam de ipso idem alio loco dicit: Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel 20. Quod utique dictum est propter similitudinem carnis peccati: propter quod et magnum mysterium est crucis eius, ubi et vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati 21. Si ergo in Christo parvuli baptizantur, in morte eius baptizantur. Si in morte eius baptizantur, mortis eius similitudini complantati peccato utique moriuntur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo 22. Et quid est: complantari similitudini mortis eius, nisi quod sequitur: Sic et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu 23? Numquid dicturi sumus, peccato mortuum fuisse Iesum, quod nullum habuit umquam? Absit. Et tamen quod mortuus est peccato, mortuus est semel. Mors enim eius peccatum nostrum significavit, quo utique ipsa mors accidit: cui morti mortuus, id est, ut mortalis non esset ulterius, peccato dicitur mortuus. Quod ergo ipse significavit in similitudine carnis peccati, hoc per eius gratiam nos agimus in carne peccati: ut quomodo ille moriendo similitudini peccati peccato mortuus praedicatur, ita quicumque in illo fuerit baptizatus, eidem rei cuius illa fuerat similitudo moriatur; et quomodo in illius vera carne vera mors fuit, sic fiat in veris peccatis vera remissio.

Expositio Rom 5, 35: Christus et pro parvulis mortuus est.

4. 8. Totus itaque iste Epistolae apostolicae locus si te ab ista pravitate non corrigit, nimis obduruisti. Quamvis enim sibi connexa sint omnia quibus ait, scribens ad Romanos, ut gratia Dei commendetur per Iesum Christum: tamen quia Epistolam totam hic recolere et pertractare non possumus, valde enim longum est; ex isto capite quod agitur consideremus, ubi ait: Commendat autem suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est 24. Hoc tu dictum exceptis parvulis vis putari. Ubi si abs te quaeram, si non sunt inter peccatores habendi, quomodo pro eis mortuus est, qui pro peccatoribus mortuus est? Respondebis non pro solis peccatoribus mortuum, quamvis sit etiam pro peccatoribus mortuus. Quod quidem nusquam legis in divinis auctoritatibus, mortuum scilicet esse Christum etiam pro eis qui nullum habuerunt omnino peccatum. Sed attende quam validis testimoniis urgearis. Tu dicis etiam pro peccatoribus mortuum: ego dico nonnisi pro peccatoribus mortuum; ita ut respondere cogaris, si nullo peccato parvuli obstricti sunt, non esse pro parvulis mortuum. Dicit enim ad Corinthios: Quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est 25. Nullo modo hic negare permitteris, nonnisi pro his qui mortui sunt, mortuum fuisse Iesum. Quos igitur hoc loco intellegis mortuos? numquid eos qui de corpore exierunt? Quis ita desipiat ut hoc sapiat? Eo modo itaque intellegimus mortuos, pro quibus omnibus unus mortuus est Christus, quomodo alibi dicit: Et vos cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo 26. Ac per hoc, unus, inquit, pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt; ostendens fieri non potuisse ut moreretur nisi pro mortuis. Ex hoc enim probavit omnes mortuos esse, quia pro omnibus mortuus est unus. Impingo, inculco, infercio recusanti: accipe, salubre est, nolo moriaris. Unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Vide quia consequens esse voluit, ut intellegantur omnes mortui, si pro omnibus mortuus est. Quia ergo non in corpore, restat ut in peccato esse mortuos omnes, pro quibus Christus mortuus est, nemo neget, nemo dubitet, qui se non negat aut dubitat esse christianus. Quapropter, si nullum trahunt peccatum parvuli, non sunt mortui. Si non sunt mortui, non est mortuus pro eis, qui non est mortuus nisi pro mortuis. Tu autem iam in primo tuo librocontra nos clamans, dixisti: "Christum etiam pro parvulis mortuum" 27. Nullo modo igitur negare permitteris eos trahere originale peccatum. Nam mortui unde, si non inde? aut propter quam mortem parvulorum mortuus est, qui non est mortuus nisi pro mortuis? Eumque tu mortuum pro parvulis confiteris. Redi ergo mecum ad illud quod ad Romanos coeperam dicere.

Nemo ad mortem nisi per Adam, nemo ad vitam nisi per Christum.

4. 9. Commendat, inquit, suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Cum peccatores, inquit, essemus, hoc est, cum mortui essemus, Christus pro nobis mortuus est: multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius 28. Hoc est illud quod alibi dicitur: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi 29. Deinde hic sequitur: Non solum autem, sed et gloriantes in Deo, per Dominum nostrum Iesum Christum. Non solum, inquit, salvi, sed et gloriantes. Per quem nunc et reconciliationem accepimus 30. Et tamquam causa quaereretur, quare per unum Mediatorem hominem fiat ista reconciliatio: Propter hoc, inquit, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 31. Quid ergo egit lex? Itane illa reconciliare non potuit? Non, inquit: Usque enim ad Legem, peccatum in mundo fuit: Hoc est, nec lex potuit auferre peccatum. Peccatum autem non deputabatur cum Lex non esset 32. Erat quidem peccatum, sed non deputabatur, quia non cognoscebatur. Per Legem enim, sicut in alio loco dicit, cognitio peccati 33. Sed regnavit mors ab Adam, usque ad Moysen: quia nec per Moysen, id est, nec per Legem regnum eius ablatum est. Regnavit autem et in his qui non peccaverunt. Quare igitur, si non peccaverunt? Audi quare: In similitudine inquit, praevaricationis Adae, qui est forma futuri 34. Dedit enim ex se formare posteris suis, quamvis peccata propria non habentibus, ut peccati paterni contagione morerentur, qui per eius carnalem concupiscentiam gignerentur. Sed non sicut delictum, inquit, ita et donatio. Si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multis abundavit 35. Multo magis utique abundavit, quia in quibus abundat, temporaliter moriuntur, in aeternum victuri sunt. Et non, inquit, sicut per unum peccantem, ita est et donum. Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in iustificationem 36. Et unum quippe illud ad damnationem trahere potuit: sed gratia non hoc unum tantum, verum etiam plura, quae superaddita sunt peccata delevit. Si enim ob unius delictum, inquit, mors regnavit per unum; multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum 37. Superior repetitus est sensus; quia multo magis in vita regnabunt, qui sine fine regnabunt; quam mors in eis regnavit, quae cum fine regnavit. Itaque sicut per unius, inquit, delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 38. Ideo et ibi omnes, et hic omnes, quia nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad vitam nisi per istum. Sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: ut quemadmodum regnavit peccatum in morte sic et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam, per Iesum Christum Dominum nostrum 39.

Si peccato non moriuntur parvuli, in Christi morte non baptizantur.

4. 10. Quid ergo dicemus, inquit, permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit 40. Quid enim praestitit gratia, si permanendum est in peccato? Denique sequitur et dicit: Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo ? 41 Hinc nunc diligenter attende, et quod sequitur ut intellegas intentus ausculta. Cum dixisset: Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? 42. Hic sunt parvuli qui baptizantur, an non sunt? Si non hic sunt, falsum est ergo quod ait: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus; quia non in morte illius baptizantur parvuli. Sed quoniam verum dicit Apostolus, nulli intelleguntur excepti. Nam si de solis maioribus dictum putatis, qui iam utuntur libero arbitrio, cum dicat ille: Quicumque; frustra vos terret dominica illa sententia: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu 43. Habetis enim magnum compendium: asseverate et hoc de solis maioribus dictum, nequaquam parvulos ista generalitate concludi. Et quid vobis est de quaestione Baptismatis laborare, utrum sit vita aeterna praeter regnum Dei, an vita aeterna privandi sint, innocentes tot imagines Dei, ac per hoc aeterna morte plectendae? Si autem hoc dicere non audetis, quoniam universaliter prolata sententia est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum Dei 44; eadem vos universitas comprimit, dicente Apostolo: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus. Ergo et parvuli qui baptizantur in Christo, quoniam in morte ipsius baptizantur, peccato moriuntur. Inde enim connexa sunt ista sequentia, cum superius dictum esset: Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Nam velut quaereretur, quid est mori peccato? An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus? Hinc probans quod supra dixerat: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? ut qui se non ignorarent in morte Christi baptizatos, cum baptizarentur in Christo, scirent etiam se mortuos esse peccato: quia nihil est aliud in morte Christi baptizari, nisi peccato mori. Hoc diligentius exponens adiungit, et dicit: Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati sumus similitudini mortis eius; sic et resurrectionis erimus: hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum illo: scientes quia Christus surgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu 45. Si ergo peccato non moriuntur parvuli, procul dubio in Christi morte non baptizantur. Si in Christi morte non baptizantur, non in Christo baptizantur. Quicumque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. In Christo autem baptizantur, peccato ergo moriuntur. Cui peccato, quaeso te, nisi quod originale traxerunt? Argumentationes hominum conticescant: Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt 46. Abscondit haec a sapientibus et prudentibus, et revelavit ea parvulis 47. Si tibi christiana fides displicet, apertius confitere: nam christianam fidem aliam non potes invenire. Unus homo est ad mortem, unus ad vitam. Ille tantum homo, iste Deus et homo. Per illum est mundus inimicus factus Deo: per istum mundus reconciliatur Deo electus ex mundo. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de caelo est 48. Haec stabilitamenta fidei christianae qui subvertere nititur, stantibus eis ipse subvertitur.

Modus transmissionis peccati non facili ratione indagatur.

5. 11. Prorsus quod in libro meo dixi, cui resistis, verum est: "Nam quod dimissum est in parente, ut trahatur in prole, miris quidem modis fit, sed tamen fit: et quia modus ipse non facili ratione indagatur, nec sermone explicatur, ab infidelibus non creditur" 49. Quibus verbis meis insidiaris mendaciter, quasi dixerim, "nec ratione comprehendi, nec sermone explicari"; subtrahens inde quod dixi, "non facili" sive "ratione", sive "sermone". Aliud est "nulla", quod tu dicis; aliud est "non facili", quod ego dixi: ubi quid aliud quam calumniosus appares? Sed etsi nulla ratione indagetur, nullo sermone explicetur: verum tamen est quod antiquitus veraci fide catholica praedicatur et creditur per Ecclesiam totam; quae filios fidelium nec exorcizaret, nec exsufflaret, si non eos de potestate tenebrarum, et a principe mortis erueret; quod in libro meo, cui velut respondes, a me positum est 50; sed id tu commemorare timuisti, tamquam ipse ab orbe toto exsufflandus esses, si huic exsufflationi qua princeps mundi et a parvulis eicitur foras, contradicere voluisses. Frustra te intorques argumentationibus vanis, non adversus me, sed adversus communem matrem spiritalem; quae non te aliter peperit, quam sicut iam non vis ut pariat; contra cuius viscera satis acutis telis tibi videris armatus, de iustitia Dei contra iustitiam Dei, de gratia Dei contra gratiam Dei colligens argumenta. Tunc enim est Dei vera iustitia, si grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum 51 non sit iniustum. Quomodo autem non est iniustum iugum grave, si nullum est in parvulis malum, propter quod iuste iugo premantur gravi? Tunc est vera Dei gratia, si hoc rebus exhibeat, quod verbis sonat. Quomodo autem hoc facit, si eum exsufflat in quo novit non esse quod pellat, si eum lavat in quo novit non esse quod abluat?

Ablatio reatus concupiscentiae fide creditur, non carne vel mente sentitur.

5. 12. Numquid vel tibi vel quibuslibet consectaneis tuis aliquid dicere videreris, si quantum sit (ut ex ea natum necesse sit renasci, non renatum sit necesse damnari) malum concupiscentiae carnis, sanctitate mentis cogitare possetis: et quid conferat gratia, cum reatum eius absolvit, quo faciebat originaliter hominem reum, quando fit in illo plena remissio peccatorum; quamvis ipsa remaneat, contra quam regenerati spiritus concupiscat, aut bene usurus hoc malo in minore certamine, aut omnino non usurus in maiore certamine? Inest enim sensus huius mali, dum reluctatur atque cohibetur. Reatus autem ille, qui sola regeneratione dimittitur, quemadmodum cum inesset non sentiebatur; ita eius ablatio fide creditur, non carne vel mente sentitur. Ideo in huius rei obscuritate te iactas, et adversus veritatem quae ostendi hominum maxime carnalium sensibus non potest, quanto magis ut putas acriter, tanto magis infideliter pugnas.

Maiores et parvuli mortui sunt peccato in morte Christi.

5. 13. Sed:

Verteomnes tete in facies, et contrahe quidquid

Sive animis, sive arte vales 52.

Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus 53. Ergo verum est nos mortuos esse peccato in morte Christi, quae fuit sine peccato: ac per hoc et maiores et parvuli. Neque enim illi et non isti, aut isti et non illi: sed quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus. Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem. Non sine parvulis: quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus. Ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati fuimus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus 54. Hic sunt et parvuli complantati similitudini mortis eius. Hoc enim ad omnes pertinet quicumque baptizati sumus in Christo Iesu. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est. Quorum vetus homo, nisi quicumque baptizati sumus in Christo? Hic itaque agnoscamus et parvulos, quia et ipsos baptizatos non negamus in Christo. Et utquid simul crucifixus est vetus homo noster? Ut evacuetur, inquit, corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato 55. Propter hoc corpus peccati, misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati 56. Qua igitur impudentia negamus etiam parvulos corpus habere peccati, cum hoc quod dicit, omnium sit quicumque baptizati sumus in Christo? Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo; scientes quia Christus surgens ex mortuis iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos, inquit, existimate vos mortuos esse peccato: vivere autem Deo in Christo Iesu 57. Quibus hoc dicit? evigilasne, et attendis? Eis utique quibus dicebat: Si autem mortui sumus cum Christo. Et qui sunt hi, nisi quibus dixerat: Vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati? Nisi quibus dixerat: Complantati sumus similitudini mortis eius? nisi quibus dixerat: Consepulti sumus ergo illi per Baptismum in mortem? Et hoc quibus, vel de quibus dixerat, lege superiora verba, quibus haec cuncta connexa sunt, et invenies: An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus? Et cum hoc diceret, probare quid voluit? Lege adhuc paulo superius, et invenies: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Aut ergo agnoscite parvulos in Baptismate mortuos esse peccato, et fatemini habuisse cui morerentur originale peccatum: aut aperte dicite non eos in morte Christi baptizatos, cum baptizarentur in Christo; et Apostolum mendacii redarguite, dicentem: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus 58.

Si Christus pro omnibus mortuus est, etiam parvuli mortui sunt.

5. 14. Ego haec arma caelestia, quae vincunt Caelestium, non dimitto: his fidem meam sermonemque committo. Argumenta quae profertis, humana sunt: haec munimenta divina sunt. Delicta quis intellegit? 59 Numquid ideo delicta non sunt? Ita et originale delictum quod in parente regenerato remittitur, et tamen transit in prolem, et manet nisi et ipsa regeneretur, quis intellegit? Numquid ideo non est delictum? Unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt 60. Quo corde, quo ore, qua fronte parvulos mortuos negatis, pro quibus Christum mortuum non negatis? Si non est pro eis Christus mortuus, utquid baptizantur? Quicumque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus 61. Si autem etiam pro eis mortuus est, qui unus pro omnibus mortuus est; ergo mortui sunt et isti cum omnibus. Et quia in peccato mortui sunt, moriuntur et peccato ut vivant Deo, quando renascuntur ex Deo. Quod si explicare non possim quomodo vivus generet mortuum (mortuus enim peccato parens, et vivens Deo, generat tamen in peccato mortuum, nisi et ipse peccato regeneratione moriatur, et vivat Deo); numquid ideo falsum est, quia explicari verbis vel non potest, vel difficillime potest? Tu nega, si audes, natum mortuum, pro quo Christum non negas mortuum. Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt. Verba sunt apostolica; sed arma sunt nostra, quibus tamen si repugnare nolis, intellegis quod sine dubitatione credendum est etiam si non intellegas. Homo enim qui spiritaliter natus, carnaliter gignit, utrumque habet semen, et immortale unde se gaudeat vivum, et mortale unde generet mortuum. Cui vivificando nullo modo necessaria Christi mors esset, nisi mortuus natus esset. Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt. Nec eos de ista morte excitatis, quos mortuos non esse clamatis: sed ne vivant potius impeditis, quando in eorum parentibus fidem, qua una possunt reviviscere, impiorum argumentorum machinis oppugnatis.

Disputatio de exemplo oleae et oleastri.

6. 15. Sed iam veniamus ad prolixam et operosam disputationem tuam, qua illud, quod quantulaecumque similitudinis gratia in re ad perspiciendum difficili, adhibendum putavi 62, de olea scilicet, quod eius semen degeneret in oleastrum, refutare molitus es: prius affirmans, "quod ei rei quae per se defendi non potest, nihil suffragentur exempla". Cur ergo Apostolus, mox ut proposuit quaestionem quomodo resurgant mortui, quo autem corpore veniant, continuo rem incognitam et inexpertam exemplo probare suscepit, adiungens: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi moriatur 63, etc.? Quod quidem exemplum et huic rei de qua agitur, non omni modo est inconveniens. Purgatur enim a palea triticum, sicut homo a peccato, et tamen inde cum palea nascitur alterum.

Utrum proli naturale fieri possit quod parenti accidens fuit.

6. 16. Quid est autem quod de crocodilo dicere voluisti: "Solum esse in omnibus animalibus, cui superiores mandibulas moveri Albinus affirmat; et ignem, cum sit omnibus exitio, salamandrae esse ludibrio"? Nonne ista contra vos potius protulisti, quando invenitur aliquid unde monstretur esse possibile quod generaliter negabatur? Cum ergo vos generaliter negaveritis, posse gignentes in prolem traicere quod non habent ipsi; si fuerit inventum quod possit hoc facere, ita superamini, sicut ille qui dixerat, non posse animalia nisi inferiores movere mandibulas, invento crocodilo sine ambiguitate superatur; et qui dixerat nullum animal in igne vivere, demonstrato quod de salamandra perhibetur, sine ambiguitate convincitur. Cum igitur definis: "Naturalia per accidens non converti"; si vel unus quispiam fuerit inventus, qui vitiatus aliquo casu cum eodem vitio genuerit filium, factumque sit proli naturale quod parenti accidens fuit; nempe tua definitio ista frustrabitur. Item cum definis: "Parentem quod ipse non habet, in suam prolem non posse transmittere", nonne definitio etiam ista destruetur, cum tibi fuerint demonstrati nati homines integerrimis omnibus membris ex his parentibus, qui nonnulla membra perdiderant? Audiebamus a maioribus nostris, qui se id nosse ac vidisse dicebant, Fundanium Carthaginis rhetorem, cum ipse accidenti vitio luscus esset, luscum filium procreasse. Quo exemplo evertitur illa tua sententia, qua dicis: "Naturalia per accidens non converti". Accidens quippe fuit in patre, quod factum est in filio naturale. Illam vero alteram, qua dicitis, "parentes in filios ea quae non habent ipsi non posse transfundere", alius Fundanii filius, quod maxime usitatum est, cum duobus oculis de lusco natus evertit, et innumerabiles qui nascuntur oculati de parentibus caecis. Transmittendo quippe in eos quos gignunt quod ipsi non habent, vos potius quam suos filios sibi similes esse demonstrant, qui tam fuistis in vestris definitionibus caeci.

Utilitas occultorum operum Dei.

7. 17. Sane cum ea quae ad rem non pertinent multum loqueris, dixisti aliquid unde me quiddam quod ad rem pertinet admoneres, ubi aisti: "Curiositatem quod comprehenderit, minus solere mirari; et adversus eam divinitus fuisse provisum, ut multa de terra innumeris discreta proprietatibus gignerentur". Et revera haec est utilitas occultorum operum Dei; ne prompta vilescant, ne comprehensa mira esse desistant. Unde et Scriptura dicit: Sicut ossa in ventre praegnantis, ita non agnoscis opera Dei quaecumque faciet universa 64. Recte itaque et ipse dixisti, contra curiositatem quae minus solet mirari quod potuerit comprehendere, incomprehensibilia esse opera Dei. Cur ergo humana opinatione conaris evertere, quod minus vales in divina ratione comprehendere? Ego quidem, non (ut tu calumniaris) dixi: "Nulla ratione comprehendi posse"; sed dixi: "Facili ratione non posse". Verumtamen quid si contra vitium curiositatis humanae, cui solent, ut ipse commemoras, comprehensa vilescere, etiam hoc Deus, quemadmodum multa, sic occultare voluit, ut id investigare atque comprehendere humana coniectura non possit? ideone contra Ecclesiam matrem vestram ratiunculis vestris quasi parricidalibus pugiunculis debetis armari, ut vim Sacramenti eius occultam, qua purgandos concipit parvulos, quamvis de purgatis parentibus natos, tamquam ossa in ventre praegnantis, non contrectando, sed laniando quaeratis? Nisi autem sermonis longitudine nollem fatigare lectorem, iam te mille rerum generibus, quarum incomprehensibilis ratio contra usitatas naturae vias quasi per deserta opaca repit, obruerem; in quibus etiam degenerantia semina, non quidem in dissimillimum genus (quia nec oleaster sic est ab olea discretus ut vitis), sed in quamdam, si dici potest, similem dissimilitudinem, sicuti viti est labrusca dissimilis, quae tamen de semine vitis gignitur, multa monstrarem. Et cur non credamus hoc ideo voluisse Creatorem, ut crederemus etiam semen hominis posse vitium de gignentibus trahere, quod in eis a quibus gignitur non sit: ut ad eius gratiam, qua homines eruuntur a potestate tenebrarum et in regnum illius transferuntur, etiam baptizati cum suis parvulis currerent; sicut tecum cucurrit pater sanctus, nesciens eidem gratiae quam esses futurus ingratus?

Sacramentum circumcisionis in figura praecessit baptismatis.

7. 18. Sed naturae scrutator acerrimus limites eius invenis, et regulas figis, dicens: "Per rerum naturam fieri non posse, ut illud probentur tradere parentes, quo caruisse creduntur. Quod si tradunt - inquis - non amiserunt". Istae sunt Pelagianae definitiones, quas lecto ad religiosae memoriae Marcellinum, quod commemoras, opusculo nostro 65, iam respuere debuisti. Prior enim Pelagius de parentibus fidelibus dixit: "Non eos potuisse in posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt". Sed quam sit falsum, exemplis evidentissimis perdocetur, quorum aliqua supra dixi, unde est et hoc quod etiam nunc dicam. Quid enim praeputii retinet circumcisus, de quo praeputiatus tamen gignitur, et quod iam non est in homine, trahitur in hominis semine? Nec ob aliud credendum est, antiquis patribus hoc divinitus fuisse praeceptum, ut octavo die circumciderent parvulos ad significandam regenerationem quae fit in Christo, qui post diem septimum sabbati, quo die iacuit in sepulcro, traditus propter delicta nostra, sequenti, id est, octavo in hebdomadibus die resurrexit propter iustificationem nostram 66. Quod sacramentum circumcisionis in figura praecessisse Baptismatis, quis vel mediocriter sacris Litteris eruditus ignoret; cum apertissime de Christo dicat Apostolus: Qui est caput omnis principatus et potestatis, in quo etiam circumcisi estis circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi; consepulti ei in Baptismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis: et vos cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta 67? Huius ergo circumcisionis non manufactae, quae nunc fit in Christo, similitudo praemissa est illa circumcisio manu facta, quae data est Abrahae.

Nulla est parvulo culpa propria sed sola originis vitiatae.

7. 19. [Non enim dici potest: Praeputium corpus est, hoc autem quod trahitur in origine, vitium; et illo quidem abscisso, vim eius tamen nequaquam tolli potuisse de semine; hoc vero vitium quod non est corpus, sed accidens, cum indulgentia sit remissum, in semine non potuisse residere: hoc, inquam, a quovis callidissimo dici non potest, cum auctoritate divina superetur, qua ipsa pars corporis ob hoc iussa est amputari, ut hoc vitium purgaretur. Quod nisi esset in semine, ad parvulos, quibus circumcisione illa corporis auferendum est, nullatenus perveniret: neque si minime pervenisset, indigeret ullatenus hac corporis circumcisione semoveri. Cum autem parvulus proprium nullum habeat omnino peccatum, restat ut nullum eidem aliud auferatur nisi originale illo remedio sine quo perit anima eius de populo suo; quod sub iusto Deo non fieret, nisi esset culpa qua fieret. Quae quoniam propria nulla est, restat ut sola originis vitiatae sit culpa].

Ex circumcisione aliae argumentationes.

7. 20. Ecce circumcisus tradit nascenti de se, quo caruit in se. Quid est ergo quod dicis: "Per rerum naturam fieri non posse, ut illud homines probentur tradere, quo caruisse creduntur"? Bonum est praeputium, non est malum, quia Deus illud fecit, sicut de oleastro copiosissime disputasti. Respondetur tibi: Bonus est oleaster in rerum natura, sed in mysteriorum scriptura malum significat; sicut lupi, sicut vulpes, sicut sus lota in volutabris caeni, sicut canis conversus ad suum vomitum: in rerum natura bona sunt omnia, sicut oves; omnia quippe Deus fecit bona valde 68; sed in sanctis Libris lupi malos significant, oves autem bonos. Nec secundum id quod sunt, sed secundum id quod significant, de illis similitudines damus, quando de bonorum malorumque differentia disputamus. Sic et praeputium quoniam particula est humani corporis, quod totum est bona substantia, utique bonum est per naturam; sed malum significat per figuram, cum die octavo circumcidi praecipitur parvulus, propter Christum, in quo, sicut Apostolus dicit, circumcisi sumus circumcisione non manu facta, quam sine dubio praefiguravit circumcisio manu facta. Praeputium itaque non est peccatum, sed significat peccatum, et maxime originale; quia per ipsum membrum est origo nascentium, per quod peccatum dicti sumus natura filii irae: nam et ipsum membrum natura proprie dicitur. Proinde circumcisio carnis non solum illam quasi generalem sententiam vestram sine ambiguitate subvertit, qua dicitis: "Per rerum naturam fieri non posse, ut quo ipse caruit, tradat proli parens"; verum etiam quia praeputium peccatum significat, et invenitur in nascente, quod iam non erat in parente; profecto originale peccatum quod iam remissum est parentibus baptizatis, manere demonstrat in parvulis, nisi et ipsi baptizentur, id est, spiritali circumcisione mundentur: vosque convincit esse verissimum quod negatis; quia et ipse parvulus, de quo dictum est: Peribit anima eius de populo suo, si octavo die non fuerit circumcisus 69, invenire sub iusto iudice cur pereat non potestis, negantes originale peccatum.

Quomodo reatus in patre remissus transeat in prolem.

7. 21. Relinquamus silvas oleastrorum, et montes vel Africanos vel Italos olivarum; nec interrogemus agricolas, qui cum tibi aliud, mihi aliud forte responderint, neutros possumus celeri exploratione convincere, si ad hoc experiendum seminetur arbor, seris factura nepotibus umbram 70. Habemus oleam, non Africanam, non Italam, sed Hebraeam; cui nos qui fuimus oleaster, insitos esse gaudemus. Illi oleae data est circumcisio, quae nobis solvit istam sine disceptatione quaestionem. Trahit praeputium proles, quod iam non habet parens; caruit, et tamen tradidit; amisit, et tamen transmisit: et hoc praeputium peccatum significat. Ergo et ipsum potest in parentibus interire, et tamen ad filios pertransire. Attestetur etiam ipse infans, et tacens dicat: Peritura est anima mea de populo meo, si non fuero circumcisus octavo die: qui ergo et originale malum diffitemini, et iustum Deum fatemini, quid peccaverim dicite. Huic infanti tacite clamanti quoniam loquacitas vestra nulla rationabili voce respondet, voces potius vestras apostolicis nobiscum vocibus iungite. Quae sint enim ex parentibus, vel utrum sint etiam alia contagia peccatorum, liberum nobis est quaerere; sive sit facile, sive difficile, sive impossibile reperire: per unum tamen hominem in hunc mundum intrasse peccatum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt 71; aliter nobis fas esse non existimemus accipere, nisi ut omnes mortuos esse credamus in primi hominis peccato, pro quibus mortuus est Christus, et omnes mori peccato quicumque baptizantur in Christo.

Numquam Augustinus promisit singulare certamen.

8. 22. Sed in aliis verbis meis, quae velut refellenda interponis disputationi tuae, dicis: "Me vulgum tibi excitare conatum"; quoniam dixi: "Fidem non dubitare christianam, quam novi haeretici oppugnare coeperunt, et eos qui lavacro regenerationis abluuntur, redimi de diaboli potestate; et eos qui nondum tali regeneratione redempti sunt, etiam parvulos filios redemptorum, sub eiusdem diaboli esse potestate captivos, nisi et ipsi eadem gratia redimantur" 72. Quod ut apostolico testimonio comprobarem: "Ad omnes aetates - dixi - pertinere illud, de quo Apostolus loquitur, beneficium Dei: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 73". Si hac sententia contra vos vulgus movetur, nonne hinc te potius oportet advertere, ita esse vulgatam et apud omnes confirmatam istam catholicam fidem, ut nec notitiam possit fugere popularem? Necesse quippe fuerat, quidquid in parvulis suis ageret, quod attinet ad mysteria christiana, omnes nosse Christianos. Cur autem dicis: "Quod certaminis singularis oblitus in vulgum refugerim"? Quis tibi promisit meum singulare certamen? Ubi, quando, quomodo, quibus praesentibus, quibus arbitris? "Oblato", sicut loqueris, "placuit componi foedere bellum 74, ut pugnas omnium contentio nostra dirimeret"? Absit ut mihi apud Catholicos arrogem, quod te tibi apud Pelagianos arrogare non pudet. Unus sum e multis, qui profanas vestras novitates ut possumus refutamus, sicut unicuique nostrum Deus partitus est mensuram fidei 75. Antequam essem natus huic mundo, et antequam essem renatus Deo, multa catholica lumina vestras futuras tenebras redarguendo praevenerunt: de quibus iam duobus superioribus libris meis quanta potui manifestatione disserui. Habes quo te avoces, si te adversus catholicam fidem adhuc insanire delectat.

Variae calumniae respuuntur.

8. 23. Nec nomine "sellulariorum opificum" derideas membra Christi: memento quia infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia 76. Quid est autem: "Quod eis cum ostendere coeperis, in me acerbiores fient"? Mentiri eis noli, et non fient. Ego enim non "eos", sicut calumniaris, "assevero peculium diaboli", quos redemptos Christi sanguine scio: "nec diabolo coniugia", in quantum coniugia sunt, "ulla transcribo"; nec "eum genitalium commentor artificem"; nec "excitatorem virorum nisi ad illicita", nec "fecundatorem mulierum", nec "conditorem" assero "parvulorum". Haec ergo quae a me aliena sunt, si eis de me dixeris, mentieris: et si quisquam eorum tibi credens acerbior in me fuerit factus, deceptus poterit esse, non doctus. Ii vero qui et utrumque nostrum, et fidem catholicam sciunt, discere abs te aliquid nolunt; sed cavent potius, ne auferas quod noverunt. Multi quippe sunt in eis, qui non solum praeter me, verum etiam priores me ista didicerunt, quae vester novus error oppugnat. Cum, ergo non eos ipse fecerim, sed invenerim huius quam negatis socios veritatis, quomodo eis ego sum auctor huius quem putatis erroris?

Omnes mortui sunt, si Christus pro omnibus mortuus est.

9. 24. "Explica - inquis - quomodo peccatum personae illi iuste possit adscribi, quae nec voluit peccare, nec potuit". Aliud est perpetratio propriorum, aliud alienorum contagio peccatorum, quantum, quidem ad suae cuiusque vitae pertinet actionem. Nam si vos sententiam rectam in vestrum tortum sensum torquere nolletis, audiretis Apostolum hoc breviter explicantem, qui unum dixit fuisse in quo omnes peccaverunt. In illo uno mortui sunt omnes, ut moreretur alius unus pro omnibus. Unus enim pro omnibus mortuus est: ergo omnes mortui sunt 77, pro quibus Christus mortuus est. Nega igitur Christum etiam pro parvulis mortuum, ut eximas eos de numero mortuorum, hoc est, de contagio peccatorum. "Qui fieri potest - inquis - ut res arbitrii condicioni seminum misceatur?". Si fieri non posset, non esset unde parvulos nondum de corpore egressos mortuos diceremus. Quia si Christus et pro ipsis mortuus est, ergo et ipsi mortui sunt: Quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Audisne, Iuliane? haec Apostoli verba, non mea sunt; Quid a me quaeris, "quo sit factum modo", cum videas factum esse quocumque modo, si de Apostolo credas aliquo modo, qui de Christo et de his pro quibus mortuus est Christus, mentiri potuit nullo modo?

Deus scit bene uti et bonis et malis.

9. 25. Potest autem dici Deus ab alio, quales estis, perverso, sed errore diverso; potest prorsus dici Deus, quod nos sentire de parvulis dicis, "ad inimici sui lucrum semper industrius"; quia eos quos novit, non ad tempus sub diabolo futuros, sed cum illo semper arsuros, non desinit creare, nutrire, vestire, eisque pertinacissima iniquitate peccantibus vitam salutemque subministrare. Sed facit hoc Deus quomodo sciens bene uti et bonis et malis; cuius maiestatis usibus, non solum eos quos premit aut decipit, sed nec se ipsum malignitatis ullius arte diabolus subtrahit. Ac per hoc non pertinent ad diabolum, qui eruuntur de diaboli potestate: qui vero ad eum pertinent, in Dei, sicut ipse, sunt potestate.

Commixtio sexus instituta non fuit a diabolo.

9. 26. Quam vanum est igitur, quod acutule te dixisse arbitraris, quasi asseramus, "hoc inter se foedus iniisse diabolum et Deum, ut quidquid perfunditur, Deus; quidquid nascitur, diabolus sibi vindicet: ea tamen lege - sicut dicis - ut ipsam commixtionem quam diabolus instituit, Deus obnoxia virtute fecundet"? Prorsus nec instituit diabolus commixtionem quoniam esset et si nemo peccasset; sed ita esset, ut tua ibi suscepta vel nulla esset, vel inquieta non esset: nec obnoxia virtute, sed libera et potentissima Deus fecundat uteros feminarum, etiam vasa diabolica parituros. Sicut enim hominibus malis, ita et seminibus ex origine vitiatis, in quibus bona est ab illo creata substantia, incrementum, formam, vitam, salutemque largitur gratuita bonitate, nulla necessitate, insuperabili potestate, irreprehensibili veritate. Cum ergo utrumque in potestate sit Dei, et quod perfunditur, scilicet, et quod nascitur, a cuius potestate alienus nec ipse diabolus invenitur, tu duo ista quomodo posuisti? Utrum melius esse voluisti nasci quam perfundi? An melius esse perfundi, quia ibi est et nasci? Non enim perfundi poterit qui natus non fuerit. An utrumque aequa lance perpendis? Si nasci putas esse melius, regenerationi spiritali facis iniuriam, cui generationem carnalem sacrilego errore praeponis. Non enim frustra crederis noluisse dicere: Quod renascitur; sed: "quod perfunditur"; ut quoniam diabolum et Deum quasi partes inter se fecisse per nostrum sensum demonstrare cupiebas, partem, Dei faceres verbi vilitate viliorem. Potuisti enim dicere: Quod renascitur; potuisti: Quod regeneratur; potuisti postremo: Quod baptizatur; hoc enim verbum, ex graeco latina consuetudo sic habet, ut non soleat alibi nisi in Sacramento regenerationis intellegi. Nihil horum dicere voluisti, sed elegisti verbum quo fieret contemptibile quod dicebas. Nemo enim legentium praeferre posset natum renato, vel regenerato, vel baptizato; sed facile putasti natum praeferri posse perfuso. Si autem quantum distat caelum a terra, tanto melius est perfundi ut portetur hominis imago caelestis, quam nasci ut portetur homini imago terreni 78; evanuit iam tua ista invidiosa partitio. Neque enim mirandum est, si caelestis hominis imaginem quae sacra perfusione suscipitur, sibi vindicat Deus; imaginem vero terreni hominis terrena labe sordentem sinit esse sub diabolo: donec ad suscipiendam caelestis hominis imaginem renascatur in Christo.

Parvuli antequam baptizentur sub diaboli sunt potestate.

9. 27. Porro si perfundi et nasci aequali abs te pensantur examine, ut ideo parvuli nondum renati non credantur esse sub diabolo, ne partes aequales inter se Deus et diabolus facere videantur, si Deus sibi perfusos, diabolus autem vindicat natos: profecto quia secundum istum sensum tantum valet perfundi quantum valet nasci, superfluum persuadetis esse perfundi; quoniam, quod tantumdem valet, sufficit nasci. Et tamen agimus gratias, quia non hoc putatis. Non enim ad regnum Dei natos, nisi perfundantur, admittitis: atque ita perfundi multo melius indicatis esse quam nasci. Iam itaque vobis ipsi reddite rationem, ne putetis indignum, ut qui non admittuntur in regnum Dei, sint sub illo qui cecidit de regno Dei; et qui non habent vitam, sint sub illo qui perdidit vitam. Non autem habere parvulos vitam, nisi habeant Christum (quem, procul dubio habere non possunt, nisi induerint eum, eo modo quo scriptum est: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis 79); non ergo eos habere vitam, nisi habeant Christum, Ioannes evangelista testatur, dicens in Epistola sua: Qui habet Filium, habet vitam, qui non habet Filium, vitam non habet 80. Merito ergo intelleguntur mortui qui non habent vitam, pro quibus est Christus mortuus ut habeant. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt 81. Ideo autem mortuus est, sicut legitur ad Hebraeos: ut per mortem evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum 82. Quid ergo mirum, si parvuli, quamdiu mortui sunt, antequam incipiant eum habere qui mortuus est pro mortuis, sub eo sunt qui potestatem habet mortis?

Parentum peccata aliquo modo sunt aliena, alio modo sunt et nostra.

10. 28. Enumeras quae fides vere non dubitet christiana; in quibus ea commemoras, quae pene omnia praedicamus et nos, et de quibus nullo modo dubitandum esse censemus; usque adeo ut etiam illud quod dicis: "Sine opere liberi arbitrii nullum hominis esse posse peccatum", verum esse fateamur. Non enim et hoc esset peccatum, quod originale traheretur, sine opere liberi arbitrii, quo primus homo peccavit, per quem peccatum intravit in mundum, et in omnes homines pertransiit 83.Quod autem dicis: "Alienis peccatis alterum obnoxium non teneri"; interest quatenus recte possit intellegi. Neque nunc ago, quod peccavit David, et pro peccato eius tot hominum millia ceciderunt 84; et quod de anathemate contra interdictum quia usurpavit unus, in eos qui hoc non fecerant, nec factum fuisse noverant, vindicta processit 85; alia disputatio est, neque nunc tenere nos debet, de hoc genere peccatorum sive poenarum. Parentum autem peccata modo quodam dicuntur aliena, et rursus modo quodam reperiuntur et nostra: aliena quippe proprietate sunt actionis, nostra sunt autem contagione propaginis. Quod si falsum esset, profecto grave iugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum 86, nullo modo iustum esset.

Parvuli de alieno peccato reportant malum.

10. 29. Quod autem Apostolum dixisse commemoras: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis sui prout gessit, sive bonum, sive malum 87; quomodo in parvulis accipis? utrum et ipsi ante tribunal Christi manifestabuntur, an non? Si non manifestabuntur, quid te adiuvat ista sententia, quando ad eos non pertinet, quorum nunc agitur causa? Si autem manifestabuntur, quomodo reportat eorum quisque quod gessit, qui nihil gessit; nisi quia pertinet ad eos, quod per corda et ora gestantium, sive credunt, sive non credunt? Propria corporis sui enim dixit, quod ad unumquemque in se ipso iam viventem pertinet. Nam quomodo reportat bonum, ut intret in regnum Dei, si hoc reportat quisque quod gessit; nisi quia pertinet ad parvulum etiam quod per alterum gessit, id est, credidit? Sicut itaque quod credidit, pertinet ad eum, ut reportet bonum, hoc est, percipiat Dei regnum: sic ad eum pertinet etiam, si non credidit, ut reportet condemnationis iudicium; quia evangelica est et ipsa sententia: Qui non crediderit, condemnabitur 88. Et Apostolus dicendo: Omnes nos manifestari oportet, ut recipiat unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum 89; nihil voluit intellegi medium. Vide ergo quam importune nolis parvulum de alieno peccato reportare malum, et velis eum de alieno recte facto reportare bonum, non qualecumque, sed Dei regnum. Alienum quippe opus est cum credit per alterum, sicut alienum opus fuit cum peccavit in altero. Nec nos dubitamus quia Baptismate delictum omne mundetur, sed renascendo quisque mundatur. Quod ergo non adimit nisi regeneratio, non cessat trahere generatio.

Omnes homines a Deo vero et bono creati sunt.

10. 30. Sane dicendo "concupiscentiam non usquequaque animo rebellem: procul dubio confiteris rebellem: et supplicium non fateris, quo adversus te ipsum bellum geris? "Dicatur - inquis - parvulorum creator Deus talium, quales Dei manibus digni sunt"; et addis, "id est, innocentium". Nonne te pietate et Dei laudatione vincere videtur, qui dixerit etiam pulchra et sana opera decere manus Dei? Et tamen multi deformes, multi morbidi, multi horridi monstrosique nascuntur; nec ideo illam totam substantiam, omnesque partes eius, et quidquid in ea substantialiter existit et vivit, potuit creare nisi bonus et verus Deus.

Sub quo iugo genus humanum conteratur.

10. 31. Iubes ut asseram, "quemadmodum in Christo, id est in virtute eius, creatos parvulos sibi audeat diabolus vindicare". Tu assere, si potes, quomodo sibi, non obscure, sed aperte vindicet parvulos, quos immundi spiritus vexant. Si ei traditos dicis: videmus ambo supplicium, tu dic meritum; ambo cernimus poenam, tu qui nulla mala merita dicis ex parentibus trahi, cum Deum iustum ambo fateamur, demonstra ista poena dignam si potes in infantibus culpam. An vero non agnoscis etiam hoc ad illud grave iugum pertinere, quod est super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium? Sub quo iugo diversis cladibus ita conteritur genus humanum, ut appareat hoc quod ex filiis irae fiunt homines tamquam pignore accepto filii misericordiae, in futurum saeculum praeparari: in hoc autem saeculo a die ortus usque in diem obitus, etiam ipsos sub eodem gravi iugo conteri. Quandoquidem etiam baptizati parvuli inter alia mala vitae huius non numquam et istos daemonum patiuntur incursus; quamvis eruti de potestate tenebrarum, ne ab eis trahantur in supplicium sempiternum.

Cur parvuli non baptizati condemnentur.

10. 32. Iterum dicis, quod iam quidem dixisti, atque respondi 90, sed etiam nunc non debeo praeterire: "Quod cum Deus parvulis nihil de proprio tam boni quam mali merentibus gloriam regenerationis attribuit, hoc ipso eos ad suam curam, ad suum ius, ad suum dominium pertinere docet, quod eorum voluntatem ineffabilis praevenit beneficii largitate". Quid igitur eum offenderunt, quos pariter innocentes, mundos, a se ad imaginem suam creatos, innumerabiles ab isto munere alienat, nec eorum voluntatem huius ineffabilis praevenit benefici largitate, separans tot imagines suas a regno suo? Si hoc eis non erit malum, non ergo amabunt regnum Dei tot innocentes imagines Dei. Si autem amabunt, et tantum amabunt, quantum innocentes amare debent regnum eius, a quo ad ipsius imaginem creantur, nihilne mali de hac ipsa separatione patientur? Postremo, ubilibet sint, quomodolibet sint sub Deo iudice, qui nec fato premitur, nec personarum acceptione corrumpitur; in illius regni felicitate non erunt, ubi erunt qui pariter nihil boni malive meruerunt. Sed si nihil meruissent mali, numquam privarentur in communi causa communione tanti boni. In eis ergo, ut saepe diximus, irae vasis notas facit, secundum Apostolum, Deus divitias gloriae suae in vasa misericordiae 91, ne glorientur tamquam de meritis vitae suae, cum cognoscunt hoc sibi iustissime reddi potuisse, quod vident reddi paribus consortibus mortis suae.

Quomodo intellegendum: natura filii irae.

10. 33. Si ergo recte vis sapere, etiam de parvulis sape quod ait Apostolus de Deo Patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 92; et illud alterum: Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et ceteri 93. Omnes enim eruuntur de potestate tenebrarum et filii irae erant, qui peccato moriuntur. Omnes autem ut Deo vivant, peccato moriuntur, qui in morte Christi baptizantur. Omnes porro in morte eius baptizantur, quicumque baptizantur in Christo. Ergo quia et parvuli baptizantur in Christo, peccato moriuntur, et a potestate tenebrarum, ubi natura filii irae fuerant, eruuntur. Quod autem dicis: "Ubi ait Apostolus: Natura filii irae, posse intellegi: Prorsus filii irae"; nonne hinc admoneri debuisti antiquam contra vos defendi catholicam fidem; quia non fere invenitur latinus codex, si non a vobis nunc incipiat emendari, vel potius in mendum mutari, ubi non natura sit scriptum? Quod utique cavere debuit interpretum antiquitas, nisi etiam fidei haec esset antiquitas, cui vestra coepit resistere novitas.

Multitudo Christiana Pelagianis infensa.

11. 34. Sed homo egregius, in grege non vis esse vulgari. Rursus enim sententiam vulgi respuis, post tanta, quibus eum reddita ratione adversus me concitaveras gravius, quam in te fuerat concitatus. Sed nimirum tua disputata considerans, nihil te talibus argumentis apud populum in catholicae fidei veritate et antiquitate fundatum agere potuisse vel posse sensisti. Unde ad eum spernendum contumacia rursus ora convertis, eiusque partes quibus constat, non immerito vobis Christianorum infensissima multitudo, singillatim describendo et deridendo percurris, in quibus et "auditoriales scholasticos" tangis, et dicis contra me clamaturos: "O tempora, o mores!" 94 et tamen vulgi iudicium reformidas, ubi tam clamosos tibi suffragatores invenire potuisti, qui Tullianis me vocibus territent; quod "aliunde quam unde totum est, esse putem genitalem corporis partem". Quibus ego cum retulero: Non hoc dico, mentitur: libidinem culpo, non membra; vitium denoto, non naturam: iste autem qui mihi apud vos calumniatur, audet in Ecclesia Christi ante magistrum in caelo sedentem recitare libidinis laudem; quod ei recitandum, si vobiscum studeret, magistrorum nemo proponeret, ne offenderet omnium vestrum pudorem: nonne alia in te Tulliana vere convenientia verba convertent, dicentes tibi: "Ex hac parte pudor pugnat, abs te petulantia; hinc continentia, illinc libido" 95.

Libido ab omnibus frenari potest.

11. 35. Nescio quos etiam quasi desertores dogmatis vestri ad fidem catholicam conversos arguis vel reversos. Quos tamen significasti ita te metuere, ut eorum nomina exprimere non auderes; ne forte audientes abs te sua falsa crimina, mox tibi, si non vera, certe credibiliora reponerent. Quod quidem quicumque sunt isti, si graviter sapiunt, non facerent, et parcerent tibi secundum apostolum, non reddentes maledictum pro maledicto 96. Tu autem saltem illum monentem ne dedigneris audire, de cuius litteris exclamare te libuit: "O tempora, o mores!". Saltem, inquam, ipsum audi, "ut quantum a rerum turpitudine abes" si tamen abes, "tantum te a verborum libertate seiungas; et ea in alteros ne dicas, quae cum tibi falso obiecta sint, erubescas". Talia te sane in istos nescio quos dixisse qui legunt, sciant, qualia in aliquibus omnino non novimus, quos in proposito continentiae recessisse a Pelagianis haereticis novimus. Tui vero vel tuae quales sint nihil mea interest, quos tu vel quas tu sic fallis, ut dicas me definire, "nec in carioso quidem corpore libidinem posse frenari". Immo quia frenari posse et frenari oportere decerno, ideo malum intellego. Quod qui negat malum, viderit quomodo habeat bonum, cui repugnantem, velit nolit, fatetur frenandam esse libidinem. Ego itaque non solum a senibus, verum et a iuvenibus dico libidinem posse frenari: sed multum miror a continentibus libidinem posse laudari.

Iulianus Pelagiani dogmatis machinae architectus.

11. 36. Quis autem nostrum dicit: "Malum hoc quod parvuli originaliter trahunt, sine substantia in qua est, aut esse posse, aut umquam fuisse"? Quod tamquam dicamus, ita quaeris dialecticos iudices, et irrides vulgum, quasi ad ipsum te iudicem adducam, a quo iudicari ista non possunt: quae tu si non didicisses, Pelagiani dogmatis machina sine architecto necessario remansisset. Si vis vivere, noli amare sapientiam verbi, qua evacuatur crux Christi 97. Quomodo de aliis substantiis in alias substantias vel bonae vel malae transeant qualitates, non migrando, sed afficiendo, iam libro superiore tractavimus. Si vulgi spernis iudicium, illos iudices intuere, quos tibi duobus prioribus meis libris luculentissima in Ecclesia Christi praeditos auctoritate proposui.

Zosimus episcopus praevaricationis accusatus.

12. 37. Quale est autem, quod beatae memoriae Zosimum Apostolicae Sedis episcopum, ut in tua pravitate persistas, praevaricationis accusas? Qui non recessit a suo praecessore Innocentio, quem tu nominare timuisti; sed maluisti Zosimum, quia egit primitus lenius cum Caelestio: quoniam se in his sensibus vestris si quid displiceret, paratum esse dixerat corrigi, et Innocentii litteris consensurum esse promiserat.

Dissensio populi Romani post mortem Zosimi.

12. 38. Memento sane quemadmodum de constituendo episcopo dissensionem populi Romani insultabundus obiectas. Quod abs te quaero, utrum homines sua fecerint voluntate. Quod si negas quomodo liberum defendis arbitrium? Si autem fateris, quomodo eam vocas "ultionem Dei", atque a vestro dogmate exorbitas, dum putari divinitus vindicatus affectas? An tandem aliquando concedis, quod obstinatissima contentione negaveras, occulto Dei iudicio fieri, ut in ipsis hominum voluntatibus inveniatur aliquid, quod et peccatum sit et poena peccati? Hoc enim nisi in ista tua sententia sapuisses, nullo modo factum hominum ultionem Dei esse dixisses. Sed quando, ante annos plurimos tale ibi quiddam de beato Damaso et Ursicino contigit, nondum Pelagianos Ecclesia Romana damnaverat.

De originali peccato Augustinus semper idem sensit.

12. 39. Dicis: "Me quoque ipsum innovasse sensus meos, et initio conversionis meae hoc sensisse quod tu". Sed fallis, aut falleris, sive calumniando bis quae nunc dico, sive non intellegendo, vel potius non legendo ea quae tunc dixi. Nam ego per unum homine, in mundum intrasse peccatum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo peccaverunt omnes 98, ab initio conversionis meae sic tenui semper, ut teneo. Exstant libri quos adhuc laicus recentissima mea conversione conscripsi, etsi nondum sicut postea sacris Litteris eruditus, tamen nihil de hac re iam tunc sentiens, et ubi disputandi ratio poposcerat dicens, nisi quod antiquitus discit et docet omnis Ecclesia: in has videlicet magnas manifestasque miserias, in quibus homo vanitati similis factus est, ut dies eius sicut umbra praetereant 99, et sit universa vanitas omnis homo vivens 100, merito peccati originalis genus humanum fuisse collapsum; unde non liberat nisi qui dixit: Veritas liberabit vos 101; et: Ego sum veritas 102; et: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 103. Non enim a vanitate nisi veritas liberat; sed secundum gratiam, non secundum debitum; per misericordiam, non per meritum. Sicut enim iudicii fuit ut vanitati subiceremus; ita misericordiae est ut veritate liberemur, et ipsa bona merita nostra nonnisi Dei dona esse fateamur.

In baptismo gratia perfecte hominem novum facit.

13. 40. Iam nunc illam tuam discutiamus calumniam, qua me dixisse criminaris, "baptizatos ex parte mundari. Quod melius" dicis "meis sermonibus apparere": eosque sermones meos, quibus hoc apparere posse asserveras, considerandos in tua disputatione proponis Ago gratias, nempe isti sunt: "Carnis - inquam - concupiscentia non est nuptiis imputanda, sed toleranda. Non enim est ex naturali connubio veniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum. Propter hanc ergo fit, ut etiam de iustis et legitimis nuptiis filiorum Dei, non filii Dei, sed filii saeculi generentur: quia et hi qui generant, si iam regenerati sunt, non ex hoc generant quo filii Dei sunt, sed ex quo adhuc filii saeculi. Dominica quippe sententia est: Filii huius saeculi generant et generantur 104. Ex quo itaque sumus adhuc filii huius saeculi, exterior homo noster corrumpitur, ex hoc et huius saeculi filii generantur; ex quo sumus filii Dei, interior renovatur de die in diem 105. Quamvis et ipse exterior per lavacrum sanctificatus sit, et spem futurae incorruptionis acceperit, propter quod et templum Dei merito dicitur 106: sed hoc non solum propter praesentem sanctificationem, sed propter illam spem dictum est, de qua dicitur: Et nos ipsi primitias habentes spiritus ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri 107. Si ergo redemptio corporis nostri secundum Apostolum exspectatur, profecto quod exspectatur adhuc speratur, nondum tenetur" 108. Nihil habent haec verba mea quod non in se baptizatus agnoscat, qui cum Apostolo dicit: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Unde et alibi ait: Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati 109. Quo pertinet etiam illud, quod in libro Sapientiae legimus: Corpus enim corruptibile aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 110. Sed tu tamquam in caelo iam inter Angelos immortaliter habitans, verba infirmitatis et mortalitatis irrides; et ea exponens non secundum meum sensum, sed secundum dolum tuum, dixisse me affirmas, "quod gratia non perfecte hominem novum faciat". Non hoc dico: attende quod dico. Gratia perfecte hominem novum facit; quandoquidem et ad corporis immortalitatem plenamque felicitatem ipsa perducit. Nunc etiam perfecte innovat hominem, quantum attinet ad liberationem ab omnibus omnino peccatis, non quantum ad liberatione, attinet ab omnibus malis, et ab omni corruptione mortalitatis, qua nunc corpus aggravat animam. Unde est gemitus, quem suum quoque confitetur Apostolus dicens: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Sed ad illam, quoque perfectionem quae speratur, eodem Baptismate, quod hic accipitur, pervenitur. Non autem omnes filii saeculi filii sunt diaboli, quamvis omnes filii diaboli filii sint saeculi. Sunt enim etiam filii Dei, qui tamen adhuc filii sunt saeculi; propter quod et coniugio copulantur: sed filios Dei carne non gignunt, quia et ipsi ut essent filii Dei, non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt 111. Sanctificatio ergo per Baptismum etiam nunc confertur et corpori, non tamen nunc corruptio eius aufertur, quae ipsam quoque aggravat animam. Et ideo quamvis casta sint corpora, cum desideriis peccati membra non serviunt, propter quod ad templum Dei pertinere coeperunt: est tamen quod gratia in tota ista aedificatione perficiat, quamdiu caro concupiscit adversus spiritum ut motus malos qui refrenandi sunt incitet, et spiritus adversus carnem 112 ut sanctitas perseveret.

In mortificatione profectus sanctitatis.

14. 41. Quis autem nescit quod nobis egregius doctor inculcas, "ideo dici carnem concupiscere, quia carnaliter anima concupiscit?" Non enim sine anima ulla potest esse carnis concupiscentia. Nam utique concupiscere viventis sentientisque naturae est: ita ut non desit concupiscentia, quam spadonum quoque castitas frenet; minus quidem laboriosa, quia ubi materiam de qua operetur non invenit, minus adversus eam libido consurgit: est tamen, pudiceque comprimitur, ne concumbendi quamvis irritus ipse conatus, in eam turpitudinem veniat, propter quam Calligonum Valentiniani iunioris eunuchum gladio novimus ultore punitum, meretricis confessione convictum. Neque enim et in libro Ecclesiastico adhiberetur inde similitudo, atque diceretur: Videns oculis et ingemiscens, quasi spado complectens virginem et suspirans 113; nisi et ipsi moverentur concupiscentiae carnalis affectibus, licet destituti carnis effectibus. Motibus igitur suis anima quos habet secundum spiritum, adversatur aliis motibus suis quos habet secundum carnem; et rursus, motibus suis quos habet secundum carnem, adversatur aliis motibus suis quos habet secundum spiritum: et ideo dicitur, caro concupiscere adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Sed propter hoc et de ipsa anima dictum est: Renovatur de die in diem 114. Neque enim ipsa in sanctitate non proficit, cum magis magisque minuit eas, quibus non consentit, carnales cupiditates. Iam baptizatis quippe dicebat Apostolus: Mortificate membra vestra quae sunt super terram 115. Ibi et fornicatio, et mala concupiscentia, et avaritia nominatur. Quomodo ergo mortificat iam baptizatus fornicationem, quam non iam perpetrat, et secundum te "nec habet aliquid quod mortificet"? Quomodo, inquam, obtemperat Apostolo dicenti: Mortificate fornicationem; nisi cum desideria eius quibus non consentit expugnat, quae in bene proficientibus, et omnino non fornicantibus, nec consensione, nec opere etsi non desunt, tamen quotidie minuuntur? Hoc agitur in templo Dei, quando adiuvante Deo agitur quod praecepit Deus. Opera spiritus eriguntur, opera carnis mortificantur. Si enim secundum carnem vixeritis, inquit, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis 116. Et ut scirent se hoc non facere nisi gratia Dei, continuo subdidit: Quotquot enim spirito Dei aguntur, hi filii sunt Dei 117. Ac per hoc quicumque aguntur Dei spiritus, ipsi facta carnis mortificant spiritu.

Baptizatus in se ipso aedificat templum Dei.

14. 42. Habent ergo iam baptizati quid agant in se ipsis, hoc est, in Dei templo, quod aedificatur hoc tempore, ut dedicetur in fine. Aedificatur autem post captivitatem, sicut huius rei est index titulus psalmi, eiecto scilicet foras qui captivaverat inimico. In ordine quippe Psalmorum, quod mirum videri potest, prior est psalmus dedicationis domus, et posterior aedificationis. Sed dedicationis ideo prior est, quia illam domum cantat, de qua eius architectus ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud 118. Iste autem posterior, quando domus aedificabatur post captivitatem, Ecclesiam prophetavit. Denique et sic incipit: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra 119. Nemo igitur ita desipiat, ut unumquemque baptizatum ideo existimet iam esse perfectum, quia dictum est: Templum Dei sanctum est, quod estis vos 120; et: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo? 121 et in alio loco: Nos enim templum Dei vivi sumus 122: et cetera huiusmodi. Iam enim hoc vocatur; et cum aedificatur, mortificantur hic membra nostra, quae sunt super terram. Quamvis enim iam peccato mortui, Deo vivamus: est tamen quod in nobis mortificemus, ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ad oboediendum concupiscentiis eius 123; a quibus nos solvit, ne his essemus obnoxii, plena atque perfecta remissio peccatorum, et remanserunt in nobis cum quibus gerantur bella castorum. Ex his est et illa qua pudicus bene utitur coniugatus: sed cum bene fit, de malo nascitur bonum non sine malo; et ideo renascitur, ut liberetur a malo. Quod enim Deus creat et homo generat, profecto bonum est in quantum homo est: sed ideo non sine malo, quia sola regeneratio solvit a malo, quod trahit generatio de primo magnoque peccato.

Beneficio gratiae, regeneratione collatae, corpus fit templum Dei.

14. 43. Sic autem incredibile vis videri, "quod in utero baptizatae, cuius corpus est templum Dei, formatur homo futurus sub diabolo, nisi Deo renascatur ex Deo": quasi non maioris admirationis sit, quod Deus et ubi non habitat operatur. Non enim habitat in corpore subdito peccatis 124; et tamen operatur hominem in utero meretricis. Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eum incurrit 125. Et quod multo est mirabilius, aliquando adoptat in filium, quem format in utero immundissimae feminae: et aliquando non vult esse suum filium, quem format in utero suae filiae. Ille quippe ad baptismum nescio qua provisione pervenit; iste repentina morte non pervenit. Atque ita Deus, in cuius potestate sunt omnia, facit esse in Christi consortio, quem formavit in diaboli domicilio; et non vult esse in regno suo, quem formavit in templo suo. Aut si vult, cur non facit quod vult? Non enim quod soletis de maioribus dicere, Deus vult, et parvulus non vult. Certe hic ubi fati nulla est immobilitas, nulla fortunae temeritas, nulla personae dignitas, quid restat nisi misericordiae veritatisque profunditas? Ut sciamus et ex hoc incomprehensibili comprehendamus, iuxta duos homines, unum per quem peccatum intravit in mundum, alterum qui tollit peccatum mundi, omnes filios concupiscentiae carnalis undecumque nascantur, ad iugum grave filiorum Adam merito pertinere; et ex his omnes filios gratiae spiritalis undecumque nascantur, ad iugum suave filiorum Dei sine merito pervenire. Proinde condicionem suam gerit, qui in alterius corpore, quod est templum Dei, ita construitur, ut non ideo sit et ipse templum Dei, quia aedificatur in templo Dei. Matris quippe corpus ut esset templum Dei, gratiae beneficium est, non naturae: quae gratia non conceptione, sed regeneratione confertur. Nam si ad matris corpus id quod in ea concipitur pertineret, ita ut eius pars deputaretur; non baptizaretur infans, cuius mater baptizata est aliquo mortis urgente periculo, cum eum gestaret in utero. Nunc vero cum etiam ipse baptizatur, non utique bis baptizatus habebitur. Non itaque ad maternum corpus, cum esset in utero, pertinebat: et tamen creabatur in templo Dei non templum Dei. Ita in femina fideli creatus est infidelis, et in eum parentes infidelitatem traiecerunt, quam non habebant quando ex ipsis natus est, sed tunc habebant quando et ipsi similiter nati sunt. Traiecerunt ergo, quod iam non erat in eis, propter semen spiritale quo regenerati sunt; sed erat in eorum carnali semine, quo eum generaverunt.

Per baptismum perfecta liberatio hominis.

14. 44. Quamvis itaque sacro Baptismate sanctificetur et corpus; ad hoc tamen sanctificatur, ut per remissionem peccatorum non solum praeteritis peccatis omnibus, verum etiam ipsi quae inest carnis concupiscentiae non sit obnoxium; cui necesse est obnoxius omnis homo nascatur, etiam moriturus obnoxius, si non renascatur. Ubi ergo me audisti sive legisti dicentem, "non innovari homines per Baptismum, sed quasi innovari; non liberari, sed quasi liberari; non salvari, sed quasi salvari"? Absit ut ego inanem dicerem gratiam lavacri illius, in quo renatus sum ex aqua et spiritum, qua liberatus sum a reatu omnium peccatorum, vel quae nascendo traxeram, vel quae male vivendo contraxeram: qua liberor ut sciam ne intrem in tentationem, a concupiscentia mea abstractus et illectus, atque ut exaudiar dicens cum consortibus meis: Dimitte nobis debita nostra 126; qua liberabor, ut spero, in aeternum, ubi iam nulla lex in membris meis repugnet legi mentis meae 127. Non igitur ego inanem facio Dei gratiam: sed tu eius inimicus inanem quaesisse videris iactantiam, ut in tuam disputationem introduceres Epicurum, qui negavit esse corpus deorum, sed tamquam corpus, nec sanguinem, sed tamquam sanguinem 128; et hac occasione de philosophorum litteris ad rem quae inter nos agitur non pertinentibus, tanto ineptius quanto velut doctius delirares. Quis autem nostrum dicit: "Quidquid in praesenti saeculo agitur, esse culpandum"; cum hic ipse Christus tanta egerit bona, sed ut nos erueret de praesenti saeculo malo?

Post baptismum remanent carnales concupiscentiae ad gloriosa certamina.

15. 45. Quam porro diligenter et congruenter exponas apostolicum testimonium, ubi ait: Spe salvi facti sumus, et cetera, usque ad redemptionem corporis nostri 129, operae pretium est intueri. Dicis enim quod "illa resurrectio non peccata dimittat aliquorum, sed expurget merita singulorum. Reddit enim, unicuique - inquis - secundum opera sua", nec tamen dicis, secundum quae opera sua regnum Dei parvulis reddat. Et peccata quidem nulla remittuntur in regno: sed si nulla remitterentur in iudicio illo novissimo, puto quod Dominus non dixisset de quodam peccato: Non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro 130; quando sibi remitti sperabat latro ille, qui dicebat: Memento mei, cum veneris in regnum tuum 131. De qua re, quoniam profundissima quaestio est, non est modo praecipitanda sententia. Cur autem in regno nulla peccata remittit Deus filiis suis, nisi quia non invenit quod remittat? Non enim poterunt ibi esse peccata, ubi spiritus, non dico non consentit concupiscentiae carnis, sed nec concupiscit adversus carnem, quia nec caro adversus eum; illa ineffabili salute perfecta, quae nunc non fit in Baptismo, ubi remittuntur quidem cuncta peccata, sed remanent carnalium concupiscentiarum mala, cum quibus post Baptismum, si tamen proficiunt, exerceant sive coniugati gloriosa, sive continentes gloriosiora certamina: quod et ipse confiteris 132; sed nescio qua miseria, quando pro veritate loqueris, tunc te ipse non audis.

Iulianus disciplinae rigore corpus conterendum admittit.

15. 46. Describens quippe illam summam resurrectionis felicitatem, dicis, "neminem iam ibi iustorum lividum facere corpus suum, et servituti subicere; neminem humiliare animam suam stratis duris et paedore membrorum". Responde ergo cur hic ista facit, qui omni malo in Baptismate caruit: cur audet lividum facere templum Dei? Nonne membra eius membra sunt utique templi Dei? Cur ergo non suavi odore, sed paedore templi eius, aut invitat praesentiam, aut impetrat misericordiam, aut placat iram eius? Nihilne mali castigat, domat, vincit, opprimit in templo Dei, etiam livore et paedore ipsius templi Dei? Nonne attendis, nonne perspicis, quia tam vehementer corpus suum persequens, si nihil ibi persequitur quod displicet Deo, frustra persequendo templum eius facit iniuriam magnam Deo? Quid tergiversaris, quid cunctaris apertius confiteri? Illud profecto, illud est quod iste, cuius livorem paedoremque praedicas, in sua carne persequitur, unde dicebat Apostolus: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 133. Quam vocem baptizati esse cur negas, cum opera vocis huius in livore corporis et membrorum paedore cognoscas? Neque enim haec sancti, vel Dei flagellis, vel ab inimicis tolerant patiendo, sed ipsi sibi ingerunt continendo. Et utquid hoc, nisi contra carnis concupiscentiam spiritu concupiscendo? Quod nimirum et ipse sensisti. Cum enim describens felicitatem futurae vitae, addidisses atque dixisses: "Nemo conviciis felicem impudentiam, nemo maxillas palmis, nemo subiciet terga verberibus; nec conflare studebit de infirmitate virtutem; nec cum inopia frugalitas, nec cum moeroribus magnanimitas"; quare dicere noluisti: Nec cum carnis concupiscentia castitas; sed festinasti sensum concludere, atque dixisti: "Nec patientia cum dolore luctabitur"; nihil aliud commemorans nisi quod forinsecus irruens fortitudine toleratur, non quod intus se commovens castitate comprimitur? An forte nos arguis tarditatis, qui non intellexerimus, hoc te iam significasse superius, cum de livore corporis diceres et labore ac paedore membrorum? Quando enim non ab hoste, sed a se ipso affligitur fortis, in ipso intus est qui vicendus est hostis.

Contra concupiscentiam fideles dimicantur.

15. 47. Memento sane non te exposuisse cur Apostolus dixerit: adoptionem exspectantes 134, qui iam in lavacro regenerationis fuerat adoptatus. Iterum dicis: "Quod carnem suam nullus oderit". Quis enim hoc negat? Sed tamen disciplinae rigore asseris conterendam. Iterum ergo pro veritate loqueris, et audire te non vis. Cur enim caro conteritur a fidelibus, si nihil remansit in Baptismo quod adversus spiritum concupiscat? cur, inquam, conteritur a se ipso templum Dei, si nihil ibi est quod resistat Spiritus Dei? Non autem tantum inesset, verum et graviter obesset, nisi reatus quo nos obstrinxerat, per remissionem peccatorum solutus esset. Solvitur ergo per indulgentiam, quia tenebat in noxa: conteritur per continentiam, ne vincat in pugna. Agitur itaque ne obsit, donec ita sanetur ut non sit. Quapropter dimittuntur in Baptismate cuncta peccata, et originaliter tracta, et ignoranter vel scienter adiecta. Sed cum dicit Apostolus Iacobus: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum 135; profecto in his verbis partus a pariente discernitur. Pariens enim est concupiscentia, partus peccatum. Sed concupiscentia non parit, nisi conceperit; nec concipit, nisi illexerit, hoc est, ad malum perpetrandum obtinuerit volentis assensum. Quod ergo adversus eam dimicatur, hoc agitur, ne concipiat pariatque peccatum. Dimissis itaque in Baptismo peccatis omnibus, id est omnibus concupiscentiae fetibus, si illic etiam ipsa consumpta est, quomodo contra eam ne concipiat, dimicant sancti "livore corporis, paedore membrorum, contritione carnis"? quae verba tua sunt. Quomodo, inquam, livore, paedore, contritione templi Dei contra eam belligeratur a sanctis, si et ipsa est ablata Baptismate? Manet igitur: nec ea regenerationis lavacro caruimus, si non ibi caruimus sensu, quo eam manere sentimus.

Concupiscentia est vinculum mortis ex Adam tractum.

15. 48. Quis autem ita sit imprudens atque impudens, ita procax, pertinax, pervicax, ita postremo insanus et demens, qui cum peccata mala esse fateatur, neget esse malum concupiscentiam peccatorum, etiamsi adversus eam concupiscente spiritu, peccata concipere ac parere non sinatur? Tale porro ac tam magnum malum, tantum quia inest, quomodo non teneret in morte et pertraheret in ultimam mortem, nisi et eius vinculum in illa quae fit in Baptismo remissione peccatorum omnium solveretur? Propter hoc enim vinculum quod connectitur ex primo Adam, nec solvi potest nisi in secundo Adam; propter hoc, inquam, vinculum mortis, mortui reperiuntur infantes, non ista morte notissima quae a corpore animam separat, sed ea morte qua tenebantur omnes, pro quibus mortuus est Christus. Scimus enim, ait Apostolus (quod a nobis saepissime repetendum est), quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est, et resurrexit 136. Illi ergo vivunt, pro quibus ut vivant, mortuus est qui vivebat. Quod apertius ita dicitur: Illi sunt a mortis vinculo liberi, pro quibus mortuus est inter mortuos liber 137. Vel sic multo apertius: Illi sunt liberati a peccato, pro quibus mortuus est qui numquam fuerat in peccato. Et cum semel sit mortuus, tamen pro unoquoque tunc moritur, quando in eius morte, quantaelibet aetatis fuerit, baptizatur; id est, tunc ei proderit mors eius qui fuit sine peccato, quando in eius morte baptizatus mortuus fuerit etiam ipse peccato, qui mortuus fuerat in peccato.

Baptizatus caret omni reatu, non omni malo.

16. 49. Ingeris Apostoli testimonium, ubi ait: Nolite errare; neque fornicarii, neque simulacris servientes 138 et cetera, quibus commemoratis, concludit quod regnum Dei non possidebunt. Sed agunt talia qui concupiscentiae, quam laudas, motibus ad mala et turpia quaeque consentiunt. Quod ergo ait: Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis 139; mutatos eos dixit in melius, non ut ea carerent, quod in hac vita fieri non potest; sed ut ei non oboedirent, quod in bona vita fieri potest; atque ut ab eo, quo erant vinculo eius obnoxii, liberatos se esse cognoscerent, quod nisi regeneratione fieri non potest. Tu autem, qui putas, "quod si malum esset concupiscentia, careret ea qui baptizatur", multum erras. Omni enim peccato caret, non omni malo. Quod planius ita dicitur: Omni reatu omnium malorum caret, non omnibus malis. Numquid enim caret corruptione corporis? Annon est malum quod aggravat animam? et erravit qui dixit: Corpus enim corruptibile aggravat animam 140? Numquid caret ignorantiae malo, per quod a nescientibus innumerabilia perpetrantur mala? An parvum malum est, per quod homo non percipit quae sunt Spiritus Dei? De baptizatis nempe dicebat Apostolus: Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia est enim illi, et non potest scire, quoniam spiritaliter diiudicatur 141. Deinde paulo post: Et ego, inquit, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Quas parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim, poteratis: sed nec adhuc quidem potestis, adhuc enim estis carnales. Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? 142 Vide quae dicat mala de ignorantiae malo venientia. Et puto quod non de catechumenis ista dicebat. Parvuli quippe in Christo quomodo essent, nisi iam renati essent? Quod si nondum credis, quid eis post pauca dicat, attende: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 143 An adhuc dubitabis, vel negabis, non eos potuisse esse templum Dei, in quo habitaret Spiritus Dei, nisi baptizatos? Saltem ergo illud respice quod eis dixit: Numquid in nomine Pauli baptizati estis? 144 Non igitur caruerant tanto ignorantiae malo in lavacro regenerationis, ubi tamen omnibus caruerant sine dubitatione peccatis. Et per hoc ignorantiae malum templo Dei, in quo habitabat Spiritus Dei, stultitia erant quae sunt Spiritus Dei. Sed de die in diem si proficerent, et in quod pervenerant in eo ambularent, sana profecto accedente doctrina minueretur hoc malum. Credamus etiam non tantum minui, verum etiam in hac vita posse consumi: tamen post Baptismum; numquid in Baptismo? Concupiscentiam vero quis ambigat in hac vita posse minui, non posse consumi?

Sacro fonte omnis reatus malorum diluitur.

16. 50. Horum itaque malorum praeteritus omnis reatus sacro fonte diluitur. Remittuntur ergo in renascentibus, minuuntur in proficientibus. Ignorantia minuitur veritate magis magisque lucente: concupiscentia minuitur caritate magis magisque fervente. Nihil boni horum duorum est a nobis. Non enim spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 145. Ex hoc autem concupiscentia peior est quam ignorantia, quia ignorantia sine concupiscentia minus peccat; concupiscentia vero sine ignorantia gravius peccat. Et nescire malum, non semper est malum: concupiscere autem malum, semper est malum. Bonum quoque ipsum utiliter aliquando ignoratur, ut opportune sciatur: nullo autem modo fieri potest ut carnali concupiscentia bonum hominis concupiscatur: quandoquidem nec ipsa proles libidine corporis, sed voluntate animi concupiscitur, quamvis non sine libidine corporis seminetur. De hac quippe agimus concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum; non de illa bona, qua spiritus concupiscit adversus carnem 146, et qua concupiscitur continentia per quam concupiscentia vincatur. Hac ergo concupiscentia carnis numquam concupiscitur hominis ullum bonum, si voluptas carnis non est hominis bonum. Si autem, ut aliquo loco significasti, "placet tibi secta Dinomachi, honestatem voluptatemque coniungens" 147; quod philosophi quoque huius mundi qui honestiores videbantur, Scyllaeum bonum esse dixerunt, ex humana scilicet natura belluinaque compactum: si hoc ergo monstrum tua opinione sectaris; satis est nobis, quod confiteris aliam esse illicitam, aliam licitam voluptatem. Ac per hoc mala est concupiscentia quae indifferenter utrumque appetit, nisi ab illicita voluptate licita voluptate frenetur. Hoc autem malum non in Baptismate ponitur: sed baptizatis per gratiam regenerationis ab eius obligatione iam liberis, ne ad illicita pertrahat, salubriter vincitur. Ut autem resurrectionis tempore non sit omnino in vivente corpore nec dolente, praemium est eorum qui contra eam fideliter certaverunt, qui languore sanato immortalitate beatissima vestientur. In eis vero qui non ad vitam resurgent, non feliciter, sed poenaliter non erit: non quia tunc ab ea quisquam mundabitur; sed quia tunc malis non in delectamenta excitabitur, sed in tormenta vertetur.

Reatus concupiscentiae reum hominem originaliter facit.

17. 51. Iam videamus illud excellentissimum acumen tuum, quo vidisti quemadmodum refelleres quod a me dictum est, "dimitti concupiscentiam carnis in Baptismo, non ut non sit, sed ut in peccatum non imputetur; quamvis autem reatu suo iam soluto, manet tamen" 148. Adversus haec mea verba sic argumentaris homo acutissimus, tamquam ipsam concupiscentiam dixerim per Baptismum reatu liberari; quoniam dixi, "reatu suo iam soluto": velut "suo" dixerim, quo ipsa rea est, eoque soluto illa permaneat absoluta. Quod utique si sensissem, profecto eam malam esse non dicerem, sed fuisse. Ac per hoc, secundum mirabilem intellegentiam tuam, quando audis in aliquo homicidii reatum solutum, non hominem, sed ipsum homicidium a reatu existimas absolutum. Sic intellegat quis, nisi qui non erubescit laudare, cum qua compellitur dimicare? Et quomodo te iactas et exsultas in redarguendo istam sententiam, non meam plane, sed tuam? Talia quippe dicis, qualia dicenda sunt in eos, qui per Baptismum sanctificatam et fidelem factam concupiscentiam carnis affirmant in eis, in quibus regeneratis manet tamen. Sed hoc tibi potius qui eam bonam praedicas, convenit dicere, "ut bono eius naturali", sicut de infantibus dicitis: "bonum sanctificationis accedat", et sit carnis concupiscentia sancta Dei filia. Nos autem qui eam malam dicimus, et manere tamen in baptizatis, quamvis reatus eius, non quo ipsa erat rea (neque enim aliqua persona est), sed quo reum hominem originaliter faciebat, fuerit remissus atque vacuatus; absit ut dicamus sanctificari, cum qua necesse habent regenerati, si non in vacuum Dei gratiam susceperunt, intestino quodam bello tamquam cum hoste confligere, et ab ea peste desiderare atque optare sanari.

Mala quae manent in baptizato.

17. 52. Nam si propterea dicis, nulla mala remanere in baptizatis, ne ipsa mala baptizata et sanctificata credantur; vide quanta te sequatur absurditas. Si enim quidquid est in homine quando baptizatur, baptizari et sanctificari putandum est; dicturus es et ipsa in illo baptizari et sanctificari, quae in intestinis et vesica sunt per digestiones corporis egerenda. Dicturus es baptizari et sanctificari hominem in matris utero constitutum, si ad hoc Sacramentum accipiendum gravidam necessitas cogat; et ideo baptizari iam non debere qui nascitur. Postremo dicturus es et ipsas baptizari et sanctificari febres, quando baptizantur aegroti; ac per hoc baptizari et sanctificari etiam opera diaboli: velut si mulier illa baptizaretur antequam curaretur, quam satanas in infirmitate alligaverat per decem et octo annos 149. Quid de malis ipsius animi loquar? Cogita quantum mali sit, stultitiam putare quae sunt Spiritus Dei; et tamen tales erant quos Apostolus alebat lacte, non cibo. Numquid et stultitiae illius tam magnum malum, quia non fuerat Baptismate ablatum, baptizatum sanctificatumque dicturus es? Sic ergo et concupiscentia, quae manet oppugnanda atque sananda, quamvis in Baptismo dimissa sint cuncta omnino peccata, non solum non sanctificatur, sed potius ne sanctificatos aeternae morti obnoxios possit tenere, evacuatur: quia et illi qui lacte alebantur, non solido cibo, et adhuc erant animales, non percipientes quae sunt Spiritus Dei, quoniam stultitia illis adhuc erat; si in illa mentis aetate, non carnis, de corpore exissent, in qua aetate novi homines appellabantur parvuli in Christo, nullo reatu stultitiae illius tenerentur: quia hoc eis beneficium fuerat regeneratione collatum, ut omnium malorum, quibus et postea vel moriendo vel proficiendo fuerant exuendi, reatus continuo solveretur remissione peccatorum omnium, nondum omnium sanitate morborum. Qui tamen reatus teneat necesse est eum, qui secundum carnem generatur; quia non nisi ei remittitur, qui secundum spiritum regeneratur. A morte quippe iustissimae damnationis per unum Mediatorem Dei et hominum liberatur genus humanum, non a morte corporis tantum, sed a morte qua mortui sunt, pro quibus unus mortuus est. Et quia pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt.

Concupiscentia non est substantia, sed vitium.

18. 53. Quod vero te libuit tam multum de qualitatum differentia disputare, quia ego semel nominavi qualitatem, dicens: "Non substantialiter manere concupiscentiam, sicut corpus aliquod aut spiritum; sed esse affectionem quamdam malae qualitatis, sicut est languor" 150; itane nihil ad rem pertinere non sentis? Primo enim dicis: "Me mutasse sententiam, et immemorem totius libri mei professum fuisse substantiam esse libidinem". Revera evoluto et enucleato libro meo non es reperturus me libidinem substantiam dixisse vel semel. Dixerunt eam quidam philosophi partem animi esse vitiosam: et utique pars animi substantia est, quia substantia est ipse animus. Sed ego ipsum vitium, quo animus vel ulla pars eius isto modo vitiosa est, libidinem dico, ut omni vitio sanato salva sit tota substantia. Quia et illi philosophi locutione tropica mihi videntur vitiosam partem animi appellasse libidinem, in qua parte est vitium quod vocatur libido, sicut appellatur domus pro eis qui sunt in domo.

Affectiones et affectionales qualitates.

18. 54. Deinde te nimis acutis dialecticorum telis incautius exercendo, nosque iactantius territando, sectam vestram lethaliter vulnerasti. Dividens quippe atque definiens vel etiam describens differentia qualitatum, inter cetera: "Tertia species qualitatis est - inquis - affectio et affectionalis qualitas. Affectio autem in qualitate ob hoc ponitur - ais - quia principium qualitatum est; cui etiam reputantur ad momentum accedentes recedentesque aut animi aut corporis passiones. Affectionalis vero qualitas - inquis - omnibus quibus evenerit, ex maioribus orta causis ita inhaerescit, ut aut magnis molitionibus, aut nullis omnino separetur". Haec quidem satis explicasti scientibus: sed quia contemnendi non sunt, qui lecturi libros nostros disciplinae huius ignari sunt, quod deesse video, faciam ut a me illustrentur exemplis. Quantum ad animum attinet, affectio est timere; affectionalis qualitas, timidum esse; sicut aliud est iratus, aliud iracundus; aliud ebrius, aliud ebriosus: illae affectiones, istae affectionales sunt qualitates. Quantum autem ad corpus, sicut aliud est pallens, aliud pallidus; aliud rubens, aliud rubicundus: et si qua huiusmodi, quorum plurimis desunt usitata vocabula. Cum itaque dixeris, "affectionalem qualitatem ortam ex maioribus causis, atque ita inhaerescere, ut aut magnis molitionibus, aut nullis separetur": quando secundum eam dicitur animus malus, vel potius homo malus; nonne metuis, ne voluntas bona aut non ibi esse possit, aut valere nihil possit? Nonne concedis, hominem miserum, quicumque ille sit vel fuerit, certe adversus talem clamasse qualitatem: Velle adiacet mihi; perficere autem bonum non invenio 151? Hic saltem fatemini esse istorum verborum gemitum necessarium: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 152.

Ex origine vitiata ingenitum est homini vitium sicut languor.

18. 55. Quapropter, quantolibet te adversus oculos imperitorum dialectico tegmine involvas, manifesta veritate nudaberis. Ego tamquam valetudinem malam ex origine vitiata ingenitum esse homini dico vitium, quo caro concupiscit adversus spiritum; et hoc malo bene uti pudica coniugia, cum eo utuntur generandi causa; sed isto mali usu bono laudari utentem, non ipsum malum. Neque enim malum ipsum est innocens, sed homo, qui facit ut malum suum, quo bene utitur ei nocere non possit. Sicut mors, cum sit supplicium peccatoris, bono mali usu accedente fit meritum martyris. Percipitur autem in Baptismate christiano perfecta novitas, et perfecta sanitas ab eis malis nostris quibus eramus rei; non ab eis cum quibus adhuc confligendum est ne simus rei; cum et ipsa in nobis sint, nec aliena, sed nostra sint. Nam et vinolentiae consuetudini utique malae, quam sibi homines fecerunt, non nascendo traxerunt, resistunt post Baptismum, ne eos ad mala solita pertrahat: et tamen malo resistitur, dum concupiscentiae per continentiam denegatur, quod per consuetudinem concupiscitur. Unde etiam contra istam genitalium concupiscentiam, quae ingenita nobis est per originale peccatum, vehementius vidua quam virgo; vehementius meretrix quando casta esse voluerit, quam quae semper fuit casta, confligit: et tanto amplius in ea superanda voluntas laborabit, quanto maiores ei consuetudo vires dedit. Ex isto et cum isto hominis malo nascitur homo: quod malum per se ipsum tam magnum est, et ad hominis damnationem atque a regno Dei separationem tantum habet obligationis, ut etiamsi de parentibus regeneratis trahatur, nonnisi, quemadmodum in illis, sola regeneratione solvatur, atque isto unico remedio praepositus mortis a prole pellatur, quo a parentibus est pulsus. Qualitas autem mali non in substantiam de substantia tamquam de loco in locum migrat, ut deserat ubi erat, et quae fuit ibi, ipsa sit alibi; sed alia eiusdem generis, quodam operante contagio, quod etiam de morbidis parentum corporibus solet evenire nascentibus.

Concupiscentia non est sensus.

18. 56. Quid autem dicere voluisti, quasi "claudens - ut loqueris - Aristotelis palaestram, ut inde ad sacras Litteras revertaris"? Ais enim: "Sensus est igitur concupiscentia, et mala qualitas non est; ergo quando minuitur concupiscentia, sensus minuitur". Annon per concupiscentiam castitatis et continentiae quotidie carnis concupiscentia magis magisque minuitur? Vellem itaque mihi diceres, utrum a morbo fornicationis sanior non fiat, quem fornicari minus minusque delectat; quamvis opus illud malum una conversione sibi amputaverit, nec umquam hoc fecerit ex quo lavacrum regenerationis accepit. Itemque post consuetudinem vinolentiae baptizatus, et numquam se deinceps prorsus inebrians, vellem diceres, utrum ab isto morbo non fiat in dies sanior quam fuerat, cum potationis gurgitem minus minusque desiderat quam solebat. Sensus est igitur, non ipsa concupiscentia, sed ille potius quo nos eam maiorem minoremve habere sentimus: sicut in corporis passionibus non sensus est dolor, sed ille sensus est quo sentitur dolor; nec sensus est morbus, sed ille sensus est quo nos morbum habere sentimus. Porro si continuo fit bonus, et utique bona qualitate fit bonus, qui fornicationi vinolentiaeque renuntians ab huiusmodi operibus sese abstinet; nonne recte audit: Ecce sanus factus es, iam noli peccare 153; recteque appellatur castus et sobrius? Deinde, si provectu concupiscentiae bonae, qua concupiscentias malas fornicandi potandique debellat, talis efficitur, qualis recenti conversione nondum fuit, ut illorum in eo desideria peccatorum minus minusque moveantur, ut adversus ea mala non tanta quanta prius exerceat, sed minora certamina, non virtutum diminutione, sed hostium, nec deficiente pugna, sed crescente victoria, dubitabis eum pronuntiare meliorem? Unde, obsecro, nisi quia bona qualitas aucta, et mala minuta est? Auctum est igitur quo bonus esse coepit, minutum est quo malus fuit; et hoc egit post Baptismum, non peregit in Baptismo. Ita, quamvis ibi peracta fuerit plena peccatorum remissio; remansit tamen, qua proficeretur in melius, adversus catervas desideriorum malorum in nobis ipsis utique tumultuantium vigilanter exserenda et instanter exercenda luctatio, propter quam dicitur etiam baptizatis: Mortificate membra vestra quae sunt super terram 154; et: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis 155; et: Exuite vos veterem hominem 156. Nempe dicuntur haec magna consensione veritatis, nulla reprehensione Baptismatis.

Languor quo caro concupiscit adversus spiritum.

18. 57. Si ergo nolis esse contentiosus, puto quod iam videas quam recte intellegatur, quod aliter conaris exponere, quod propheta cum dixisset: Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis 157; quod fit utique remissione omnium peccatorum; continuo subiecit: Qui sanat omnes languores tuos 158; ea mala volens intellegi, cum quibus donec sanentur, vel quantum possunt in hac vita magis magisque minuantur, non quiescunt intestina bella sanctorum. Neque enim nullus est languor, quo caro concupiscit adversus spiritum, etiam manente virtute castitatis invicta. Si nullus languor est, non ergo adversus eum spiritus concupiscat. Ad hoc enim concupiscit, ut si potest non certandi, saltem non consentiendi obtineat sanitatem. Hoc quippe unde nunc agimus, quod nobis resistere sentimus in nobis, aut aliena est natura separanda, aut nostra sananda. Si alienam dicimus separandam, Manichaeis favemus. Fateamur ergo nostram esse sanandam, ut Manichaeos simul Pelagianosque vitemus.

Diabolus vitiator, non conditor est substantiae.

19. 58. Hoc ergo "generi humano inflictum vulnus a diabolo, quidquid per illud nascitur, cogit esse sub diabolo, tamquam de suo frutice fructum iure decerpat" 159. Haec verba de libro meo tibi refellenda posuisti: quibus ita insidiaris, tamquam "naturae humanae auctorem dixerim diabolum, et ipsius qua homo constat substantiae conditorem"; quasi vulnus in corpore possis appellare substantiam. Sed si propterea me putas dixisse diabolum substantiae conditorem, quia in ea similitudine quae a me adhibita est, fruticem dixi; frutex quippe nullo dubitante substantia est: cur usque adeo te vel ostendis vel fingis indoctum, ut eis rebus quae substantiae non sunt, adhibendas de substantiis similitudines non existimes? Nisi forte et ipsi Domino dialectice calumniaberis, quia dixit: Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit 160. Quis enim malitiam sive bonitatem, vel opera bona seu mala, quos velut fructus illarum arborum voluit intellegi, dicat esse substantias, nisi nesciens quid loquatur? Quis vero arbores et earum fructus neget esse substantias, si novit quod loquitur? De his ergo rebus quae substantiae sunt, videmus adhibitas similitudines eis rebus quae non sunt substantiae. Quod si arbor bona vel mala, non bonitas hominis vel malitia, sed ipsi homines accipiendi sunt, in quibus subiectis istas esse intellegimus qualitates, bonitatem scilicet in homine bono, malitiamque in homine malo, ut ipsae substantiae sint arbores, id est, ipsi homines; certe fructus eorum (quae nihil aliud quam opera intelleguntur), nemo nisi imperitus dicit esse substantias: cum omnium arborum fructus, unde istae similitudines datae sunt, nemo nisi imperitus neget esse substantias. Ac per hoc ei rei quae non est substantia, fas est adhibere similitudinem de substantia. Propter quod ego vitio quod generi humano diabolus tamquam vulnus inflixit, quamvis nullo modo substantia sit, recte tamen adhibui de substantia similitudinem, ut fruticem dicerem, et fructus eius vitia etiam illa cum quibus homines, vobis quidem negantibus, sed veritate convincente, nascuntur, et ex quibus in aeternum Dei regno pereunt, si veritate liberante non renascuntur.

Naturae damnatae Dei bonitas exhibetur.

19. 59. Proinde vitiatorem, non conditorem substantiae diabolum dixi. Subdit autem sibi quod non condidit, per id quod inflixit, Deo iusto tribuente hanc potestatem; cuius non subtrahit potestati, nec quod sibi est subditum, nec se ipsum. Ideo est enim secunda nativitas instituta, quia nativitas est prima damnata. Cui tamen etiam damnatae Dei bonitas exhibetur, ut de maledicto semine rationalis natura formetur: qua eius affluentissima bonitate apertissime malorum hominum tanta multitudo nutritur, et occulto Dei opere vegetatur. Quae bonitas operationis eius si subtrahatur formandis promovendisque seminibus, et vivificandis quibusque viventibus, non solum gignenda non aguntur, sed ad nihilum penitus etiam genita rediguntur. Cum ergo Deum nisi stulta impietas non reprehendat, quod homines vitiosa voluntate damnabiles illo vivificante vivunt, qui vivificat omnia: cur putamus ab eius operibus abhorrere, quod origine vitiata damnabiles illo creante nascuntur, qui creator est omnium; et per Mediatorem regenerati a damnatione liberantur debita, sed gratuita miseratione, non debita, quos elegit ante constitutionem mundi per electionem gratiae, non ex operibus vel praeteritis, vel praesentibus, vel futuris? Alioquin gratia iam non est gratia 161. Quod maxime apparet in parvulis, quorum nec praeterita dici possunt opera, quia non fuerunt; nec praesentia, quia nihil operantur; nec futura, quando in illa aetate moriuntur.

Concupiscentia manet actu, praeterit reatu.

19. 60. Dixi sane: "Quomodo manent peccata reatu, quae praeterierunt actu; sic e contrario fieri potest, ut concupiscentia maneat actu, et praetereat reatu" 162. Quod error quidem tuus falsum esse dicit, sed veritas verum esse convincit. Nam tu id non valendo refellere, primo dialecticas tenebras imperitis conaris offundere dicens: "Te cogitare non posse, in qua dialexi invenerim contrariorum omnium reciprocationem". Quam sententiam tuam si exponere voluero, et ad eorum perducere intellegentiam, qui numquam ista didicerunt, opus erit pleno fortasse volumine. Se nunc satis est, quod ipse dixisti: "In nulla dialexi posse inveniri contrariorum omnium reciprocationem". Hinc enim ostendisti aliquorum esse posse, non omnium. In his ergo aliquibus et hoc reperi. Si enim dixisses, contrariorum reciprocationem esse nullorum, et per hoc ostenderes ea quae posui contraria reciproca esse non posse, quia nulla esse possunt, ego aliqua esse posse ostendere debui, ac deinde in his esse quod posui. Sed esse aliqua iam ipse concedis, qui non dicis nullorum contrariorum esse reciprocationem, sed non omnium. Est igitur aliquorum. Sed utrum in his etiam hoc sit quod a me positum est, restat ostendere: id est, utrum, sicut verum est, reatu manere peccata, quae praeterierunt actu; ita sit verum quod concupiscentia maneat actu, et praetereat reatu. Quod tu fieri non posse volens ostendere, hoc dixisti, quod ego non dixi. Ego enim de concupiscentia dixi, quae est in membris repugnans legi mentis 163, quamvis reatus eius in omnium peccatorum remissione transierit: sicut e contrario, sacrificium idolis factum, si deinceps non fiat, praeteriit actu, sed manet reatu, nisi per indulgentiam remittatur. Quiddam enim tale est sacrificare idolis, ut opus ipsum cum fit praetereat, eodemque praeterito reatus eius maneat venia resolvendus. Quiddam vero tale est carnis concupiscentia, ut maneat in homine, secum per continentiam confligente, quamvis eius reatus qui fuerat generatione contractus, iam sit regeneratione transactus. Actu enim manet non quidem abstrahendo et illiciendo mentem, eiusque consensu concipiendo et pariendo peccata; sed mala, quibus mens resistat, desideria commovendo. Ipse quippe motus actus est eius, quamvis mente non consentiente desit effectus. Inest enim homini malum et praeter istum actum, id est, praeter hunc motum, unde surgit hic motus; quem motum dicimus desiderium. Non enim semper est desiderium contra quod pugnemus: sed si tunc non est, quando non occurrit quod concupiscatur sive animo cogitantis, sive sensibus corporis; fieri potest ut insit qualitas mala, sed nulla sit tentatione commota; sicut inest timiditas homini timido, et quando non timet. Cum vero occurrit quod concupiscatur, nec desideria mala nobis etiam nolentibus commoventur, sanitas plena est. Hoc ergo vitium non posset nisi reatu tenere hominem, quamvis eiusdem mali bono usu de castis coniugibus procreatum: qui reatus, quamvis eo manente malo, solvitur in remissione omnium peccatorum per Dei gratiam qua liberamur ab omni malo, cum Dominus non solum propitius fit omnibus iniquitatibus nostris, verum etiam sanat omnes languores nostros. Nam recole quid responderit Liberator ipse atque Salvator his qui ei dixerant, ut exiret de Ierosolymis: Ecce, inquit, eicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor 164. Lege Evangelium, et vide post quantum passus fuerit et resurrexerit. Ergo mentitus est? Absit. Sed significavit aliquid, quod ista inter nos quaestione versatur. Expulsio quippe est daemoniorum remissio peccatorum: perfectio sanitatum, quae fit proficiendo post Baptismum: tertia consummatio est, quam suae quoque carnis immortalitate monstravit, incorruptibilium beatitudo gaudiorum.

Actio mala transit, vitium manet.

19. 61. Tu autem in exemplum rei, de qua loquebaris, sacrilegum sacrificium posuisti atque dixisti: "Quidquid ad hoc genus pertinet, de isto uno posse monstrari; quoniam si semel aliquis idolis sacrificaverit, potest, donec consequatur veniam, premi impietate commissi, et manet reatus actione finita. Nullo autem pacto - inquis - fieri potest ut maneat actio, et abscedebat reatus; id est, ut daemonibus - inquis - sacrificare non desinat, et tamen liber a profanitate videatur". Hoc de sacrificio idolis oblato verissime dicis: actus est enim qui opere ipso peragitur, et non erit; et si iterum fit, alterum fit. Impietas vero ipsa qua haec fiunt, tamdiu manet, donec idolis renuntietur et credatur in Deum. Idolis itaque sacrificatum factum est transiens, non vitium manens: impietas vero qua sacrificatum est, quia et illo peracto manet, videtur esse concupiscentiae similis, qua commissum est adulterium. Sed errore sublato, quo illa impietas pietas putabatur, numquid idolis aliquem sacrificare delectat, et in illo huiusmodi desiderium commovetur? Nullo modo igitur simile est, quod pro simili ponendum putasti. Nullo modo, inquam, simile est sacrificium transiens manenti concupiscentiae, quae hominem iam non committentem quod solet ei consentiendo committere, iam plena fide et cognitione retinentem non esse talia facienda, stimulis tamen illicitorum desideriorum, quibus resistit castitas, inquietare non cessat: neque scientia finitur, ut non sit; sed continentia refrenatur, ut quo tendit pervenire non possit. Quapropter sicut idolis immolatio, quae iam nec in actione est, quia praeteriit; nec in voluntate, quia error quo fiebat absumptus est; manet tamen reatus eius, donec in lavacro regenerationis peccatorum omnium remissione solvatur: sic e contrario quamvis reatus malae concupiscentiae eodem Baptismate sit solutus; manet tamen ipsa, donec ab eo qui post eiecta daemonia perficit sanitates, medicina perficiente sanetur.

Nulla est iniquitas impunita nisi quam sanguis Mediatoris expiaverit.

19. 62. Sed quaeso te, cum et ipse concedas peccati facti atque transacti reatum manere, nisi sacro fonte diluatur; dic mihi reatus iste quis sit, et ubi maneat iam homine correcto recteque vivente, nondum tamen peccatorum remissione liberato. Subiectum est reatus iste, id est substantia, sicut spiritus, sicut corpus; an in subiecto, sicut febris aut vulnus in corpore, sive avaritia vel error in animo? In subiecto esse dicturus es: neque enim reatum affirmabis esse substantiam. In quo igitur tibi videtur esse subiecto? Cur quaeram quid respondeas, et non potius verba tua ponam? "Actu - inquis - praetereunte, manet eius reatus in illius conscientia qui deliquit, donec dimittatur". Ergo in subiecto est, hoc est, in animo eius qui deliquisse se meminit, et scrupolo angitur conscientiae, donec fiat delicti remissione securus. Quid si obliviscatur se deliquisse, nec eius conscientia stimuletur, ubi erit reatus ille, quem transeunte peccato manere concedis, donec remittatur? Non est certe in corpore, quia non est eorum accidentiumquae accidunt corpori; non est in animo, quia eius memoriam delevit oblivio: et tamen est. Ubi est igitur, cum iam bene vivat homo, nihil tale committens; nec dici possit, eorum peccatorum eius reatum manere quae meminit; eorum vero quae oblitus est, non manere? Manet quippe omni donec remittatur. Ubi ergo manet, nisi in occultis legibus Dei, quae conscriptae sunt quodam modo in mentibus Angelorum, ut nulla sit iniquitas impunita, nisi quam sanguis Mediatoris expiaverit; cuius signo crucis consecratur unda Baptismatis, ut ea diluatur reatus tamquam in chirographo scriptus, in notitia spiritalium potestatum, per quas poena exigitur peccatorum? Huic chirographo 165 nascuntur obnoxii omnes in carne de carne carnaliter nati; eius ab hoc debito sanguine liberandi, qui in carne quidem et de carne, non tamen carnaliter, sed spiritaliter natus est. Natus est enim de Spiritu Sancto et virgine Maria. De Spiritu scilicet Sancto, ne esset in illo caro peccati; ex virgine autem Maria, ut esset in illo similitudo carnis peccati. Ideo illi chirographo non venit obnoxius, et ab illo solvit obnoxios. Neque enim nulla est iniquitas, cum in uno homine vel superiora inferioribus turpiter serviunt, vel inferiora superioribus contumaciter reluctantur, etiamsi vincere non sinantur. Hanc iniquitatem si homo ab homine altero forinsecus adversante pateretur, quia in illo non esset, sine illo utique puniretur: quia vero in illo est, aut cum illo punietur, aut illo ab eius reatu liberato, sic in certamine adversus spiritum perseverat, ut hominem iam non reum ad nulla post mortem tormenta transmittat, non alienet a regno Dei, nulla damnatione faciat detineri; neque ut ea penitus careamus, velut aliena natura seiungatur a nobis, sed quia nostrae naturae languor est, sanetur in nobis.

Commune est omnibus hominibus originale peccatum.

20. 63. Propter hoc ergo vitium, sicut in eo libro, cui resistis, a me positum est, "humana natura damnatur: et propter quod damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subiugatur; quia et ipse diabolus spiritus immundus est: et utique bonum quod spiritus, malum quod immundus; quoniam spiritus est natura, immundus est vitio: quorum duorum illud a Deo est, hoc ab ipso. Non itaque tenet homines sive maioris sive infantilis aetatis, propter quod homines, sed propter quod immundi sunt" 166. His verbis meis ex libro meo abs te positis, ita resistendum putasti, ut diceres: "Hanc formam etiam in homine malo debuisse servari, quae servatur in diabolo; ne quisquam damnetur, nisi ex vitiis propriae voluntatis; atque ideo nullum sit originale peccatum: alioquin opus eius - ut dicis - qui etiam diabolum bonum condidit, non potest approbari". Nec attendis quod diabolum non ex alio diabolo creavit Deus, nec ex aliquo angelo licet bono, cuius tamen lex esset in membris repugnans legi mentis, per quam et cum qua de homine nascitur omnis homo. Adiuvaret itaque te fortasse hoc argumentum, si ut homo, ita diabolus gigneret filios, eosque paterno peccato negaremus obnoxios. Nunc vero aliud est ille, qui homicida erat ab initio, quia hominem ab initio quo est homo institutus, occidit per feminae seductionem, et in veritate per liberum arbitrium non stetit 167, cadensque deiecit, et aliud est quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 168. Ubi evidenter expressum est, exceptis cuiusque hominis propriis, commune omnibus hominibus originale peccatum.

Malus homo malo diabolo subditur.

20. 64. Quod autem dixi: "Qui miratur quia creatura Dei subditur diabolo, non miretur; subditur enim creatura Dei creaturae Dei, minor maiori" 169, cur ita posuisti, ut sequentia mea verba non adderes, quibus ostendi, quemadmodum dixerim, "minor maiori" humana scilicet angelicae; nisi ut minus intellegeretur sensus meus, ut faceres tibi locum, ubi, sicut soles, de Aristotelicis categoriis obtenderes nebulas imperitis, in quibus latentem putarent te aliquid dicere, quid diceres nescientes? Ad hoc enim redacta est haeresis vestra, ut gemant sectatores vestri non inveniri dialecticos iudices in Ecclesia, de scholis Peripateticorum sive Stoicorum, a quibus possitis absolvi. Quo enim pertinet, quid sibi vult, utquid dictum est quod dixisti: "Quia maior et minor ad finitam speciem pertinet quantitatis? Sed quantitas - inquis - non solum contrariorum capax non est, quod ei cum qualitate atque aliis praedicamentis; verum etiam nec contrarium habet, quod ei cum substantiae est definitione commune: bonum vero et malum contraria sunt". Haec profecto numquam diceres, si lectores vel auditores librorum tuorum putares intellecturos esse quod dicis. Itane vero ideo immundus homo immundo angelo subdendus non fuit, quoniam quantitas qua homine maior est angelus, non solum contrariorum capax non est, verum etiam nec contrarium habet: quasi tunc diabolo fuisset homo subdendus, si ei reperiretur esse contrarius; et mala subdenda non sint malis, quia bona malis, non mala malis videntur esse contraria? Quid vanius cogitari, quid ineptius dici potest? Nonne domino subditur servus, et bonus bono, et malus malo, et malus bono, et bonus malo? Nonne uxor subditur viro, et bono bona, et malo mala, et bono mala, et malo bona? Quid igitur pertinet ad vim sive rationem, qua quidque cuique subdendum est, utrum haec res aut illa possit vel non possit capere vel habere contrarium? Verum tu plane inconsiderate ista non funderes, si stultitiae quae tibi ista suggerit, sapientiam contrariam cogitares.

Peccati merito humana natura subdita est hosti.

20. 65. Iam porro illa qualis est argumentatio tua?" Si res - inquis - quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae ad Deum pertinet, bona est; bonum est itaque subditum esse diabolo, quoniam institutus a Deo per hoc ordo servatur. Sequiturque - inquis - ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur". Posses dicere, Deo resistere agricolas, eiusque ordinem perturbare, purgando agros a spinis et tribulis, quae ille peccatoribus nasci iussit in poenam 170. Quid, quod ista tua ratione dici potest: si res quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae ad Deum pertinet bona est; bonum est malis esse in gehenna, quoniam institutus a Deo per hoc ordo servatur? Quod vero tu addis: "Sequiturque ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur"; cur hoc dicis? Quis enim rebellat diabolo, nisi ab eius potestate per Mediatoris sanguinem liberatus? Melius ergo fuerat hostem non habere, quam vincere. Sed quia peccati merito humana natura subdita est hosti; prius homo, ut adversus eum pugnare possit, ab eius eruitur potestate. Deinde si vita est in hac carne prolixior, certans adiuvatur, ut superet. Postremo victor beatificatur, ut regnet, dicturus in fine: Ubi est, mors, contentio tua? 171 Vel, sicut dicit Apostolus: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? 172

Iulianus pro Manichaeis contra veritatem reclamat.

21. 66. Quin etiam visa sunt tibi de Manichaei libris nonnulla esse ponenda, quibus meam sententiam comparares: cum ego commixtionem duarum naturarum, boni scilicet et mali, unde illorum tota fabulosa manat insania, non solum fide verboque detester et damnem; verum etiam tibi ipsi suffragatori eorum resistendo teque refellendo convincam. Cum enim contra eos veritas clamet, mala nisi de bonis orta non esse: nonne tu pro ipsis et cum ipsis contra veritatem reclamas: "Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Non potest mali radix in dono Dei locari. Rerum ratio non sinit, ut de bono malum, et de iusto iniquum aliquid proferatur. Non nascuntur peccata de ea re, quae libera est a peccato. De hoc opere quod non habet culpam, nasci culpa non potest" 173? Quibus omnibus vicibus tuis conficitur, non esse mala exorta de bonis; ut restet, secundum Manichaeos, non esse mala exorta nisi de malis. Quomodo ergo quemquam Manichaeorum nomine, tamquam eorum adversarius criminaris; cum sic ab eorum parte consistas, ut vinci omnino non possint, nisi cum illis et ipse vincaris? Quod in primo huius operis libro aliquanto copiosius, et in quinto brevius, et hic hactenus nos egisse suffecerit.

Unde mala in parvulis.

21. 67. Ipsa vero quae communis est vobis haeresis vestra quantum Manichaeos adiuvet, iam quidem saepe monstravi, sed ne hic quidem est omittendum. Enumerant Manichaei mala quae in parvulis monstrant, quae Cicero quoque commemorat in libris de Republica, unde ipsa eius verba iam transtuli 174. In quorum malorum commemoratione dicit: "Non ut a matre natura, sed ut a noverca hominem in has aerumnas esse proiectum". Huc accedunt etiam illa, quae non quidem omnes parvulos, sed tamen plurimos cernimus perpeti multa et varia mala, usque ad daemonum incursus. Atque concludunt dicentes: Cum sit iustus et omnipotens Deus, unde ista mala patitur imago eius in parvulis, nisi quia vera est, inquiunt, quam nos asserimus duarum naturarum, boni scilicet malique commixtio? Hos catholica redarguit veritas, confitens originale peccatum, per quod factum est daemonum ludibrium genus humanum, et laboriosae miseriae destinata propago mortalium. Non autem ita esset, si humana natura per liberum arbitrium in quo statu primum condita est perstitisset. Vos autem negantes originale peccatum, profecto aut cogemini dicere Deum vel invalidum, vel iniustum, sub cuius potestate imago eius in parvulis sine ullo vel proprii vel originalis peccati merito tantis affligitur malis; non enim per haec exercetur virtus, quod recte de bonis hominibus maioribus dicitur, in quibus rationis est usus: aut, quia Deum vel impotentem vel iniquum dicere non potestis, Manichaei contra vos errorem suum nefarium de duarum inter se inimicarum substantiarum permixtione firmabunt. Non igitur "me ab infectione Manichaeorum, nulla - sicut dicis - mundat herba fullonis". Quibus petulantibus verbis facis lavacro regenerationis iniuriam, quod in sinu Catholicae matris accepi. Sed vobis tam malitiosum venenum antiqui draconis irrepsit, ut et Catholicos horrore Manichaei nominis infametis, et Manichaeos perversitate vestri dogmatis adiuvetis.

Mente non corpore Eva a serpente corrupta.

22. 68. Illud vero de alio libro meo, quod ad Marcellinum scribens dixi: "Filios mulieris quae serpenti credidit ut libidine corrumperetur, non liberari nisi per Filium Virginis, quae angelo credidit ut sine libidine fetaretur" 175; ita posuisti atque ita voluisti accipi, tamquam dixerim: "Quod Evae serpens commixtus fuerit concubitu corporali"; sicut Manichaei principem tenebrarum eiusdem mulieris patrem cum illa cuncubuisse delirant. Hoc ego de serpente non dixi. Sed numquid tu contra Apostolum negas, mentem mulieris a serpente corruptam? An eum non audis, ubi dicit: Timeo ne sicut serpens Evam fefellit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo 176? Ex ista utique corruptione serpentis, qualis fit etiam quando corrumpunt mores bonos colloquio mala 177, pervenit libido peccandi in mentem mulieris; ut et viro praevaricatione corrupto, deinde illa, de qua erubuerunt et pudenda texerunt, sequeretur in carne, non diaboli accedente concubitu corporali, sed spiritali Dei gratia recedente.

Fides catholica de malo concupiscentiae et peccato originali.

22. 69. Non igitur: "Tota disputatione tua contrivisti - sicut te iactas - assertionem meam, de malo carnalis concupiscentiae originalisque peccati"; manente laude nuptiarum, quae bene utuntur malo, non quod fecerunt, sed quod invenerunt. Verum nec ipsos Manichaeos contrivisti, quos potius adiuvisti, tu maxime, et in commune omnes Pelagianae novitatis errorisque participes, sicut iam demonstravi. De testimoniis etiam tractatorum catholicorum sancti Basilii Caesareensis et sancti Ioannis Constantinopolitani, quorum dixisti sensum vestris convenire sententiis, in primo huius mei operis libro, tibi sufficientissima et certissima veritate respondi 178; ostendens quemadmodum non intellegendo quaedam verba eorum, adversus dogma eorum, quod est dogma catholicum, mirabili caecitate pugnetis. In secundo quoque libro satis egimus, ut appareat quam non sit, quemadmodum conviciaris, "conspiratio perditorum" 179; sed sanctorum et eruditorum Ecclesia catholicae patrum pius fidelisque consensus, qui haereticae vestrae novitati resistunt pro antiquissima catholica veritate. Unde etiam "populi murmur, quod solum vobis a nobis - dicis - opponi", nec solum est, quia tantorum nititur auctoritate doctorum; et iustum est, quia non vult ut evertatis sibi quoque notissimam salutem quae in Christo est parvulorum.

Expositio Rom 7, 14 ss.

23. 70. Quod autem verba apostolica, ubi dicit: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 180; et cetera usque ad illud, ubi ait: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 181 "Me - affirmas - aliter intellegere, quam totum ipsum capitulum debet intellegi": nesciens mihi plurimum tribuis. Non enim ego solus aut primus sic istum locum intellexi, quo evertitur haeresis vestra, quemadmodum vere intellegendus est: immo vero ego prius cum aliter intellexeram, vel potius non intellexeram: quod mea quaedam illius temporis etiam scripta testantur 182. Non mihi enim videbatur Apostolus et de se ipso dicere potuisse: Ego autem carnalis sum 183, cum esset spiritalis; et quod captivus duceretur sub lege peccati, quae in membris erat eius. Ego enim putabam dici ista non posse, nisi de iis quos ita haberet carnis concupiscentia subiugatos, ut facerent quidquid illa compelleret; quod de Apostolo dementis est credere: cum etiam innumerabilis multitudo sanctorum, ne concupiscentias carnis perficiat, contra carnem spiritu concupiscat. Sed postea melioribus et intellegentioribus cessi, vel potius ipsi, quod fatendum est, veritati, ut viderem in illis Apostoli vocibus gemitum esse sanctorum contra carnales concupiscentias dimicantium. Qui cum mente sint spiritales, adhuc tamen isto corruptibili corpore quod aggravat animam 184, recte intelleguntur esse carnales; quia erunt et corpore spiritales, quando seminatum corpus animale, resurget corpus spiritale 185; et recte adhuc intelleguntur ea parte captivi sub lege peccati, quae desideriorum, quibus non consentiunt, motibus subiacet. Hinc factum est ut sic ista intellegerem, quemadmodum intellexit Hilarius, Gregorius, Ambrosius, et ceteri Ecclesiae sancti notique doctores, qui et ipsum Apostolum adversus carnales concupiscentias quas habere nolebat, et tamen habebat, strenue conflixisse, eumdemque conflictum suum illis suis verbis contestatum fuisse senserunt 186. Contra quos motus, prius utique debellandos ne dominentur, et postea sanandos ut penitus exstinguantur, etiam ipse gloriosa certamina sanctos exercere confessus es 187. Simul itaque cognoscamus verba pugnantium, si pugnamus. Hoc enim modo non vivimus nos, se vivit Christus in nobis, si et ad pugnam contra concupiscentias exercendam, et ad victoriam usque ad consumptionem eorumdem hostium capessendam, in illo fidimus, non in nobis. Ipse quippe factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur 188.

Adversus carnem dimicat qui habet spiritum Christi.

23. 71. Non est ergo "contrarium", sicut putas, "ut qui dicit: Vivo non ego iam, vivit vero in me Christus 189; dicat etiam: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 190". In quantum quippe in illo vivit Christus, in tantum expugnat et superat quod non habitat bonum in eius carne, sed malum. Neque enim recte cuiusquam spiritus concupisceret adversus carnem suam, nisi habitaret in illo spiritus Christi. Absit ergo ut dicamus, quod nos dicere insimulas, "Apostolum sic ista dixisse, quasi qui se vellet intellegi renitentem, in scorta aliqua manu pestiferae voluptatis abduci"; cum dicat: Non ego operor illud 191, ostendens concupiscentias carnis solum impulsum libidinis operari, sine consensione peccati.

Non de Iudaeorum superbia loquebatur Apostolus.

23. 72. Quid est, quod "in Iudaeorum superbiam" frustra conaris "ista verba transferre, tamquam ipsos in se transfiguraverit Apostolus, qui contemnebant dona Christi, velut sibi non necessaria"? Sic enim suspicaris: atque utinam ipsa dona Christi saltem ita saperes, ut ad vincendam concupiscentiam valere aliquid crederes. Sed ideo dicis a Iudaeis fuisse contempta, "quod veniam daret ille peccatis, quae ipsi legis admonitione vitassent". Quasi hoc conferat homini remissio peccatorum, ut caro non concupiscat adversus spiritum 192, unde illa verba nata sunt: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 193; et cetera huiusmodi. Verum tu a vestro dogmate non recedis, quo putatis gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum sic in sola peccatorum remissione versari, ut non adiuvet ad vitanda peccata et desideria vincenda carnalia, diffundendo caritatem in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui ab illo datus est nobis 194. Neque consideras eum qui dicit: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 195; et ab hoc malo non se liberari clamat, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; nec Iudaeum esse, nec quia peccavit, sed ne peccet potius laborare.

Apostolus spiritalem et carnalem se dicit.

23. 73. "Exaggerat - inquis - Apostolus vim consuetudinis". Tu ergo, responde, utrum contra istam vim non dimicet baptizatus. Quod si negas, omnibus christianis sensibus contradicis: si autem dimicat, cur non in verbis Apostoli vocem dimicantis agnoscis? "Per legem - inquis - bonam et per mandatum sanctum pravorum animi ferocierant; quoniam sine voluntate propria nulla eruditio poterat inspirare virtutem". O acutum intellectorem! O divinorum eloquiorum egregium tractatorem! Quid agis de verbis dicentis: Non quod volo ago 196; et: Velle adiacet mihi 197; et: Quod nolo, hoc ago 198; et: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem 199? Audis haec, et dicis, quia voluntas defuit, ideo defuisse virtutem. Quid, quod non solum voluntas, verum etiam virtus adfuit, ne consentiret concupiscentiae carnis, quae legi peccati pravis ipsis motibus serviebat? Quibus ille non cedens, nec arma iniquitatis exhibens membra peccato 200, et tamen quod nollet sentiens in carne contra spiritum concupiscente, et adversus eam vicissim spiritu concupiscens, verissima castitatis voce dicebat: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 201. Illa sane verba quae posuisti, ubi ait Apostolus: Lex sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccatum peccans per mandatum 202; bene intellegitur de vita sua dixisse praeterita, quando sub lege fuerat, nondum sub gratia. Nam et verbis praeteriti temporis utitur, dicendo: Peccatum non cognovi, nisi per legem 203; et: Concupiscentiam nesciebam 204; et: Operatum est in me omnem concupiscentiam 205; et: Vivebam aliquando sine lege 206; utique quando nondum poterat usum habere rationis; et: Adveniente mandato peccatum revixit, ego autem mortuus sum 207; et: Peccatum occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit 208; et: Per bonum mihi operatum est mortem 209. His omnibus tempus significare intellegitur, quo sub lege vivebat, et nondum adiutus gratia concupiscentiis carnalibus vincebatur. Ubi vero iam dicit: Lex spiritalis est; ego autem carnalis sum 210; iam quod confligens patiebatur ostendit. Non enim dixit, carnalis fui, vel eram; sed, sum. Et apertius tempora ipsa distinguit; ubi dicit: Nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum 211. Iam enim motus desideriorum malorum non ipse operabatur, quibus non consentiebat ad perpetranda peccata. Peccati autem nomine quod in illo habitabat, ipsam nuncupabat concupiscentiam; quia peccato facta est, et si consentientem traxerit atque illexerit, concipit paritque peccatum. Et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 212, verba sunt iam sub gratia constituti, sed adhuc contra concupiscentiam suam dimicantis, nec ei consentientis ut peccet; sed tamen quibus renititur, peccati desiderio patientis.

Natura carnis non accusatur, sed concupiscentia.

23. 74. Nemo nostrum substantiam corporis, nemo naturam carnis accusat: frustra purgatur abs te, quod non culpatur a nobis. Concupiscentias malas; quibus si bene vivimus non consentimus, tamen esse non negamus in nobis; castigandae sunt, frenandae sunt, expugnandae sunt, vincendae sunt: tamen sunt, nec alienae sunt. Nec bona ista nostra, sed mala sunt. Nec sicut dixit Manichaea vanitas, separata extra nos erunt: sed, sicut dicit catholica veritas, sanata non erunt.

Interpretatio Rom 5, 12 a Pelagianis data.

24. 75. De illis quoque apostolicis verbis, in quibus impudentia mirabili, immo dementia, resistitis fundatissimae fidei, ubi ait: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 213; frustra sensum alium novum atque distortum et a vero abhorrentem moliris exsculpere, affirmans "ea locutione dictum esse: In quo omnes peccaverunt, ac si diceretur: Propter quod omnes peccaverunt; sicut dictum est: In quo corrigit iunior viam suam 214; ut scilicet non in uno homine omnes homines peccasse intellegantur originaliter, et tamquam in massae unione communiter; sed propterea quia primus hominum ille peccavit; id est, cum imitantur illum, non cum generantur ex illo. Non ergo huic sensui convenit illa locutio, ita dictum esse: in quo, velut dictum esset: "propter quod". Nam propter hoc quisque peccat, quod sibi proponit ut peccet, vel quoquo modo illi est causa peccandi. Quis vero ab omni humano sensu tam sit absurdus, ut dicat: Propter hoc fecit homo iste homicidium, qui in paradiso Adam de ligno prohibito cibum sumpsit; cum iste latrocinando occiderit hominem nihil de Adam cogitans, sed propter hoc ut aurum quod ferebat auferret? Sic et cetera cuncta peccata, quae propria quisque committit, habent causas propter quas fiant, etiamsi nemo cogitet quod ille primus homo commisit, neque illud sibi ad peccandum proponat exemplum. Propter hoc itaque, id est, quoniam peccavit Adam, nec ipse Cain peccasse dicendum est, qui eumdem patrem suum noverat. Propter quid enim fratrem suum occiderit, notum est; quia non propter hoc quod perpetravit Adam, sed quia bono eius invidit.

Non de imitatione loquitur Apostolus.

24. 76. Denique nec ipsa tibi ad hunc vestrum sensum quae posuisti testimonia suffragantur. Recte enim dicitur: In quo corrigit iunior viam suam? "Propter quid corrigit?" quoniam sequitur, in custodiendo verba tua. Propter hoc enim corrigit viam suam, quia verba Dei sicut cogitanda sunt cogitat, et cogitando custodit, custodiendo recte vivit. Ipsa ergo illi causa est ut viam suam corrigat, quia Dei verba custodit. Et quod ait beatissimus Stephanus: Fugit Moyses in verbo hoc 215; bene intellegitur, propter "verbum hoc"; quia hoc audivit, hoc timuit, hoc cogitavit ut fugeret; haec illi fuit causa fugiendi. Numquid in his locutionibus aliquid dictum est, quod pertineat ad imitationem, qua sic alterum alter imitatur, ut eum omnino non cogitet; et ideo nullo modo dici possit propter hoc peccasse, quia ille peccavit, in quo nec originaliter fuit, nec de illo quidquam in peccato proprio cogitavit?

Primus et secundus Adam.

24. 77. "Sed - inquis - si de peccati traduce loquebatur, nusquam congruentius diceret: Ideo pertransiit peccatum, quia omnes sunt de coniugum voluptate generati; et adderet: In eo transit, in quo ex tabida primi hominis carne fluxerunt". Nec vides eodem modo tibi posse dici: Si de imitatione peccati Apostolus loquebatur, nusquam congruentius diceret: Ideo pertransiit peccatum, quia primi hominis praecessit exemplum; et adderet: In eo transit, in quo omnes illius unius imitatione peccaverunt. Aliquo enim duorum istorum modo loqueretur Apostolus hoc loco, si ad tuum vel meum loqueretur arbitrium. Quia ergo nec illud dixit quod tu, nec illud quod ego; numquid vis ut credamus in his eius verbis, nec originale secundum Catholicos, nec imitatorium secundum Pelagianos intellegendum esse peccatum? Puto quod nolis. Remove igitur ista quae possunt ex utraque parte momentis aequalibus dici, et si tibi placet sine contentione quid Apostolus dixerit intueri, adverte, ut hoc diceret, quid agebat; et invenies per unum homines iram Dei super humanum genus, et per unum hominem reconciliationem Deo, eorum qui ex damnatione totius generis liberantur gratis. Ille est primus Adam factus ex terra, iste est secundus Adam factus ex femina. Sed ibi per Verbum caro facta est, hic autem ipsum Verbum caro factum est; ut per eius mortem vivamus, quo relicto mortui fueramus. Commendat, inquit, suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum 216.

Per unum hominem ira Dei super genus humanum.

24. 78. De hac ira dicit: Eramus et nos natura filii irae, sicut et ceteri 217. De hac ira dicit Ieremias propheta: Maledictus dies in quo natus sum 218. De hac ira dicit sanctus Iob: Pereat dies ille in quo natus sum 219. De hac ira item dicit idem ipse: Homo enim natus ex muliere, brevis vitae, et plenus iracundiae, sicut flos feni decidit, fugit autem sicut umbra et non stabit. Nonne et huius curamfecisti, et hunc fecisti intrare in conspectu tuo in iudicium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita eius super terram 220. De hac ira dicit liber Ecclesiasticus: Omnis caro sicut vestis veterascit; testamentum enim a saeculo, morte morieris 221. Itemque ipse: A muliere, inquit, initium est peccati, et propter illam morimur omnes 222. Et alio loco: Occupatio magna creata est omni homini, et iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium 223. De hac ira dicit Ecclesiastes: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole? 224. De hac ira vox apostolica est: Omnis creatura vanitati subiecta est 225. De hac ira plangit Psalmus: Ecce veteres posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te; verumtamen universa vanitas omnis homo vivens 226. De hac ira plangit et alius: Quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt. Mane sicut herba transeat, mane floreat et praetereat, vespere decidat, durescat et arescat. Quoniam defecimus in ira tua, et in indignatione tua conturbati sumus. Posuisti iniquitates nostra in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur 227.

Nemo ab ira Dei liberatur nisi per Mediatorem Christum.

24. 79. Nemo liberatur ab hac ira Dei, nisi per Mediatorem reconcilietur Deo. Unde dicit etiam ipse Mediator: Qui non credit Filio, non habebit vitam; sed ira Dei manet super eum 228. Non dixit: Veniet; sed: Manet super eum. Ideo ergo credunt atque confitentur et maiores per cor et os proprium, et parvuli per alienum, ut reconcilientur Deo per mortem Filii eius, ne ira Dei maneat super eos, quos etiam origo vitiata efficit reos. De hac itaque re loquens Apostolus: Cum adhuc, inquit, peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius: non solum autem, sed et gloriantes in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et nunc reconciliationem accepimus. Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 229. Nempe manifestum est, ut hoc diceret, quid agebat Apostolus. Ite adhuc, et huic reconciliationi, quae fit per mortem Filii Dei, qui sine peccato venit in mundum, subtrahite parvulos, ut propter eum per quem peccatum intravit in mundum, ira Dei maneat super eos. Quid hic facit imitatio, quaeso te, ubi audis: Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 230? Unde gratia ex multis delictis in iustificationem; nisi quia praeter unum illud originis, addita multa quae simul deleret invenit? Alioquin sic esset ex multis condemnatio, quae homines unum imitando commiserant; sicut ex eisdem multis iustificatio, quibus remissis in gratiam respirabant. Sed quia unum illud sufficiebat, propter quod etiam solum fieret condemnatio; gratiae vero non sufficiebat illud unum delere, sed et multa quae adiecta sunt, ut omnium remissione fieret iustificatio: ideo utique dictum est: Iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Nam sicut non imitantur Christum parvuli, quia nondum possunt, et tamen ad eius gratiam spiritalem pertinere possunt: ita sine imitatione primi hominis, contagione tamen ex ipso carnalis generationis obstricti sunt. Si autem propterea vis eos a primi hominis alienos esse peccato, quia eum non sunt imitati propria voluntate; ista ratione alienabis eos et a iustitia Christi, quia nec ipsum imitati sunt propria voluntate.

Omnes ad mortem per Adam, omnes ad vitam per Christum.

24. 80. Cum vero Multos, quod dixit postea, non vis intellegi omnes, quod prius dixerat; ideo existimans "dictum fuisse multos, ne omnes intellegerentur": poteris hoc dicere et de semine Abrahae, cui promissae sunt omnes gentes 231, non omnes gentes ei fuisse promissas; quia dictum est alio loco: Patrem multarum gentium posui te 232. Est autem sanus intellectus, ideo sic locutam Scripturam, quia possunt esse aliqua omnia, quae non sunt multa; sicut omnia dicimus Evangelia, et tamen brevi numero, id est, quaternario continentur. Et rursus possunt aliqua esse multa, non tamen omnia; sicut multos dicimus credere in Christum, nec tamen omnes credunt. Non enim omnium est fides 233, ait Apostolus. Quod autem dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes, et: Patrem multarum gentium posuit te, easdem omnes, multas; et easdem multas, omnes esse monstratum est. Ita etiam cum dictum est: Per unum in omnes transisse peccatum; et postea: Per unius inobedientiam peccatores constitutos multos; ipsi sunt multi, qui et omnes. Similiter cum dictum est: Per unius iustificationem in omnes homines, ad iustificationem vitae; et rursus dictum est: Per unius obedientiam iusti constituentur multi 234, non aliquibus exceptis, sed eosdem multos, omnes oportet intellegi; non quia omnes homines iustificantur in Christo, sed quia omnes qui iustificantur, non aliter possunt iustificari quam in Christo. Sicut possumus dicere, in aliquam domum per unam ianuam intrare omnes; non quia omnes homines intrant in eamdem domum, sed quia nemo intrat nisi per illam. Omnes ergo ad mortem per Adam, omnes ad vitam per Christum. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 235; id est, ex prima origine generis humani nemo ad mortem nisi per Adam, et nemo per Adam nisi ad mortem; et nemo ad vitam nisi per Christum, et nemo per Christum nisi ad vitam.

Pelagiani Christianae religioni sunt infesti.

24. 81. Vos autem dum non omnes, sed multos sive per Adam, condemnatos esse, sive per Christum liberatos vultis intellegi, horrenda perversitate christianae religioni estis infesti. Si enim salvi erunt aliqui sine Christo, et iustificantur aliqui sine Christo; ergo Christus gratis mortuus est. Erat enim et alius modus, sicut vultis, in natura, in libero arbitrio, in lege naturali, sive conscripta, quo possent salvi et iusti esse qui vellent. Iustas autem imagines Dei, quis nisi iniustus prohiberet a regno Dei? Hic forte dicis: Sed facilius per Christum. Numquid non posset etiam de lege dici: Est per legem iustitia, sed facilius per Christum? Et tamen ait Apostolus: Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 236. Non est itaque praeter unum Mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum 237, aliud nomen sub caelo, in quo oporteat salvos fieri nos 238. Et ideo dictum est: In Christo omnes vivificabuntur; quoniam in illo Deus definivit fidem omnibus, suscitans illum a mortuis 239. Vestrum autem dogma id persuadere conatur, velut inculpatae praedicatione naturae, et potentiae liberi arbitrii, et legis sive naturalis sive per Moysen datae, ut et si opus sit, necesse tamen non sit ad Christum pro aeterna salute transire: eo quod per sacramentum mortis et resurrectionis eius (si tamen vel hoc putatis) commodior via sit, non quod alia via esse non possit. Unde quantum vos detestari debeant Christiani considerantes, renuntiate vobis etiam tacentibus nobis.

Testimonium Ezech. 18, 2 in quaestione de peccato originali.

25. 82. Quod vero causae tuae postremum et quasi fortissimum firmamentum, propheticum testimonium esse voluisti, ubi per Ezechielem dictum legimus: Quod non erit parabola, qua dicebant, parentes uvas acerbas edisse, et dentes obstupuisse filiorum; nec morietur filius in peccato patris, nec pater in peccato filii, sed anima quae peccat ipsa morietur 240: non intellegis hanc esse promissionem Testamenti Novi, et spiritalis hereditatis ad alterum saeculum pertinentis. Id enim agit gratia Redemptoris, ut paternum chirographum deleat 241, et unusquisque pro se rationem reddat. Ceterum quam multa sint divinarum testimonia Litterarum, quae parentum peccatis obligant filios, numerare quis possit? Cur enim peccavit Cham, et in eius filium Chanaan vindicta prolata est 242? Cur pro peccato Salomonis filius eius diminutione regni punitus est 243? Cur peccatorum Achab regis Israel in eius posteros poena dilata est 244? Utquid legitur in sanctis Libris: Reddens peccata patrum in sinum filiorum eorum post eos 245; et: Reddens peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem 246? Qui numerus etiam pro universitate accipi potest. Numquid haec falsa sunt? Quis hoc dixerit, nisi divinorum eloquiorum apertissimus inimicus? Sed carnalis generatio etiam populi Dei pertinens ad Testamentum vetus, quod in servitutem generat 247, parentum peccatis obligat filios; spiritalis autem generatio, sicut hereditatem, ita poenarum atque praemiorum comminationes promissionesque mutavit. Quod Prophetae in spiritu praevidentes, ista dixerunt; sed apertius Ieremias: In diebus illis, inquit, non dicent: Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt, sed unusquisque in suo peccato morietur; et eius qui manducaverit uvam acerbam, ostupescent dentes ipsius 248. Nempe manifestum est, ita hoc prophetice pronuntiari, sicut ipsum Testamentum Novum, quod prius occultum fuit, et per Christum postea revelatum est. Denique, ne nos moverent ea quae commemoravi, et cetera huiusmodi plurima de reddendis in filios peccatis parentum, quae utique veraciter scripta sunt, et huic prophetiae contraria putarentur; continuo solvit istam molestissimam quaestionem, coniungendo atque dicendo: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda Testamentum novum, non secundum Testamentum quod disposui patribus eorum 249. In hoc igitur Testamento Novo per sanguinem testatoris deleto paterno chirographo, incipit homo paternis debitis non esse obnoxius renascendo, quibus nascendo fuerat obligatus, ipso Mediatore dicente: Ne vobis patrem dicatis in terra 250; secundum hoc utique, quod alios natales quibus non patri succederemus, sed cum patre semper viveremus, invenimus.

Epilogus totius operis.

26. 83. Ad omnia me tibi respondisse, Iuliane, et omnia refellisse, quibus putasti et disputasti voluminibus quattuor credendum non esse originale peccatum, et concupiscentiam carnis non posse culpari sine damnatione nuptiarum; puto quod perspicis, si pervicax non sis. Demonstratum enim est, eum tantum paterno antiquo debito non teneri, qui hereditatem patremque mutavit: ubi coheredem invenit unicum per naturam, adoptatus ipse per gratiam: eique tantum concupiscentiam carnalem mortem non inferre post mortem, qui in Christi morte invenerit mortem, qua moriatur peccato, et evaserit mortem qua natus fuerat in peccato. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt 251: et pro omnibus mortuus est; nec aliqui poterunt vivere pro quibus non est mortuus, qui pro mortuis vivus est mortuus. Haec negans, his repugnans, ista convellere moliens catholicae fidei munimenta, ipsosque nervos disrumpere christianae religionis, veraeque pietatis; audes insuper dicere, quod contra impios bella susceperis: cum adversum matrem quae te spiritaliter peperit, armis impietatis induaris. Audes te agmini sanctorum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, martyrum, sacerdotumque miscere; cum tibi dicant Patriarchae: Etiam pro parvulis natis oblata sacrificio pro peccatis 252; eo quod non sit mundus a sordibus nec infans diei unius super terram 253; cum tibi dicant Prophetae: in iniquitatibus concepti sumus 254; cum tibi dicant Apostoli: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus 255; ut existimemus nos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu 256; cum tibi dicant martyres: Secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, unde parvulis dimittantur in Baptismo, non propria, sed aliena peccata 257; cum tibi dicant sacerdotes: Carnali voluptate concretos prius subire delictorum contagium, quam vitae huius haurire munus 258. His te consociare praesumis, quorum fidem debellare conaris. Audes dicere, quod a Manichaeorum consortio vincaris, qui Manichaeos invictos facis, nisi cum eis et ipse vincaris. Falleris, fili, miserabiliter falleris, vel etiam detestabiliter falleris: quando animositatem qua teneris viceris, tunc veritatem poteris tenere qua vinceris.