LIBER TERTIUS

 

Libros et argumenta Iuliani refellenda sibi proponit Augustinus.

1. 1. Iam nunc, quia sine dubio tot tantorumque sanctorum, et in Sacris Litteris eruditorum, et in Ecclesiae regimine tam clara memoria et laude pollentium auctoritati si non cesseris, nec acquieveris, sive contumeliosissime sicut me, sive illos verecundius et mitius cum aliqua personarum acceptione tractaveris, tamen etiam ipsos errasse dicturus es; ita tibi, dilecte fili Iuliane, Domino donante respondere debeo, et sic tuos libros atque argumenta refellere, ut si possis, intellegas, male tibi fuisse persuasum, quod aliis persuadere moliris; teque salubriter paeniteat incautae ac temerariae iuvenilis progressionis et prolapsionis tuae, non tantum tibi tua correctione, verum etiam pluribus profutura, cognoscentibus vobis atque fatentibus quam non inaniter quamque veraciter tot et tanti christianorum rectores doctoresque populorum hoc in Ecclesia Dei didicerint et docuerint, quod veri simili novitate decepti cupiebatis evertere. Si autem, quod abs te Dominus avertat, vel sic tenebratum cor habueris, ut intellegere ista non possis; vel ex eo numero fueris, quos in sanctis Psalmis veritas notat dicens: Noluit intellegere, ut bene ageret 1; vel ex eo, de qualibus item scriptum est: Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obaudiet 2: nec sic erit iste infructuosus labor vel meus, vel aliorum fratrum, qui per Christi gratiam contra hunc errorem catholicam defendunt fidem. Multo amplius enim erunt quos antiqua veritas vel instruat defensa, vel corrigat, si non defuerunt quos irrepens error insolitus aut subverteret, aut moveret. Ac ne longum faciam, non omnia verba tua ponam; sed si Dominus adiuverit, tuarum velut acutarum argumentationum nihil non solutum destructumque dimittam.

Apud quales iudices causa agenda sit.

1. 2. De iudicibus: "Apud quos propterea - dicis - non potuisse vos agere causam vestram, quia nemode rebus dubiis bene consultat, nisi qui ab odio, ira et amicitia vacuum pectus attulerit; quales non fuisse - dicis - qui de causa vestra iudicaverunt, quia prius eam coeperunt odisse quam nosse", iam quidem superiore libro respondi: Quia si tales iudices, quales definivit, unde hoc dixisti, Sallustius, quaereretis 3; sancto Ambrosio et coepiscopis eius, qui de hac re ab odio vestri vel amicitia, vel ira, vel quod tu non posuisti, sed Sallustius posuit, misericordia pro vobis, vel contra vos, vacuum pectus habuerunt, quando de hac re veras tranquillasque sententias protulerunt, utique cederetis. Quos nunc vobis parum est iudices nolle, nisi etiam reos facere insuper audeatis. Sed, obsecro te, quomodo causam vestram qui damnaverunt ante coeperunt odisse quam nosse? Qui eam procul dubio quia noverant, oderant. Noverant enim vos dicere, nihil mali parvulos habere nascendo, quod purgari debeat renascendo. Noverant vos dicere, gratiam Dei secundum merita nostra dari: ut iam gratia non esset gratia 4, quia non gratis daretur, sed secundum debitum redderetur. Noverant vos dicere, hominem in hac vita posse nullum habere peccatum; ut non ei sit necessarium, quod in oratione dominica tota dicit Ecclesia: Dimitte nobis debita nostra 5. Haec in vobis noverant, et rectissime oderant. Denique ab eis vos correctos noverint, et amabunt. Quoniam non sicut dicis: "Si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Pelagianus et Caelestianus vocatur"; sed qui libertatem in quam vocati sumus, non gratiae Dei tribuerit; et qui parvulorum liberatorem Christum negaverit; et qui cuiquam in hac vita iusto aliquam in dominica oratione petitionem, non propter ipsum dixerit necessariam; ipse huius erroris accipit nomen, quia errore communicat crimen.

De responsione Imperatoris.

1. 3. Iam vero Manichaeorum crimine, quae catholica lumina audeas, vel te nescias, vel nescire te fingas, infamare, non opus est hic dicere. Sane, ut dicis, si "pro vobis potius ab Imperatore responsum est", cur non in medium prosilitis, et hoc ultro publicis potestatibus allegatis, vos esse monstrantes, quorum christianus princeps approbavit fidem? Verum si Dei legem non sicut sese habet, sed sicut vobis placet, intellegitis; quid mirum si et de lege Imperatoris hoc facitis? Sed haec te alias exsecuturum plenius polliceris. Quod si feceris, aut redarguetur sicut insidiosum; aut contemnetur sicut inane, quod feceris.

Pelagiani ab omni Ecclesia damnati ut haeretici.

1. 4. Quam vero lauta et lepida est gratulatio tua, quod "unum" dicis "egressum, qui in se summam proelii sitam optat intellegi"; videlicet ut Pelagianis tu videaris David, ego autem Golias. Videris, si tu hoc induisti pactum et placitum cum Pelagianis, ut si victus fueris, nihil ulterius illi audeant. Ego autem absit ut ad monomachiam vos provocem, quos ubicumque apparueritis, ubique diffusus Christi debellat exercitus; qui debellavit apud Carthaginem Caelestium, quando illic ipse non eram; et rursus Constantinopoli tam longe a regionibus Africanis: qui debellavit in Palaestina Pelagium, ubi causam vestram suae damnationis timore damnavit: ibi enim omnino cecidit haeresis vestra. Et quia ille, cuius figura erat David, contra suos adversarios in suis omnibus militibus pugnat, errorem vestrum etiam Pelagii lingua tamquam prostrati et iacentis gladio detruncavit. Nam quod tu dedignaris, "propterea vos novos haereticos dici, quia omne malum quod peccatum definitur, asseritis non in natura, sed in sola voluntate consistere", iam vobis Pelagius, immo per linguam Pelagii Dominus amputavit. Timens quippe ille damnari, damnavit eos qui dicunt, infantes etiam si non baptizentur, habere vitam aeternam. Qui ergo negatis esse in parvulo malum, quod Baptismate diluantur; dicite quo merito parvulus non baptizatus aeterna morte plectatur? Sed quid estis dicturi, nisi forte Pelagio maledicturi? Qui tamen si vobis maledicentibus dicat: Et quid velletis ut facerem? an dicente Christo: Si non manducaveritis meam carnem, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis 6; dicturus fueram parvulum habiturum vitam, qui sine isto Sacramento finisset hanc vitam? Puto quod vos maledixisse homini paenitebit. Iam vos ergo totius paeniteat huius erroris.

Causa Pelagianorum apud competens iudicium finita est.

1. 5. Ne argumento miserrimo utamini, quo universi utuntur haeretici, quos a perniciosa licentia leges Imperatorum catholicorum premunt. Omnes quippe huiusmodi dicunt, quod ipse dixisti: "Laborare illam partem rationis inopia, quae in disserendo cum terrorem subrogat, nullum a prudentibus impetrat, sed caecum a meticulosis extorquet assensum". Novi quidem haeretici vos estis, sed istam pene omnium haereticorum veterem vocem cum ceteris agnovistis atque tenuistis. Nec vos nec alios decipiatis, velut talem vocem habentes adversum nos, qualem nos adversum Donatistas, quos ad Collationem nobiscum venire per imperialia iussa compulimus (illorum enim furor occupaverat Africam totam, nec praedicari a Catholicis veritatem contra suum patiebantur errorem, violentis aggressionibus, latrocinationibus, itinerum obsidionibus, rapinis, ignibus, caedibus multa vastantes, cuncta terrentes): cum quibus apud episcopos, quos communes non habebamus, nihil agere poteramus, quod vero ante ferme centum annos maiores nostri cum eis egerant, iam populorum memoria non tenebat. Haec igitur necessitas compulit, ut saltem gestis nostra Collatione confectis, eorum contunderemus inverecundiam, et reprimeremus audaciam. Vestra vero apud competens iudicium communium episcoporum modo causa finita est: nec amplius vobiscum agendum est, quantum ad ius examinis pertinet, nisi ut prolatam de hac re sententiam cum pace sequamini: quod si nolueritis, a turbulenta vel insidiosa inquietudine cohibeamini. Similes autem potius estis Maximianistis, qui cupientes exiguitatem suam nomine saltem certaminis consolari, et ideo videri aliquid apud eos, quibus contemptibiles erant, quia inire nobiscum sinerentur examen; interpellantes eos et libellum dantes provocantesque contempsimus. Magis enim de certamine nominari desiderabant, quam formidabant in certamine superari: nec sperabant victoriae gloriam, sed famam requirebant Collationis, quia multitudinis non habebant. Si ergo putatis ideo vos esse victores, quia non vobis datum est quale desideratis examen, Maximianistae vos ad ista vaniloquia praecesserunt: quamvis dederit vobis Ecclesia catholica iudicium, quale debuit, ubi causa vestra finita est: illis autem nullum dare dignata est; quia non a nobis sicut vos, sed a Donatistis fuerant segregati. Si autem in Maximianistis videtis non esse consequens, ut qui conferre in aliquo iudicio non sinuntur, putari debeant de veritate confidere: nolite ulterius haec vana iactare; vobisque sufficiat, quod vos Ecclesia catholica et materna lenitate sustinuit, et iudiciaria severitate, vel potius medicinali necessitate damnavit.

Tumultus maledictorum et conviciorum Iuliani.

1. 6. Sed ne superfluis immoremur, omitto tumultus maledictorum et conviciorum tuorum, sive quae in principio congessisti operis tui, sive quae per omnes eosdem quattuor libros pene nusquam spargere destitisti; ne gravibus hominibus neuter nostrum disputator gravis, sed levis uterque litigator appareat. Videamus iam potius quid afferas, unde me, sicut promittis, ostendas homines et nuptias diabolo auctori tribuere.

Primum argumentum Iuliani destruitur.

2. 7. Certe redarguenda tibi mea verba proponis; quibus propositis velut respondens, persuadere conaris: "Contra me ipsum locutum me fuisse: qui cum propter meam defensionem dixerim, ab haereticis novis dici nos damnatores esse nuptiarum, operisque divini, postea id abstulerim, dicendo in semis unciis possideri hominem nascentem a Deo et a diabolo, vel potius totum a diabolo possideri, prorsus excluso Deo velut ab universa sua possessione, quod est homo". Ubi est acumen tuum, quo tibi videris et categorias Aristotelicas assecutus, et aliam dialecticae artis astutiam? Itane non attendis hoc, quod mihi de parvulis obiecisti, de quibuslibet maioribus malis hominibus utrique nostrum obici posse ab aliquo adversario veritatis? Interrogo enim te, quid de nondum regenerato homine pessimo quocumque respondeas. Saltem istum confiteris esse sub diabolo, nisi renascatur in Christo: an et hoc negas? Si negas, qui sunt ergo quos Deus eruit de potestate tenebrarum, et transfert ad regnum Filii caritatis suae 7? Si autem confiteris, quaero utrum in tali homine in potestate adhuc posito tenebrarum habeat Deus aliquam potestatem. Si dixeris: Non habet; respondebitur tibi: Ergo Deus de sua possessione a diabolo exclusus est. Si dixeris: Habet; respondebitur tibi: Ergo Deus et diabolus in semis unciis hominem possidenti; et tibi ab imperitis talis invidia concitabitur, qualem tu mihi, qui vis peritus putari, de parvulis ab ortu recentibus concitare voluisti. Ecce primum argumentum tuum quanta facilitate destructum est, dum attendere negligis, sic esse homines sub diaboli potestate, antequam redimantur a Christo, ut tamen Dei potestati, non solum hi, sed ne ipse quidem diabolus subtrahatur.

Gratia baptismatis secundum Pelagianos.

3. 8. De Baptismi sane quaestione, quam vobis apud ignaros invidiosam mendaciis nostris factam fuisse conquestus es, vix dici potest, quam eleganter existi, hanc a vobis amolitus invidiam, eo quod parvulos baptizandos esse fateamini, quia "gratiam Baptismatis", dicitis, "non pro causis esse mutandam, quod ipsa dona sua pro accidentium capacitate dispensat. Ideoque Christus qui est sui operis redemptor, auget - inquis - circa imaginem suam continua largitate beneficia; et quos fecerat condendo bonos, facit innovando adoptandoque meliores". Hoccine est totum, cur vobis de Baptismate parvulorum faciendam non existimatis invidiam? quasi quisquam nostrum vos dixerit negare, baptizari parvulos oportere. Non eos dicitis non debere baptizari; sed pro magnitudine sapientiae vestrae, res mirabiles dicitis: In Sacramento Salvatoris baptizantur, sed non salvantur; redimuntur, sed non liberantur; lavantur, sed non abluuntur; exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non eruuntur. Haec sunt sententiarum portenta vestrarum, haec inopinata mysteria dogmatum novorum, haec paradoxa Pelagianorum haereticorum, mirabiliora quam Stoicorum philosophorum. Ut enim haec dicatis, timetis audire: Si salvantur, quid in eis aegrotabat? Si liberantur quid in eis servitutis vinculo tenebatur? Si abluuntur, quid in eis latebat immundum? Si eruuntur, quo merito erant sub diaboli potestate, qui propria iniquitate non erant rei, nisi quia trahunt, quod negatis, originale peccatum? Et ad hoc negatis, non ut eos salvos, liberos, mundos, nulli hosti subditos asseratis; non enim aliquid eis opitulatur vestrum testimonium falsum, ante iudicem verum: sed ut illis in mala vetustate remanentibus, vos novam sectemini vanitatem. Non enim vestra, sed illius est vera sententia, qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spirito, non potest intrare in regnum Dei 8.

Natura ista in tantas collapsa miserias salvatorem Christum habet necessarium.

3. 9. Verum vos excellentissimi amatores illius vitae, quae futura est aeterna cum Christo, nullam poenam putatis esse imaginis Dei, in aeternum exsulare a regno Dei: cum si parvam poenam esse diceretis, non esset haec vox beati amatoris illius regni, sed miseri contemptoris. Porro autem, si quod huic sufficit causae, parvam saltem poenam fatemini esse, quae magna est, ut imago Dei non sinatur intrare in regnum Dei; obsecro, aperite qualescumque oculos, et videte qua iustitia poena ista infligenda sit parvulo, quem clausis oculis originali obnoxium negatis esse peccato. Omitto commemorare quae mala in hac ipsa transitoria vita pene omnes patiantur infantes, et quomodo explicetur quod dictum est: Grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium 9. Quae utique mala sub iusto et omnipotente Deo non irrogarentur eius imagini, quibus malis in virtute exerceri infantilis aetas non potest dici, si nulla ex parentibus mala merita traherentur. Haec autem mala parvulorum, non ea quae habere negantur a vobis, sed quae perpeti cernuntur ab omnibus nobis, tu praetermittis omnino, nec respicis: sed spatiaris tibi vir disertissimus, et exerces ingenium ac linguam tuam in laude naturae. Natura ista in tantas et tam manifestas collapsa miserias, salvatorem, liberatorem, mundatorem, redemptorem Christum habet necessarium; non Iulianum, non Caelestium, non Pelagium laudatorem. Quam quidem redimi non fatereris in parvulis, nisi quia hoc Caelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis, ora christiana non sustinens, fassus est. Ceterum, rogo te, quomodo potest intellegi ista redemptio, nisi a malo, redimente illo qui redimit Israel ab omnibus iniquitatibus eius 10? Ubi enim redemptio sonat, intellegitur et pretium: et quod est hoc, nisi pretiosus sanguis Agni immaculati Iesu Christi 11? De hoc autem pretio quare sit fusum, quid interrogamus alium? Redemptor ipse respondeat, dicat ipse mercator. Hic est, inquit, sanguis meus qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum 12. Pergite adhuc, pergite, et sicut dicitis: In Sacramento Salvatoris baptizantur, sed non salvantur; redimuntur, sed non liberantur; lavantur, sed non abluuntur; exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non eruuntur; sic etiam dicite: Funditur pro eis sanguis in remissionem peccatorum, sed nullius peccati remissione mundantur. Mira sunt quae dicitis, nova sunt quae dicitis, falsa sunt quae dicitis: mira stupemus, nova cavemus, falsa convincimus.

Genus humanum damnatae originis noxam trahit.

4. 10. Nonne ipse dixisti: "Administrationem corporis sic animo esse commissam, ut fructus operis fieret utrique communis, et vel virtutis exercitae gaudia, vel insolentiae poenas cum eius quam hic non bene rexerat, carnis afflictione sentiret"? Responde igitur, quare in hac ipsa vita afflictione carnis anima crucietur infantis, cuius ei meritum, quia non bene rexerit carnem, adhuc non potest imputari. "Naturam - dicis - humanam in exordiis nascentium innocentiae dote locupletem". Fatemur sane, quantum ad peccata pertinet propria: cum autem etiam originali negatis obnoxios, respondete, quo merito tanta innocentia nonnumquam caeca, nonnumquam surda nascatur? Quod vitium etiam ipsam impedit fidem, Apostolo testante qui dicit: Igitur fides ex auditu 13. Iam vero quis ferat, quod ad ipsum spectat animum, imaginem Dei "innocentiae", sicut asseris "dote locupletem", fatuam nasci, si nulla ex parentibus mala merita in parvulos transeunt? An ita est quisquam vestrum fatuus, ut fatuitatem nullum malum putet; cum Scriptura dicat: Mortuum septem diebus, fatuum vero omnibus diebus esse lugendum 14? Quis autem nesciat, quos vulgo moriones vocant, natura ita fatuos, ut quibusdam eorum pene sensus pecorum conferatur? Et non vultis fateri genus humanum ex initio quo deseruit Deum, trahere damnatae originis noxam his omnibus dignissimam poenis, nisi ubi parcit ratione dispositionis occultae inscrutabilis sapientia Conditoris. Qui nec ab ipsa universa massa perditionis abstinet sui operis bonum: ut ex malis vitiorum condat, licet cum malis, in quantum bona est, rationalem mortalemque naturam, cuius nemo esse potest conditor, praeter ipsum; et in generatione damnata, praebeat vasis misericordiae regenerationis auxilium.

Peccatum originale in Adam voluntarium fuit.

5. 11. Frustra itaque putas, "ideo in parvulis non esse delictum, quia sine voluntate, quae in eis nulla est, esse non potest". Hoc enim recte dicitur propter proprium cuiusque peccatum, non propter primi peccati originale contagium: quod si nullum esset, profecto nulli malo parvuli obstricti, nihil mali vel in corpore, vel in anima, sub tanta iusti Dei potestate paterentur. Quod tamen et ipsum amala voluntate priorum hominum sumpsit exordium. Ita nisi voluntas mala, non est cuiusquam ulla origo peccati. Haec si sapias, simpliciter et veraciter gratiam Christi erga parvulos confiteberis, nec cogeris res impiissimas atque absurdissimas dicere, aut baptizandos non esse parvulos, quod quidem postea estis fortasse dicturi, aut tam magnum Sacramentum sic in eis esse ludibrium, ut in Salvatore baptizentur, sed non salventur; a liberatore redimantur, sed non liberentur; lavacro regenerationis laventur, sed non abluantur; exorcizentur et exsufflentur, sed a potestate tenebrarum non eruantur; sit eorum pretium sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum, sed nullius peccati remissione purgentur. Hoc totum propterea, quia timetis dicere: Non baptizentur; ne non solum facies vestrae sputis oblinantur virorum, verum etiam capita sandaliis muliercularum commitigentur.

Contagia peccatorum in nascentes ex gignentibus transeunt.

5. 12. Nos certe causam cur sub diabolo sit qui nascitur, donec renascatur in Christo, peccati ex origine dicimus esse contagium. Vos autem qui hoc negatis, ea saltem quae aperta sunt intuemini; cur nonnulli etiam daemonem patiantur infantes: nisi forte et ipsos, aut esse, aut sub diabolo esse, negabitis; nec vos Evangelium commonebit, ubi forsitan propter vos interrogavit Dominus quod sciebat, ut pater pueri responderet, filium suum ab infantia sua a daemonio tam gravi graviterque vexari, ut a Christi discipulis non posset expelli 15. Ecce ego, ut sint parvuli in diaboli potestate, causam nuptias esse non dico, quod me dicere calumniaris. Nuptiae quippe habent ordinem suum et benedictionem suam, bonumque suum nec subintrante peccato amittere potuerunt. Tu autem quare sit sub diabolo ille saltem infans, qui manifestissime vexatur a diabolo, ita ut aliquando ipsa vexatione moriatur, responde si potes. Non vis enim, quemquam ullam poenam pro alienis subire peccatis, ne hinc fiat credibile, etiam contagia peccatorum in nascentes ex gignentibus posse transire.

Si nullum malum ex origine traherent, parvuli cum nullo vitio nascerentur.

6. 13. Sed videlicet, ut egregius dialecticus, "non me patieris elabi, sed presse interrogabis et breviter: In parvulis actionem ream, an naturam putem". Et ad utrumque respondens: "Si actionem - inquis - ostende quid fecerint; si naturam, ostende quis eam fecerit". Quasi et actio mala faciat nisi naturam ream. Actione quippe qui reus est hominis, homo est, homo autem natura est. Homines igitur, sicut peccati actione maiores, ita minores maiorum contagione sunt rei: isti ex eo quod faciunt, illi ex quibus originem ducunt. Quocirca in parvulis bonum est, quod homines sunt; quod omnino non essent, nisi eos ille qui summe bonus est creavisset. Malum vero si nullum ex origine traherent, numquam cum vitiis vel corporalibus nascerentur. Deus enim qui est animarum, ipse est etiam corporum conditor, qui utique humanae in ipsa condicione naturae vitia non infligit immeritae. Neque enim de innumerabilibus parvulis, qui et in animo et in corpore cum tanta vitiorum varietate nascuntur, hoc dici potest, quod Dominus ait de illo qui caecus natus est: Non propter peccatum ipsius, vel parentum, id esse factum, sed ut manifestarentur opera Dei in illo 16. Multi quippe nec sanantur omnino, sed cum eisdem vitiis, sive qualibet aetate, sive in ipsa moriuntur infantia. Nonnullis etiam parvulis iam renatis, vel permanent cum quibus sunt nati, vel accidunt huiusmodi mala, absit ut dicamus indigne: sed hinc potius intellegamus eis ad alterum saeculum prodesse, quod renascantur; huius autem saeculi dispositionem propter vitium superbiae hominis, per quod apostatavit a Deo 17, diversis malis hominum peragi in iugo gravi super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium 18.

Iulianus syllogismos lectores docet.

7. 14. Quod autem in hoc opere tuo, quomodo fiant a dialecticis syllogismi, unde quaestionem tibi nullus obiecit, docere conaris; quantum tibi places, tantum gravibus lectoribus displices. Et, quod est peius, fingis me dicere quod non dico, concludere sicut non concludo, concedere quod non concedo, et concludis tibi ipse quod renuo. Quando enim ego negavi, "naturam hominum esse laudabilem", in quantum homines sunt? Quando dixi: "Ob hoc ipsum reos esse, quia sunt"; cum profecto essent, nec rei essent, si nemo peccasset? Quando dixi: "Fecunditatem esse reprobandam"; cum ad benedictionem pertineat nuptiarum? Quomodo a te peterem ut hoc ipsum concederes, quod ipse non dixi?

Non omnis corporis commixtio est mala.

7. 15. Iam vero quod me dicis assumere: "Omnis commixtio corporum mala"; nihil minus est, quam ut dicas, me etiam vini et aquae accusasse commixtionem, quando nobis potio temperatur: quia et ibi corporum est sine dubitatione commixtio; et si omnem commixtionem corporum malam dixi, neque hanc utique praetermisi. Sed nec ipsam commixtionem sexus utriusque reprehendi, si legitima atque nuptialis est. Sine hac enim non fieret hominum generatio, etiam nullo cuiusquam praecedente peccato. Proinde illud aliud quod me dicere adiungis: "Filii autem de corporum commixtione nascuntur", dico sane: sed conclusio, quam velut meam inferre voluisti, non est mea. Non enim ego dico: "Nequam igitur filii, qui de mala operatione procedunt"; quandoquidem ipsam coniugum operationem, quae fit gignendorum gratia filiorum, non dico malam, sed potius bonam: quia bene utitur libidinis malo, per quod generantur homines bonum opus Dei; non sine malo, propter quod regenerandi sunt, ut liberentur a malo.

Conditio corporis non est deformis in sexu.

7. 16. Deinde contexis alterum syllogismum tuum; quoniam tuus est et prior iste, non meus. Dicis ergo: "Causa sexuum commixtio corporum"; et vis ut hoc concedam tibi. Ecce concedo. Pergis inde, et adiungis: "Si mala semper commixtio, deformis etiam condicio corporum in sexuum diversitate positorum". Hoc si esset consequens, me non premeret, qui commixtionem nuptialem, id est, liberorum procreandorum causa, non solum malam non dico, verum etiam bonam dico. Huc accedit, quia et consequens non est, ut si semper est mala sexus utriusque commixtio, propterea sit deformis etiam condicio corporum in sexuum diversitate positorum. Profecto enim si in tantum homines essent malo libidinis subiugati, ut remota honestate nuptiarum, omnes indifferenter ac passim canino more concumberent, non ideo deformis esset condicio corporum, cuius Deus auctor est, quoniam mala esset omnium hominum maris feminaeque commixtio; sicut etiam nunc de adulterina commixtione utique mala, bonum est in corporum condicione opus Dei. Vides nempe, quam dialectice nihil dixeris, et nulla quidem culpa dialecticae disciplinae, tu quantum a tramite eius exorbitaveris. Vides illius artis verbis ad hoc te uti, ut eis inflatus attonitos facias imperitos, volendo videri esse quod non es. Quod et si esses, ad eum modum quo ista disputanda sunt, nihil esses. Sed plane nunc et ineptus et imperitus, tunc autem ineptus artifex esses. Et tamen dialecticorum quasi iaculis oneratus acutis, in certamen procedis, et iactas plumbeos pugiones, dicens: "Si mala semper commixtio, deformis etiam condicio corporum in sexuum diversitate positorum". Nec videns quam non sit consequens, quod pro argumento necessario posuisti, adiungis et dicis: "Quod cum negare nequiveris". Quid est quod nequeo negare, homo inconsiderate? quid est quod nequeo negare? Hoc nempe, quod tu iam, si vel sero sapis, non potes nisi negare: quia non utique si mala est commixtio adulterorum, propterea ex illis nascentium condicio deformis est hominum. Illa quippe est hominum male operantium de membris bonis: ista vero Dei est bene operantis de hominibus malis. Quod si dixeris: Etiam cum fit adulterium, bona est per se ipsa commixtio, quia naturalis est, sed ea male utuntur adulteri; cur non vis acquiescere, ita posse esse libidinem malam, qua tamen bene utantur gignendi gratia coniugati? An potest bonorum esse usus malus, et non potest malorum bonus? cum inveniamus ipso Satana quam bene usus fuerit Apostolus, tradens ei hominem in interitum carnis ut spiritus salvus esset in die Domini 19, et alios ut discerent non blasphemare 20.

Malo auctori non reputantur corpora.

8. 17. Quod vero superaddis, et dicis: "Rei autem malae Deus auctor esse non potest":quomodo id dicis? Melius enim loqui novit ipse quam tu, qui per Prophetam dicit, creare se mala 21. Deinde quomodolibet sese habeat haec superadditio tua, quid ad me pertinet, cum illud cui connectitur non concesserim; eo quod inconsequens esse monstraverim, ut deformis sit condicio corporum, etiamsi omnem commixtionem corporum vel utriusque sexus malam esse concederem? Ut enim concedamus Deum nullius esse auctorem mali: numquid ideo non est auctor condicionis corporum, quam nullo modo malam esse concessi; quia nulla me ad hoc superius concessa cogebant? Inanis ergo et ridenda tua remansit illatio, qua concludis et dicis: "Omnia igitur corpora malo reputantur auctori". Multo enim verius ita concluditur, ut dicamus: Si nec mala commixtio adulterorum facit esse malam conditionem corporum; aut si bona est et in adulteris sexus utriusque commixtio, sed ea mali utuntur male, quoniam multo magis ex hoc non potest corporum mala esse condicio; recte igitur corpora Deo reputantur auctori. Nulla est itaque fovea, quam metuens quasi revertar in viam, quo videris me velle revocare. Dic tamen quaenam illa via sit, et explica ratiocinationem tuam.

Malum cum quo nascitur homo non est fructus naturae, sed primae praevaricationis.

9. 18. "Deus - inquis - bonus, per quem facta sunt omnia, ipse corporis nostri membra formavit". Hoc verissimum esse concedo. Sequeris et adiungis: "Qui autem corpora fecerat, divisit et sexum: divisit in specie, quod in operatione coniungeret; fecitque causam coniunctionum dissimilitudo membrorum". Et hoc assentior. Deinde infers: "Ab ipso igitur commixtio corporum, a quo est origo corporum". Quis hoc negaverit? "Quod cum ingratis, - inquis - concesseris, sequitur tot rerum bonarum, corporum, sexuum, coniunctionum, malos fructus esse non posse". Et hoc verum dicis: horum enim bonorum fructus homo est, quod in quantum homo est, bonum est: quod autem in illo malum est, a quo sanandus est per Salvatorem, et liberandus per Redemptorem, et abluendus per lavacrum, et eruendus per exorcismum, et absolvendus per sanguinem qui in remissionem fusus est peccatorum; non est fructus corporum, sexuum, coniunctionum, sed originalis veterisque peccati. Sicut enim de prole adulterorum, si ego dicerem: Tot malorum, id est, lasciviae, turpitudinis, criminis, bonus fructus esse non potuit; recte mihi responderes, hominem qui de adulteris natus est, non esse fructum lasciviae, turpitudinis, criminis, quorum malorum auctor est diabolus; sed corporum, sexuum, coniunctionum, quorum bonorum auctor est Deus; sic ego tibi rectissime dico, malum cum quo nascitur homo, non esse fructum corporum, sexuum, coniunctionum, quorum bonorum auctor est Deus; sed primae praevaricationis, cuius auctor est diabolus.

Homines a Deo non creantur ut a diabolo teneantur.

9. 19. Absit autem ut, quemadmodum calumniaris, dicamus "homines ad hoc a Deo fieri, ut a diabolo legitimo iure teneantur". Quamvis enim et hoc divinae sit magis, quam diabolicae potestatis, ut immundo principi generatio immunda subdatur, nisi regeneratione mundetur: tamen non ad hoc Deus facit homines, ut familiam quodam modo diabolus habeat; sed ea bonitate, qua naturis omnibus praestat ut sint, qua etiam ipsum facit subsistere diabolum. Quam bonitatem si rebus subtraheret, continuo nihil essent. Sicut non ideo creat pecora in armentis et gregibus impiorum, ut daemonibus immolentur, quamvis hoc eos noverit esse facturos: sic etiam ubi generationem peccato cernit obnoxiam; secundum pulcherrimum quem disposuit ordinem saeculorum, suam non abstinet ab eius condicione bonitatem.

Filii divino operi reputantur.

10. 20. Sed post hanc argumentationem, qua te fallis, et confecisse te aliquid arbitraris, ingeris solitum maledictum, ac deinde subnectis: "Quod forsitan dicam, Scripturarum, non syllogismorum debere testimonio comprobari, filios de corporum commixtione nascentes, reputari divino operi": quasi qui hoc negaverit, possit esse Christianus. Proinde rem, quam promptissime confitemur et libentissime praedicamus, velut habeat inter nos controversiam, ita per Scripturarum testimonia conaris ostendere; et laboras inaniter, non ut respondere nobis, sed ut libros possis implere. Verumtamen quod dixisti: "Ut exprimeret fidem operum Propheta, prope periculum pudoris accessit, quia dixit: Erunt duo in carne una 22"; satis te debuit admonere, nihil pudendum futurum fuisse in operibus Dei, nisi praecessisset cur natura humana deberet de sui meriti deformitate confundi.

Munus a Deo Abrahae et Sarae factum.

11. 21. Dicis etiam in laude libidinis, "hanc fuisse redditam Dei munere Abrahae et Sarrae senio confectis emortuisque corporibus" 23: et invidiosa voce proclamas, "ut asseram si possum, ad opus diaboli pertinere, quod Deum videam interdum conferre pro munere". Quasi vero si claudum hominem resuscitet Deus, viventibusque restituat, qui utique mortuus iam claudicare non poterat, etiam claudicationem debet videri pro munere contulisse. Ita ergo si restitutus est, qui fuerat in viridioribus, corporum vigor, sic utique restitutus est, ut se habet condicio corporis mortis huius. Non enim eos ad illum statum revocari oportebat, in quo Adam fuit ante peccatum, ut possent sine lege in membris quae repugnat legi mentis 24, filios procreare.

Deus fecunditatem famulis suis praestitit.

11. 22. Quamvis et ad hoc intellegendum sit emortuum fuisse corpus Abrahae, ut non valeret de omni femina filios gignere, quae parere posset. Dicitur enim facere hoc aetatis accessus, ut ex femina generare senex possit adolescentula, cum iam de grandiore non possit, quamvis illa de iuvene possit. Qui enim tam prolixo tempore tunc vivebant, procul dubio serius fiebant ita decrepiti, ut ad concubitum moveri omnino non possent: si tamen cuiquam viro sano potest id accidere per aetatem. Nam cum hoc opus in manibus haberem, nuntiatus est nobis senex octoginta et quattuor agens annos, qui religiose cum coniuge religiosa iam viginti quinque annos vixerat continenter, ad libidinem sibi emisse Lyristriam; qui utique pro modulo, quo isto tempore vivunt homines, gravioris senectutis est quam fuerat Abraham in armis centum, adhuc victurus alios septuaginta. Unde prudentius creditur, fecunditatem quae defuit, suis Deum famulis praestitisse. Duae quippe causae dicuntur, propter quas parere Sarra non poterat, et erat vulva eius emortua: una sterilitatis, quae ab ipsa inerat iuventute; altera aetatis, non quia nonaginta annos agebat, sed quia iam destiterant ei fieri muliebria. Constat enim si mulierum menstrua secreta cessaverint per aetatem, non eas iam posse concipere, etsi fecundae fuerunt, antequam illa cessassent. Et ideo Scriptura noluit hoc tacere, ut augeretur miraculi gloria, quod erat Deus in eorum prole facturus. Quando autem suo viro ancillam dedit, de qua voluit, quia de se non poterat, suscipere filios; non aetate fuerat, sed sua sterilitate permota. Sic enim Scriptura loquitur: Sarra autem uxor Abraham non pariebat illi 25. Et verba eius ad virum ista sunt: Ecce conclusit me Deus, ut non pariam 26. Tunc autem si aetatem consideremus amborum, decrepiti essent, si nostri temporis homines essent. Erat enim Abraham annorum circiter octoginta quinque, Sarra autem annorum septuaginta quinque. Scriptum est enim: Abraham autem erat annorum octoginta sex, cum peperit Agar Ismael Abrahae 27. Proinde ante annum ferme mixtus invenitur ancillae, quando conceptus est Ismael. Qui tandem coniuges in hac aetate generant temporibus nostris, nisi divinitus fiat tale miraculum? Et tamen illi poterant, si Sarra sterilis non fuisset; quia et ille potuit de Agar, et illa nondum erat sic aetate progressa, ut ei cessarent fieri muliebria. Ad hoc ergo erat Abrahae corpus emortuum, ut de Sarra iam generare non posset, etiamsi esset illa ita fecunda, ut tamen iam propinquaret aetati, qua cruor ille menstruis intervallis venire desisteret. Quibus enim iam omnino non fluit, eas ab auctoribus medicinae definitum est non posse concipere. Quod si falsum esset, nullo modo dicere Scriptura curaret: Defecerunt autem Sarrae fieri muliebria; cum superius iam dixisset: Abraham autem et Sarra seniores progressi in diebus suis 28. Pro modo ergo temporis, cuius longe prolixiore spatio tunc vivebant, generare iam illa aetate non poterant, cum esset Abraham centenarius, Sarra nonagenaria; etiamsi sterilis non fuisset, et ante annum concumberent, quando adhuc ei fluebant fortasse muliebria, et ideo adhuc concipere posset, si iuvenis esset maritus; tunc autem non posset, propter corpus Abrahae, sic emortuum senectute, ut ex illius aetatis femina gignere non valeret; qui tamen et ipse de adolescentula valeret, sicut postea de Cethura valuit 29;quamvis et illic dici possit, fecunditatis munus in eodem perseverasse, quod acceperat ut nasceretur Isaac. Pro modo autem nunc temporis, quo longe breviore spatio vivunt homines, intra centum annos amborum coniugum generare posse dicuntur. Si vero in summam ducti amborum anni centenarium numerum excesserint, sic asseverantur non posse filios procreare, etiamsi fecunda sit mulier, et fluentibus adhuc muliebribus possit ex iuvene; ut iure fuerit etiam constitutum, ne quisquam ius liberorum haberet, nisi cum amborum anni computati et simul ducti centum transisse docerentur.

Isaac miraculo sed concupiscentia carnis procreatus.

11. 23. Miraculum ergo Dei factum est, ut conciperetur Isaac non parentibus eius libidine reddita, sed fecunditate donata; nam illa esse poterat etiam in illis annis; haec vero esse non poterat, tot impedientibus causis. Quamquam et libido, sicut superius disseruimus, si emortuis membris senilibus munere Dei quodam modo reviviscentibus etiam ipsa revivisceret; condicionem profecto carnis corruptibilis sequeretur, ut esset in corpore mortis huius, quae in paradiso esse non potest ante peccatum in corpore vitae illius. Secundum condicionem autem poenalis huius corporis, munus fecunditatis nunc Deus unicuique largitur, non secundum illam felicitatem, ubi nihil erat in carne, quod adversus spiritum concupisceret, et concupiscente adversus se spiritu frenaretur; quia in natura hominis ante peccatum pacem decebat esse, non bellum. In ea vero parte ratiocinationis tuae frustra laborasti, tamquam dicere possemus: "Isaac sine concupiscentia carnis vel semine viri fuisse procreatum". Hoc enim non dicimus: et ideo quidquid inde disputasti, praetereundo contemnimus.

Natura hominis bene instituta, peccato vitiata.

12. 24. Quod autem tibi praeclaro acumine visus es invenisse, ut diceres: "Etiamsi diabolus crearet homines, nulla culpa sua mali essent; et ideo iam nec mali essent, quia esse quisquam nisi quod natus est, non potest, nec ab eo iustum est aliquid amplius flagitare quam potest". Solemus et nos adversus Manichaeos ista dicere, qui non vitiatam bonam dicunt esse naturam, sed sine initio et immutabiliter malam, quam secundum suas fabulas opinantur malam. Natura vero humana secundum catholicam fidem bona instituta, sed vitiata peccato meritoque damnata est. Nec mirum autem, nec iniustum est, quod radix profert damnata damnatos, nisi cuius manus non defuit creantis, non desit et misericordia liberantis; quam vos miseris invidetis, cum malum parvulos, a quo liberentur, non habere dicitis.

Etiam in parvulis propago mortis debita iustitia punienda.

12. 25. Sed certe vos qui miseram falsa defensione premitis, et perniciosa laude oppugnatis infantiam, quare nihil mali merentes tot in parvulis imagines Dei, si non baptizentur, non admittitis, ad regnum Dei? Numquid ipsi sibi defuerunt, ut priventur regno, ut tam luctuoso puniantur exsilio; cum id non fecerint, quod facere omnino non poterant? Ubi etiam ponis, quia et vita carebunt, quoniam non manducaverunt carnem, nec biberunt sanguinem Filii hominis 30? Unde Pelagius, quod supra commemoravi, eos qui dicunt: "Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam", in ecclesiastico iudicio nisi damnasset, damnatus exisset. Qua iustitia, quaeso, a regno Dei, a vita Dei alienatur imago Dei, in nullo transgressa legem Dei? Nonne audis quemadmodum detestatur Apostolus quosdam, quos dicit alienatos a vita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis eorum 31? Tenebitur hac sententia non baptizatus parvulus, an non tenebitur? Si dixeritis: Non tenebitur; evangelica veritate, lingua etiam Pelagii teste, vincemini atque puniemini. Ubi est enim vita Dei, nisi in regno Dei, quo nisi renati ex aqua et spiritu, intrare non possunt 32? Si autem dixeritis: Tenebitur; fatemini poenam, culpam dicite; fatemini supplicium, meritum dicite. Nihil in vestro dogmate reperitis, quod proferre possitis. Iam igitur aliquando, si ullus est christianus sensus in vobis, etiam in parvulis propaginem mortis et damnationis agnoscite, debita iustitia puniendam, gratis gratia Dei liberandam. In quorum redemptione laudari Dei misericordia potest, in quorum perditione accusari Dei veritas non potest: quia universae viae Domini misericordia et veritas 33.

Definitio concupiscentiae a Iuliano data.

13. 26. Dividis, definis, disseris quasi medicinaliter de genere, et specie, et modo, et excessu concupiscentiae; "huius genus esse", asserens, "in igne vitali, speciem in motu genitali, modum in opere coniugali, excessum in intemperantia fornicandi": et tamen post istam totam quasi subtilem atque prolixam disputationem tuam, cum te breviter et aperte interrogavero, cur ignis iste vitalis bellum in homine radicaverit, ut eo caro concupiscat adversus spiritum, et spiritui necesse sit concupiscere adversus carnem 34; cur vulnere feriatur mortali, qui voluerit igni consentire vitali; puto quod ipsum libri tui atramentum erubescendo convertetur in minium. En ignis vitalis, qui nostrae animae, quae vita est vera carnis, non solum ad arbitrium non obsequitur, sed plerumque contra eius arbitrium inordinatis et turpibus motibus excitatur, et nisi adversus eum spiritus concupiscat, bonam vitam nostram ignis iste vitalis occidit.

Secundum Iulianum solum est malus excessus concupiscentiae.

13. 27. Post longam disputationem velut concludens: "Merito igitur - inquis - concupiscentiae origo definitur in igne vitali, quo collecto necesse est ut ei reputetur concupiscentia carnalis, per quem constitit vita carnalis ". Ita hoc dicis, quasi probare possis, aut vere cuiuscumque frontis sis, audeas suspicari, in prima hominum constitutione, priusquam culpam debita damnatio sequeretur, istam carnalem concupiscentiam aut exstitisse in paradiso, aut inordinatis, sicut eam nunc videmus, motibus pugnas adversus spiritum foedissimas edidisse. Deinde subnectis, et dicis: "Huius itaque appetitus non in genere suo, non in specie, non in modo culpa est, sed in excessu: quia genus eius et species ad conditoris operam pertinent, modus eius ad arbitrium honestatis, excessus ad vitium voluntatis". Quam concinne tibi verba inania sonuerunt; utique homini qui non cogitas quid dicas! Si modus appetitus huius ab arbitrium pertinet honestatis; cuius tandem honesti arbitrium coniugati velit hunc appetitum, nisi quando opus est, commoveri? et tamen quod vult non potest. Cuius honesti continentis arbitrium velit aliquando hunc appetitum moveri? et tamen quod vult non potest. Unde clamat homo: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio 35. Cum ergo in ipso motu pro nostrae voluntatis arbitrio non habeat ullum modum, in effectu autem non sit ipse moderatus, sed ei modum vigili certamine spiritus honestus imponat; quid est quod laudatis, homines mali, et ad Deum non clamatis: Libera nos a malo 36?

Malum concupiscentiae etiam a coniugatis frenandum.

14. 28. Quid te autem iuvat quod dicis: "intercipi debilitate libidinem"; quasi non morte prorsus exstinguatur, quando iam homini, qui ab illa fuerit superatus et subiugatus, non certamen indicitur, sed victo redditur quod debetur? Hoc est amarius, hoc est ubi non intellegis contendentis propaginem mortis, quod quando sani sumus, tunc est iste motus insanus. "Aut in coniugibus - inquis - cum honestate exercetur, aut in castis virtute frenatur". Itane vero, ita tu expertus es? Ergone a coniugibus non frenatur hoc malum, vel hoc tuum bonum? Prorsus cum libitum fuerit, sternunt se coniuges, et invadunt, quandocumque titillaverit; nec ad horam cubandi appetitus iste differtur, sed tunc videtur legitima corporum esse commixtio, quando istud naturale tuum bonum fuerit sponte commotum. Si talem duxisti vitam coniugalem, desine te tuis experimentis in disputatione committere, et de aliis potius quemadmodum sit ducenda, vel docenda, perquire. Miror tamen si adulterina saltem desiderio non frenasti, nec frenanda sensisti. Si vero etiam pudicitia coniugalis, et propter immoderata in ipso quoque connubio volutabra libidinis, et propter damnabiles concupiscentias, ne praeter coniugis naturalem usum aliquid perpetretur, frenat hanc pestem: quid est quod dicis: "In coniugibus cum honestate exercetur"; quasi honestus sit appetitus iste semper in coniuge, et nihil ei saltem secundum veniam, sicut dicit Apostolus 37, concedatur? Quanto melius diceres: In coniugum moderatione cum honestate exercetur? An timuisti ne illic quoque intellegatur malum, cui etiam coniuges frenum cura moderationis imponunt? Postremo nunc saltem iam continenter vivens agnosce in quadrigis illis Ambrosianis equum malum; et noli corde vel ore laudare, quem cogeris virtute frenare. "Quartum - inquis - a lascivientibus perpetratur, id est, illius voluptatis excessus, et quia de insolentia, non de natura contingit - inquis - iure damnatur". De cuius, quaeso, insolentia contingit? lasciviae, an concupiscentiae? Ne offendas susceptam, respondebis: Lasciviae. Sed omnes homines iudicant lasciviae non esse peccatum, nisi quia concupiscentiae consentitur. Nullumne ergo malum est, cui consentiendo peccatur? At hoc malum inest in carne contra spiritum concupiscente, etiamsi non sit in spiritu non consentiente, et contra etiam concupiscente. Exclama ergo: Libera nos a malo 38; et noli malum falsae laudis huic addere malo.

Concupiscentiae remedium necessarium Iulianus confitetur.

15. 29. Diserte sane inter lascivientes et continentes tamquam in medio pudicitiam constituis coniugalem, "quae illos illicita commisisse indignatur, hos etiam licita contempsisse miratur; ultimi limitis sortita regionem, ultra se proruentium exsecrata barbariem, supra se micantium venerata fulgorem, quae verecundis manibus et confovet aestuantes, et laudat tali remedio non egentes". Multum delector eloquentissima veritate: sed obsecro te, nempe sicut dicis, et disertissime ac verissime dicis, propterea continentes laudat pudicitia coniugalis, quod tali remedio non egeant, quo se ipsam perspicit eguisse, id est, ut secundum Apostolum, qui se non continet, nubat 39; cur ergo quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti veritati: nemo providet remedium sanitati.

Tria bona nuptialia.

16. 30. Illud etiam recte dicis: " Examinate non posse placere connubium, si mali comparatione laudatur". Hoc verum est. Omnino enim in genere suo nuptiae bonum sunt; sed ideo bonum quia fidem thori servant, quia prolis suscipiendae causa sexum utrumque commiscent, quia impietatem separationis exhorrent. Haec sunt bona nuptialia, quibus nuptiae bonum sunt: quae saepissime diximus esse potuisse, etiamsi nemo peccasset. Post peccatum autem accessit eis, non de felicitate, sed de necessitate certamen, ut suo bono pugnent etiam ipsae contra concupiscentiae malum, ad nihil eam sinentes illicitum pervenire; quamvis ipsa in haec, nunc remissioribus, nunc concitatioribus motibus, instigare non cesset, et eius malo bene utentes in propagatione filiorum. Illud vero quis neget malum, nisi qui non audit Apostolum monentem: Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium 40? quando coniuges non prolis suscipiendae, sed carnalis voluptatis explendae victi cupiditate concumbunt; hoc non laudatur, sed ignoscitur in comparatione peioris, intervenientibus et deprecantibus nuptiis.

Iulianus contra Manichaeos ex Africa latrocinantes invehit.

17. 31. Post haec autem ad exemplum Abrahae et Sarrae, nescio qua ratione reverteris, de quo iam satis respondisse me existimo. Sed nescio quid te fugerat, quod addere voluisti, cum postea venisset in mentem. Humanum est, solet evenire: quid ergo illud est audiamus. Dicis: "Factum fuisse propheticum, quod nunc ostensum est in regione Africae; pulchrae et sanctae mulieris, quae Ecclesiae formam tenebat, tutum non esse vel coniugem, vel pudorem, et quia ibi divinitus intacta servata est". Ne in omnibus tuis verbis frustra immorer, ad eum cui scribis, te convertis et dicis: "Orandus est hic Deus, frater beatissime Turbanti, consacerdos dilectissime, ut paribus etiam hac tempestate virtutibus Ecclesiam catholicam, Filii sui sponsam, maturam, fecundam, castam, decoram, a Manichaeorum constupratione, in Africa vel ex Africa latrocinantium, eruere non moretur". Haec nostra potius oratio est adversus Manichaeos, et Donatistas, et alios hereticos, vel quoslibet christiani et catholici nominis inimicos in Africa constitutos. Contra vos autem, quia nobis estis pestilentia transmarina, Christo salvatore vincenda, ideone latrocinamur ex Africa, quia unum martyrem hinc opponimus Cyprianum, per quem probemus antiquam nos defendere fidem catholicam, contra vestri erroris vanam profanamque novitatem? O nefas! Defuerunt Ecclesiae Dei quae in Africa constituta est, defuerunt orationes tuae, quando ista quae oppugnas, Cyprianus beatissimus praedicabat? Quando ille dicebat: "Multo magis a Baptismate prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit, ut ei remittantur non propria, sed aliena peccata" 41; quando haec Cyprianus didicerat et docebat, defuit auxilium precum tuarum, quo Sarra in regione Africae servaretur intacta, et a Manichaeorum constupratione, qui secundum intellectum tuum, antequam Manichaei nomen Romanis sonuisset in terris, etiam ipsum deceperant Cyprianum, liberaretur Ecclesiae pulchritudo? Vide quae monstruosa et furiosa dicas contra antiquissimam catholicam fidem, non habendo quid dicas.

Idem Augustinum Poenum disputatorem vocat.

17. 32. Sed quantumlibet tergiverseris, o haeresis Pelagiana, quae contra muros antiquissimae veritatis novas construis machinas, novas moliris insidias: "Poenus disputator", quod me contumeliose tuus defensor appellati; Poenus, inquam, disputator, non ego, sed Cyprianus Poenus, te hoc vulnere Poenus immolat, et poenam scelerato ex dogmate sumit 42. Quid, si tot episcopos ex Africa nominassem, quot ex aliis orbis partibus nominavi? aut quid, si in eis ipsis plures Afri essent? Unus hinc est, ceteri aliunde, quorum ab Oriente et Occidente consensione confoderis: et tamen tanta obstinatione caecaris, ut non videas, te potius velle corrumpere antiquum Ecclesiae decorem, id est, antiquam fidem, tamquam Sarrae aniculae pulcherrimae castitatem. Si enim per sanctos antistites Dei, memorabilesque doctores, Irenaeum, Cyprianum, Reticium, Olympium, Hilarium, Ambrosium, Gregorium, Basilium, Ioannem, Innocentium, et Hieronymum, constupraverunt Ecclesiam Manichaei; dic mihi, Iuliane, quae te peperit? Utrum te casta, an vero meretrix, in lucem quam deseruisti, per uterum gratiae spiritalis enixa est? an ut dogmata Pelagiana defendas, coniugis Christi et matris tuae viscera, instinctu nefarii, non erroris, sed furoris infamas? Usque adeo enim contra vetustam pulchritudinem Sarrae non invenit quid novitia deformitas mentiatur, ut tot episcoporum gloriosorum catholicorum in tanta suarum sententiarum manifestatione consensum, in quibus sunt qui Manichaei nec nomen audierunt, Manichaeorum blasphemia criminetur.

Natura depravata primi transgressoris voluntate.

17. 33. "Sed ab hoc digressu, quo te impetus", non ut dicis, "doloris", sed perditi pudoris "abstulerat, ad ea quae institueras" delira reverteris: et adhibito ex Apostolo testimonio 43, illud quod de Abrahae et Sarrae emortuis membris dixeras, confirmare conaris. Unde iam superius, quantum satis visum est, me disseruisse suffecerit. Quis autem Christianus ignoret, quod "ille, qui primum hominem fecit ex pulvere, omnes fabricetur ex semine"? Sed ex semine iam vitiato atque damnato, quod partim per veritatem remaneat in supplicio, partim per misericordiam liberetur a malo. Non igitur, ut putas atque concludis, "ullis laqueis tuis peccati naturalis suffocatur assertio". Depravatam quippe primi transgressoris voluntate naturam, non tua defensio verbis inanibus purgat per novitium dogma vestrum, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.

Iulianus Augustinum diaboli cultorem appellat.

18. 34. Quamobrem nec puto, sicut calumniaris, quod "coniuges sine corporum calore generaverint"; nec puto quod "hominem Deus non fecerit, aut diabolo fecerit, aut diabolus fecerit"; quia nec ipsi parentes possunt hominem facere, sed ex parentibus Deus: cuius potestati nec se ipsum diabolus subtrahit; quanto minus naturam humanam, quam sibi per peccati meritum illo damnante subiecit? Quae cum ita sint, tu potius, etsi non cultor, quod esse me dicis, tamen quantumlibet eum accusare videaris, diaboli adiutor esse convinceris: qui omnes parvulos ab eo malo, per quod tenentur a diabolo, sanari per Christum non debere contendis, cum doctrina non sana sanos esse defendis. Ego autem secundum sanam fidem, "ex eadem concupiscentiae voluptate concretum etiam Isaac" dico, ex qua et homines ceteri, uno solo excepto ab hoc malo, per quem liberamur a malo. "Peccatorum quoque genitalibus manum divinae providentiae interesse" non nego. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 44; et nihil inquinatum in eam incurrit 45: et ideo etiam de immundis et contaminatis, quae voluerit operatur, munda tamen ipsa et incontaminata persistens. Nec opus est ut anfractibus longis, ea quae concedo, mihi probare coneris: sed ad hoc responde, si potes, cur ipse Isaac nisi Baptismatis Christi signo circumcisus die octavo fuisset, perisset anima eius de populo suo 46. Explica, si potes, tanta poena quo merito plecteretur, nisi ab hac illo Sacramento liberaretur. Emortuam vulvam Sarrae ad emissionem seminis, et emortuum corpus Abrahae ad generandum sicut iuvenes generant, Deum vivificasse, negari non potest, ut proles de illa parentum nasceretur aetate: sed Isaac quantum ad propria peccata, etiamsi ex adulteris nasceretur, innocens natus, quid meruerat, ut anima eius de populo suo periret, nisi circumcisio subveniret? Noli evagari per multa obscura, perplexa, superflua: ad hoc unum apertum, simplex, necessariumque responde.

Deus non potest quemquam sine malis meritis damnare.

18. 35. Interponis Apostoli testimonium, non ad quod ab illo positum est, sed ad quod ipse arbitraris. Unde nunc, quoniam non inde agimus, et longum et supervacaneum est disputare; tamen interponis ubi ait: Et quomodo iudicabit Deus mundum? Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor 47? Ac deinde subiungis: "Per haec sua verba Apostolum ostendere, amisisse Deum auctoritatem iudicandi, si modum non tenuit imperandi". Si ergo sicut putas, "ad hoc ista dixit Apostolus, ut sese cohiberent, qui asserebant laudi Dei proficere peccata mortalium, eumque ideo impossibilia praecepisse, ut miserendi sibi materiam praepararet: et per hanc apostolicam sententiam - sicut existimas - demonstratur, propterea recte iudicari homines, quia praecepta possibilia non fecerunt; iniuste autem iudicarentur, si ea non fecissent, quae impossibilia iuberentur": quid de Isaac dicturus es, cui quidquam nec possibile, nec impossibile est imperatum; et tamen perditionis animae suae poena feriretur, si octavo die non circumcideretur? An vero nec sic tandem respicis, illud primitus, in paradiso datum possibile ac facile fuisse praeceptum, quo contempto atque violato, omnes ex uno homine, tamquam in massa originis commune illud habere peccatum; et hinc esse iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium 48? Et quoniam ex ista in Adam generatione damnata nemo liberatur, nisi regeneretur in Christo; propterea signum eiusdem regenerationis Isaac nisi accepisset, perisset: nec immerito perisset, quia ex hac vita, quo per generationem damnatam damnatus intraverat, sine signo regenerationis exisset. Aut si non est ista causa, dic alteram. Bonus est Deus, iustus est Deus: potest aliquos sine bonis meritis liberare, quia bonus est; non potest quemquam sine malis meritis damnare, quia iustus est. Nullum meritum malum octo dierum infans de propriis peccatis habebat; quare damnaretur, nisi circumcideretur, si ex origine non trahebat?

Parvulus ignorantia plenus.

19. 36. Perge ad cetera, et vanis vaniora contexe: non Scripturarum sanctarum eloquia quae commemoras, dico, sed ex his quae conficere niteris. Quandoquidem dicis: "Ex hoc intellegi debere perfectam ignorantiam iustitiam nominari, quia dixit Deus ad Abimelech, qui cum Sarra fuerat concubiturus, ignorans quod uxor esset aliena: Et ego sciebam quia in corde mundo fecisti hoc 49. Et ideo nascentium statum, generantium voluntate non laedi: quia etsi mala esset - inquis - tamen ad illorum nullo genere scientiam perveniret". Cur ergo eos non nominas iustos, si perfecta ignorantia iustitiae nomine nuncupanda est? Nihil est namque perfectius ignorantia parvulorum: nihil ergo vocetur et iustus. Ubi est quod superius asserendum putasti: "Nec iustos nasci parvulos, nec iniustos, quod futuri sunt actibus suis; sed tantummodo infantiam innocentiae dote locupletem?". An non verba tua sunt, ubi dicis: "Homo igitur innocentia quidem plenus, sed virtutis capax nascitur, aut laudem, aut reprehensionem ex proposito accedente, meriturus"?. Numquid virtutem dicturus es non esse iustitiam? Quomodo igitur infans nondum plenus est virtute, sed capax, cum plenus sit ignorantia, quam dicis esse iustitiam; nisi virtutem neges esse iustitiam? Itane nondum evigilabis hac absurditate percussus, et te hoc dixisse paenitebit? Nam Domini verba vigilant, sed tu dormis. Neque enim ait regi: Sciebam quia cor habes iustum; aut, quia cor habes mundum, cum scriptum sit: Beati qui mundo sunt corde, quoniam ipsi Deum videbunt 50. Tu autem, istum Abimelech ad peccatoris proponis exemplum. Sed, sciebam, inquit Deus, quia in corde mundo fecisti hoc. Non omnia, vel quaecumque alia; sed hoc, in quo adulterii conscientiam non habebat.

Contagio peccati de parentibus in prolem transit.

19. 37. Miror tamen quod isto exemplo a te commemorato, quod non potes, conaris efficere; et non ibi vides quod non vis audire. Conaris enim ut credatur, orante Abraham, libido reddita esse mulieribus, quia scriptum est: Concluserat Deus aforis omnem vulvam in domo Abimelech, propter Sarram uxorem Abrahae 51. Hanc enim conclusionem sic vis intellegi, tamquam libido fuerit illis feminis Deo indignante detracta; cum magis indicetur his verbis, aliqua valetudine vulva conclusa, ut aut impraegnanda concumbere femina, aut parere impraegnata non posset; et non attendisti, homo qui non vis iudicio divino quemquam, non suis, sed alienis plecti posse peccatis, quomodo fieri potuerit ut Abimelech peccaret, quamvis nec ipse adulterino corde peccaverit, et Deus quantulum cum que peccatum eius in mulieribus ad eum pertinentibus vindicaret. Vides contagionem transire peccati de viro in feminas, quibus miscebatur, vel quibus dominabatur; et in prolem de parentibus non vis, ex quorum seminibus propagatur. Considera igitur, quam sit inscrutabilis altitudo iudiciorum sapientiae et scientiae Dei 52; et garrire desine contra originalis secreta peccati.

Motus concupiscentiae semper turpes.

20. 38. Deinde incipis disputare de excessu concupiscentiae, quem reprehensibilem dicis: quasi in eius moderatione, cum ea bene utitur coniugatus, equus ipse qui malus est, et non potius sit eius auriga laudandus. Quid ergo te adiuvant testimonia de Scripturis, quibus ostenditur, quemadmodum Deus, vel prohibeat libidinis vel damnet excessum. Illud potius intuere, quidquid in quorumlibet flagitiorum turpitudine, quae genitalibus membris perpetratur, horremus, concupiscentiam carnis, nisi teneatur, efficere ipsis motibus suis, quos in corporibus etiam castorum usque ad ingemiscendum effectum perducit in somnis.

Concupiscentia expugnari potest repugnando.

20. 39. Sic autem dicis: "Qua ratione quaereret iustos in Sodomis Deus 53, si illos tales natura faciebat?" tamquam nos dicamus, mentis excellentiore natura concupiscentiam carnis non posse frenari. Sed dicimus, usque adeo malum esse, ut repugnans expugnando vincatur, donec sicut vulnus in corpore, ita perfecta curatione sanetur.

Naturalis usus feminae quis sit.

20. 40. Si autem putas: "Apostolum ex hoc laudasse libidinem, quia usum feminae dixit esse naturalem, ubi ait, quosdam relicto naturali usu feminae, exarsisse in appetitum suum in invicem 54"; omnem profecto usum feminae laudare compelleris; ac per hoc et ea quae cum feminis committuntur stupra laudabis, quia et illic usus utique naturalis est: quamvis damnandus, quia legitimus non est; unde et filii non legitimi, sed naturales vocantur, qui inde nascuntur. Non itaque concupiscentiam carnis illo verbo laudavit Apostolus: sed naturalem appellavit usum, unde natura humana potest nascendo subsistere.

Concupiscentia mala non est substantia.

20. 41. Dicis: "Etiam Sodomitas et in panis ac vini peccasse creatura"; atque ita vis intellegamus libidinem bonam, sed homines qui ea male utuntur, esse culpabiles; sicut bona est creatura panis et vini, quamvis ea male utendo peccetur. Ita enim non intellegis quid loquaris, ut non videas, creaturam panis et vini non concupiscere adversus spiritum, sed ipsam potius inhoneste a male utentibus concupisci, et eam forinsecus in nostrum corpus intrare. Qua ideo parcius et restrictius est utendum, ne ipsa quoque concupiscentia, quod malum intus ac nostrum est, mentem corruptibili corpore ex abundantiore materia multo amplius aggravante, adversus nos vehementius et invictius concitetur. Hoc igitur malo, quod indicat malum esse, sive qui adversus illud dimicat, sive quem subiugat; et parens bene utitur, cum pudice filium gignit; et Deus, cum provide hominem condit.

Iulianus de remediis et certaminibus contra libidinem loquitur.

21. 42. Nunc ergo considera, rogo te; nunc, inquam, ut te salubriter veritas vincat, deposita vincendi cupiditate considera, utrum nostrae, an tuae sententiae debeas acquiescere. Bene, quod "Breviter admonere te - dicis - ut lectoris pectori haereat, quod toto libro abs te gestum est". Et quae sit ipsa brevis admonitio, subinferens: "Concupiscentiae naturalis qui modum tenet - inquis - bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur; qui autem etiam ipsum modum sanctae virginitatis amore contempserit bono melius non utitur; confidentia quippe suae salutis - inquis - et roboris, contempsit remedia, ut gloriosa posset exercere certamina". Ego vero sic ad tua ista respondeo: Concupiscentiae carnalis qui modum tenet, malo bene utitur; qui modum non tenet, malo male utitur: qui autem etiam ipsum modum, sanctae virginitatis amore contempserit, malo melius non utitur; confidentia quippe divinae opitulationis et muneris contempsit infima remedia, ut gloriosiora posset exercere certamina. In hac controversia de bene utendo isto, utrum bono an malo, tota inter nos causa versatur. In qua vellem quidem egregios iudices non repudiares, quos tibi meis superioribus libris sana doctrina eruditos, sine ullo studio partium de hac causa sententias protulisse monstravi. Sed quoniam, si te non correxeris, ipsorum quoque accusationem, vel, ut mitius dixerim, reprehensionem sine dubio praeparabis; te potius utar iudice, pro mea sententia contra tuam: non alicubi alibi, sed in eodem libro tuo; nec eius alio, sed ipso loco. Dixisti enim: "Sanctam virginitatem confidentia suae salutis et roboris contempsisse remedia, ut gloriosa posset exercere certamina". Quaero quae remedia contempserit? Respondebis: Nuptias. Quaero: Ista remedia contra quem morbum sunt necessaria? Remedium quippe a medendo, id est a medicando, nomen accepit. Simul itaque videmus ambo remedium nuptiarum: cur tu laudas libidinis morbum, quo perveniri cernis ad mortem, si non ei resistat aut continentiae retinaculum, aut coniugale remedium? Iam hoc et superius egi tecum, ubi disertissime pudicitiam coniugalem inter lascivientes et continentes ita posuisti, "quae verecundis manibus et confovet aestuantes, et laudat tali remedio non egentes". Eadem itaque repeto: iterum audi quod illic tibi breviter dilucideque respondi. "Quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, quare tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti veritati: nemo providet remedium sanitati".

Etiam coniuges pudici contra libidinem certare debent.

21. 43. Quae sunt autem sanctarum virginum, sicut appellas, "gloriosa certamina"; nisi quia non vincuntur a malo, sed vincunt in bono malum? Quae non gloriosa ego, sed gloriosiora dicere malui. Habet enim palmam de huius mali subiectione, quamvis minorem, pudicitia etiam coniugalis. Belligerat enim etiam ipsa contra carnalem concupiscentiam, ne limites thori nuptialis excedat; belligerat, ne definitum ex consensu coniugum orandi tempus irrumpat. Et si tantas vires habet ista pudicitia coniugalis, tantumque Dei donum est, ut faciat quod praescribunt tabulae matrimoniales, in ipso quoque thoro coniugali conflictu fortiore belligerat, ne ultra quam generandis filiis sat est, etiam ipsum coniugis corpus attrectet. Talis pudicitia nec menstruatis, nec gravidis utitur feminis, nec eius aetatis qua certum est eas iam concipere non valere: nec eam prorsus concumbendi vincit affectus, sed tunc relaxatur, cum speratur generationis effectus. Si quid vero fit in coniuge, non quidem contra naturam, sed tamen quod tabularum matrimonialium limitem transeat, veniale apud Apostolum reperitur 55; quia nequaquam limes coniugalis carnis exceditur: sed tamen ut etiam ipse non excedatur, contra malum concupiscentiae dimicatur. Quod usque adeo malum est, ut ei, ne noceat, pudicitiae certamine resistatur.

Iulianus laudat concupiscentiam contra quam pugnat.

21. 44. Et tu, nisi fallor, in isto es certamine constitutus; et quia te fideliter pugnare existimas, vinci times. A quo, quaeso te, vinci times? a bono an malo? An forte sic a me vinci times, ut adhuc malum neges, et tamquam bonum laudes a quo vinci times? Inter duos adversarios constitutus in magnas coartaris angustias, et me vis vincere per eloquentiam, et libidinem per continentiam: sed pugnando adversus eam confiteris malum, laudando eam deseris veritatis bonum. Sed ego te vinco, et expugnatorem et laudatorem mali, constituens te ante iudicem, non alium, sed te ipsum. Vis enim vincere concupiscentiam expugnatione eius, me vero laude eius; sed ego respondeo: Ut vincatur qui laudat, iudicet qui pugnat. Si enim malum est, cur laudat? si bonum est, cur expugnat? Si autem nec bonum nec malum est, utquid laudat? utquid expugnat? Quamdiu igitur expugnator libidinis eris, tamdiu pro me contra te ipsum iudex eris. An forte adversus libidinem non certabis, ne in isto quod mecum habes certamine supereris, dicens tibi ipsi: Melius non pugno, quam ostendo pugnando malum esse quod laudo? Noli, obsecro te. Quid enim sum ego, quem pro magno desideras vincere? vincat te potius veritas, ut tu libidinem vincas. Nam si adversus eam pugnare destiteris, vinceris, vincieris et ad immunda omnia pertraheris. Quod cum sit horrendum malum, nec ad hoc quod desideras tibi proderit; etiam sic enim vinceris a me, immo ab ipsa quam praedico veritate. Sed concupiscentiae laudator et concupiscentiae debellator etiam tuo iudicio vinceris, cum id malum laudas, de cuius debellatione gloriaris. Si autem ne certamine dimicantis vincatur lingua laudantis, pugnare iam desinis; captivum concupiscentiae, desertorem continentiae vincam, non iam suo, sed iudicio sapientiae.

Concupiscentia non est a Patre.

21. 45. Causa itaque nostra finita est. Quantumlibet enim laudes concupiscentiam carnis, quamdiu pugnas adversus eam; cernis quam verum de illa, nec nisi de illa dixerit Apostolus Ioannes, quod non est a Patre 56. Nam si, ut dicis: "Qui modum eius non tenet, bono male utitur"; etiam in male utentibus bonum est ipsa. Quae igitur est illa, quae non est a Patre? An etiam ipsam, quomodo libet intellegas, laudare disponis? Porro si malum est ipsa, ubi erit? quando erit? Quandoquidem ista, etiamsi male quisque utatur, bonum erit: nec ipsa, ut dicis, sed ille erit malus, qui bono utitur male. Ac per hoc frustra dixit Ioannes, concupiscentiam carnis non esse a Patre: hanc enim tu bonam, et ob hoc a Patre esse contendis, etiam cum ea quisque male utitur; quia bono male utitur. Nec dicere poteris: Quando moderata est, a Patre est; quando immoderata est, non est a Patre; quia et tunc, ut dicis, bonum est, quo bono male utitur malus. Sed ab his angustiis liberaberis, si credideris, non linguae tuae, sed pugnae tuae. Continentia est enim a Patre, qua non expugnaretur concupiscentia, nisi non esset a Patre. Haec ipsa ergo, contra quam, si continenter vivis, acriter pugnas, non est a Patre. Non enim contra eam pugnares, nisi repugnaret: nec vero repugnaret tibi agenti quod donatur et amatur a Patre, si esset a Patre.

Malum confitendum contra quod bellum geritur.

21. 46. Ex ista et cum ista nascitur homo, bonum Dei opus, non sine malo, quod trahit origo generationis, et sanat gratia regenerationis. Ac per hoc recte a me dictum est: "Ita nuptiarum bonum malo originali quod inde trahitur non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali quod inde nascitur non potest excusari" 57. Bonum enim naturale dixi, quod mecum ipse collaudas; malum autem originale dixi, cuius motibus mecum repugnas, et cuius contra me laudibus pugnas. Non est malum quod natus es, sed cum quo natus es, et contra quod spiritaliter dimicas quia renatus es. Quod natus es, pertinet ad Dei conditionem, et parentum fecunditatem: contra quod autem dimicas quia renatus es, pertinet ad praevaricationem, quam diaboli astutia seminavit, unde te gratia Christi liberavit; ut prius hoc malo bene utereris in coniuge, nunc illi adverseris in te; non iam reus ex illo, sicut eras natus, sed ab eodem reatu non erutus, nisi quia renatus, ut possis redemptus regnare cum Christo: si tamen ista haeresis non te faciat perire cum diabolo, sed, quod potius cupimus, confitearis malum, contra quod bellum geris, ut eo non ita separato quasi alia natura sit, sed in te omni ex parte sanato, in perpetua pace laeteris.

Bonae sunt nuptiae, concupiscentia vitium adiunctum.

21. 47. Non igitur "sum pharmacopolae similis - ut dicis - qui promittebat bestiam, quae se ipsam comesset ". Sed observa, ne bestialis iste motus, contra quem videris in tua carne confligere, sicut te pervertit laudatus, sic te consumat postea relaxatus. Non enim, ut calumniaris, ego dixi "nuptias et magnum bonum et magnum malum", tamquam eo modo ipsa se comedat ista sententia; sed dixi in uno homine naturam bonam, vitium malum: quod esse tu ipse certe in adulteris confiteris, nec propter eorum vitium improbans naturam, nec propter eorum naturam approbans vitium. Bonum dixi nuptias, ex quibus es natus; malum autem non de nuptiis, sed de vitiata origine attractum, contra quod geris bellum renatus.

Augustinus epicureus ab Iuliano dictus.

21. 48. Ridiculum est autem quod me dicis: "Epicuri vias gradientem habenas omnes, quibus cupiditates frenantur, incidere". Quid, si ego laudarem corporis voluptatem? Hoc enim tu satis eloquenter facis, quod inerudite atque impolite faciebat Epicurus: quasi propterea sis eius adversarius, quia diserte dicere non noverat ille, quae dicis. Rursus, ut sentio, laboraturus es, quomodo te ostendas et laudatorem voluptatis esse, et Epicureum non esse. Sed noli laborare, ego te ista cura liberabo. Non es Epicureus, quia ille totum hominis bonum in corporis posuit voluptate, tu autem magnam partem humani boni ponere in virtute conaris, quam veram, id est, verae pietatis ignoras. Dixit enim homini Deus: Ecce pietas est sapientia 58. Et haec unde homini, nisi ille det de quo scriptum est: Dominus sapientes facit caecos 59; et de quo item legitur: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo 60? Verum si tu non es Epicureus, qui ex illo aliquam partem in voluptatis laude sumpsisti: quanto minus ego, qui de voluptate carnis hoc sentio, quod sentit Ambrosius; inimicam scilicet esse iustitiae, et quod homo concupiscentiae voluptate concretus, priusquam nascitur subeat contagia delictorum 61. Quod autem ad mores pertinet nostros, quemadmodum vivamus, in promptu est eis cum quibus vivimus. Nunc de catholico agitur dogmate ac fide: perfidia non sit desertoris in te. Nam tua me non terret, velut lingua censoris. Fateor me docere homines, quod in Apostolicis Litteris didici, quia si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 62. Fateor me in populo et cum populo Dei pectus tundere, et veraciter dicere: Dimitte nobis debita nostra 63. Nec insultetis hinc nobis: inde quippe estis haeretici, quia haec displicent vobis. Nos in Dei vera misericordia, vos in vestra falsa virtute confiditis. Vos gratiam Dei secundum merita nostra dari dicitis; quod tamen nisi damnasset Pelagius, a catholicis episcopis damnaretur: nos vero eam gratis dari, et propterea gratiam nuncupari, et ex illa esse omnia sanctorum merita confitemur, dicente Apostolo: Gratia Dei sum quod sum 64. Ideo nos irridetis, et prae vobis alta cervice contemnitis. Facti enim sumus opprobrium iis qui abundant, et despectio superbis 65. Consilium quippe inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est 66.

Utrum bonum an malum frenandum sit.

21. 49. In hac tamen re, unde nunc agimus, non video, cur dicas, "me habenas omnes, quibus cupiditates frenantur, incidere"; qui omni virtute secundum gratiam Dei, quae datur hominibus, omnes cupiditates frenandas esse decerno. Sed abs te quaero, utrum bonae an malae sint istae cupiditates, quas praedicas esse frenandas, et velut a me relaxentur, accusas. Puto enim non eas equorum vel quorumque animalium praeter nos esse, sed nostras. In nobis sunt ergo malae cupiditates, quas bene vivendo frenamus. Habenas igitur, quibus non bonae, sed malae frenantur cupiditates, me praecidere criminaris. Harum est una concupiscentia carnis, ex qua et cum qua nascuntur, et propter quam renascuntur infantes. Eo malo coniuges castos dico uti bene, adulteros male; tu contra eo bono adulteros dicis uti male, castos coniuges bene: continentiam melius eo non uti, ambo dicimus; sed ego eo malo, tu eo bono. Ac per hoc, quamvis Deo nostra conscientia, conversatio vero etiam hominibus, inter quos vivimus, nota sit; tamen ambo continentiam profitemur: et si quod profitemur agimus, istam concupiscentiam profecto ambo frenamus, adversus eius repugnantes motus ambo bellamus; ambo eam, si proficimus, debellamus. Verum hoc interest, quod ego dico me malum frenare, tu autem te bonum: ego dico mihi malum repugnare: tu tibi bonum: ego bello adversus malum, tu adversus bonum; ego cupio malum debellare, tu bonum. Unde putari potest quod istam concupiscentiam magis incitare laudando, quam refrenare studeas continendo.

Concupiscentia non potest laudari ut amica, quae expugnatur ut inimica.

21. 50. Gloriosa te per continentiam profiteris exercere certamina: contra quid, rogo? Quid dicturus es, nisi contra carnis concupiscentiam? Sed utrum amicam, an adversariam? Numquid nisi adversariam respondebis? Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur 67, sicut Apostolus testis est. Fortassis ergo eam laudare te fingis, si pugnare non fingis. Nam quomodo fideliter simul agas duo ista, non video, ut et laudes velut amicam, et expugnes velut inimicam. Unum eorum credimus: sed elige quid credamus. Si ex animo pugnas, non ex animo laudas. Si autem simpliciter agis in praeconio colludis in proelio. Ego sane quia inimicus tibi non sum, sicut inimicum tibi est illud quod habitat in carne tua malum, quamvis potissimum cupiam, ut hoc malum et doctrinae sanitate vituperes, et vitae sanctitate debelles: tamen ex his duobus, quorum putari potes unum ex animo facere, alterum fingere; malim te fallaciter laudare concupiscentiam, quam fallaciter expugnare. Tolerabilius enim lingua tua, quam vita mentitur: tolerabilius sententia, quam continentiae simulatur. Fingis quippe laudem, qua sis adversarius sententiae meae; si non fingis castitatem, qua es adversarius concupiscentiae tuae. Ita fiet ut nec contra me diutius proferas fallaciter verbum, si veraciter geris contra libidinem bellum. Sed sive unum horum fingas, sive utrumque (quod nescio quemadmodum ex animo facias, id est, sine ulla simulatione, et pugnes contra quod laudas, et laudes contra quod pugnas): ego tamen id quod est mitius de te credens, velut cum debellatore libidinis ago; et nuptias non dico malas, sed bene uti malo, quas tu dicis bene uti bono, bonum esse dicens concupiscentiam carnis, quam tamen in te debellando malum esse convincis. Quomodo autem cum illa, etiam qui ea bene utuntur, belligerent coniugati, iam superius disputavi.

Unde sit in parvulis malum.

22. 51. Quae cum ita sint, et coniugium bonum est in quantum coniugium est, et homo sive de coniugio, sive de adulterio nascatur, in quantum homo est, bonum est; quia in quantum homo est, opus Dei est: et tamen quia cum illo et ex illo malo generatur, quo bene pudicitia coniugalis utitur, necessarium illi est, ut ab eius mali nexu regeneratione solvatur. Quid ergo a me quaeris, "ubi sit originale malum"; cum in te ipso verius tibi loquatur libido, contra quam pugnas, quam tu ipse, quando eam laudas? Quid quaeris: "unde sit homo sub diabolo, quem Deus fecit?". Unde enim est in morte, quam Deus non fecit? "Quid ibi cognoscit - inquis - diabolus suum, si nec quod factum, nec unde factum est, ipse condidit?". Plane quod factum est, homo est; unde factum est, semen est hominis; utrumque bonum est: nihil horum diabolus condidit, sed vitium seminis ipse seminavit. Non ibi cognoscit suum bonum, quia non est eius, quod ambo laudamus; sed cognoscit suum malum, contra quod ambo pugnamus: nec recte laudatur, ab altero nostrum, contra quod ab utroque pugnatur. Vide sane, quemadmodum quaeras a me, "inter tot bona, unde sit in parvulis malum"; et taceas quod ego posui in eodem libro cui respondes, et inter ipsa verba quibus nunc respondes, quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 68. Hoc enim non vis ut audiant vel legant homines isto loco, ubi maxime opus erat, ne agnoscant fidem suam, et contemnant argumentationem tuam.

Nullo modo naturae substantia malum est.

23. 52. Definisse me dicis: "Hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse; si de coniugio, innocentem non esse". Haec vero nimia est et aperta calumnia. Immo definivi hominem undecumque nascatur, secundum catholicam fidem quam patres contra vos, antequam nasceremini, evidentissime defenderunt, et innocentem esse per nullum proprium, et reum per originale peccatum: naturae autem substantiam, cuius auctor est Deus, etiam in grandibus esse peccatoribus bonam; qui utique propter peccata etiam sua propria mali sunt, quae illi malo cum quo nati sunt addiderunt. Cur autem timerem, ne mihi obiceretur, ut dicis, "quia peccata omnium parentum omnibus filiis imputarem"; cum etiamsi hoc verum sit (non quantum attinet ad utentes iam suae voluntatis arbitrio, sed quantum attinet ad nascentes), nullo modo naturae substantia malum esset, cuius auctor est Deus, sed ea quae insunt ei vitia, contra quae tu quoque, ut verbis tuis utar, "exerces gloriosa certamina"?

Concupiscentiae malum nuptiae non fecerunt.

23. 53. Sicut autem, quemadmodum dicis: "Quando adulteri gignunt, nascitur homo de virtute seminum, non de turpitudine flagitiorum": ita quando coniuges gignunt, nascitur homo de virtute seminum, non de honestate nuptiarum. Aut si hic de utroque, et ibi de utroque: fructus autem nuptiarum est, quantum ad ipsas prorsus attinet nuptias, non hominum generatio, qui possunt etiam de adulteris nasci: sed ordinata susceptio filiorum. Cum ergo "sententiae meae pars falsissima est, qua dixi: Nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari"; cum eo malo, contra quod pugnas, et bene usi fuerint coniugati ut nascereris, et hoc inde abs te tractum reum te teneret nisi renascereris? Itaque nec accusandi sunt coniuges qui bene utuntur malo, et regenerandi sunt filii ut liberentur a malo. Si enim nuptiarum bonum non esset nisi bonus usus boni, tune mirandum esset, quomodo inde traheretur malum: cum vero sit bonum nuptiarum bonus usus mali, quid mirum si de ipso malo, quo bene utitur bonitas nuptiarum, trahitur malum quod est originale peccatum? Illud mirabile est, quod cum essent Apostoli bonus odor Christi, trahebatur inde bonum, trahebatur et malum. Aliis enim erant odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem 69; cum odor ille non esset usus mali, sed boni. Ideo quippe bonus odor erant Christi, quia bene utebantur gratia Christi. Falsum est igitur quod dixisti: "Si malum inde trahitur, accusari potest, excusari non potest"; quia trahitur inde originale malum, cum trahatur inde etiam bonum, ordinata scilicet propagatio filiorum. Nec malum illud inde ideo trahitur, quia bonae sunt nuptiae; sed quia in bonis earum est etiam usus mali. Non enim copula nuptialis, sicut putas, propter carnis concupiscentiam, sed propter bonum quod de isto malo fit, instituta est. Quod quidem bonum sine isto malo fieret, si nemo peccasset. Nunc ergo sine isto malo esse non potest, sed non ideo malum est. Sicut e contrario, nullum malum sine aliquo bono esse potest, nec ideo bonum est. Opus enim Dei bonum est in natura, sine quo tamen esse non potest voluntas mala. Ac per hoc sicut adulterium non potest esse sine bono naturae, nec ideo bonum est: ita connubium non potest esse sine malo concupiscentiae, nec ideo malum est. Quapropter etiamsi tibi concedatur, "omnem causam mali esse expertem boni"; nihil hinc refertur ad nuptias, quae non sunt causa mali. Neque enim concupiscentiae malum nuptiae fecerunt; sed quo bene uterentur, paratum invenerunt.

Propter originale peccatum nuptiae malae non sunt.

24. 54. "Non evadit - inquis - res illa supplicium, cuius participatione etiam alia trahunt reatum". Hoc si de concupiscentia carnis sentis, non absurde sentis. Hoc enim malo bene utuntur fideles coniugati, et ex hoc qui generantur reatum trahunt, ideoque et ipsi regenerandi sunt. Id autem malum non evadit supplicium: hoc est enim eius supplicium, ut cum generatis, si regenerati non fuerint, puniatur; in regeneratis autem, cum ex omni parte sanati fuerint, consumatur. "Si trahitur - inquis - et de nuptiis originale malum, causa mali est conventio nuptiarum". Quid si alius dicat: Si trahitur de natura voluntas mala, causa mali est constitutio naturarum? nonne falsissimum est? Sic ergo et quod ipse dixisti; quamvis originale malum non de nuptiis trahatur, sed de carnali concupiscentia; contra quod malum et ipse confligis: quo malo coniugati bene utuntur, si sola coniuges propagationis gratia misceantur; et si peccatum non praecessisset quod in omnes homines pertransiit, nec fuisset profecto malum quo bene uterentur, et tamen ut procrearent filios miscerentur.

Per quid peccatum inveniatur in parvulis.

24. 55. De arboribus autem bona et mala, quantum erraveris, puto me satis demonstrasse in primo huius operis libro: et cum eosdem nodos repetas, qui iam soluti sunt, non est superfluis immorandum. Quaeris "per quid peccatum inveniatur in parvulis"; et enumeras multa bona tacens de malo, contra quod pugnas: sed cum taces, clamas: "Parentes - inquis - qui conventu suo causam fecere peccato, iure damnabiles; quorum labore actum est ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perveniret". Potes hoc et ipsi Deo dicere, non dico quia creat homines trahentes originale peccatum, quia id tu negas; sed quia nutrit et vestit innumerabiles impios, etiam quos novit in ipsa impietate mansuros: quod profecto si non fecisset, servos homines diabolus non haberet. Sed forsitan dicas: Deus in eis pascendis non attendit nisi bonum, cuius ipse auctor est, quod homines sunt. Sic ergo et parentes in filiis gignendis non attendunt nisi bonum, quod homines sunt, maxime nescientes quales futuri sunt. Nempe, quod etiam tu confiteris, peccatum nullum esset, si nulla praecessisset voluntas mala: quia et originale peccatum (quod nos dicimus, vos negatis) nullum esset utique, nisi natura ex primi hominis mala voluntate vitiata. Sed nulla esset etiam voluntas mala, si nulla praecessisset natura, vel angelica vel humana. Numquid propter hoc Deum causam dicturus es peccatorum, quia voluntas eius causa est mutabilium naturarum? Sicut ergo creanti Deo non imputatur quod rationales naturae a bono deficiunt, sed quod bonum sunt: sic parentibus gignentibus et malo concupiscentiae bene utentibus non imputandum est quod cum eo malo filii nascuntur, sed quod bonum sunt. Non autem ideo, sicut putas, "a diabolo ducitur origo nascentium", in quantum homines sunt, "quia dicitur a diabolo esse origo peccati, sine quo nullus nascitur hominum". Neque enim quia origo mortis a diabolo est, ideo ab illo est origo mortalium.

Malum nisi ex natura bona oriri non potest.

24. 56. "Rimam - quaeris - inter tot innocentiae praesidia, qua potuerit intrare peccatum": cum tibi ostendat apostolus Paulus, non rimam, sed apertissimam ianuam, dicens: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit 70. Sed haec tacens verba, dicis tua: "Quia per opus Dei opus diaboli transire non sinitur": cum homines sint opus Dei, peccatum autem opus diaboli, quod dicit Apostolus in omnes pertransisse. Clamas: "Si natura per Deum est, non potest in ea esse originale malum"; quasi non alius religiosius sibi clamare videatur: Si natura per Deum est, non potest ex ea nasci ullum malum, aut non potest in ea esse ullum malum. Et tamen falsum est: quia nec oriri malum potest, nisi ex natura; nec ubi sit habet, si non fuerit in natura. Confiteor igitur opus Dei esse qui nascitur, etiam trahens originale malum; quoniam quod in illo Dei opus est, bonum est: quia bonum est opus Dei etiam cum malo, non solum in parvulis, verum etiam in quibuslibet aetatibus, hoc est, substantia, forma, vita, sensus, ratio, ceteraque omnia bona, etiam in quocumque homine malo. Quis autem operatur ut vivat homo, nisi in quo vivimus, movemur, et sumus 71? Id autem operatur occulto quodam opere beneficentiae suae, exceptis alimentis perspicuis quibus extrinsecus sustinemur. Qui ergo operatur ut vivat homo, quamvis conversatione vitiosa; ipse operatur ut nascatur homo, quamvis origine vitiata.

Nuptiae ante peccatum sine concupiscentia.

25. 57. Quid est autem, quod propositis aliis ex libro meo verbis meis fingis quod dixerim: "Aliam fuisse nuptiarum institutionem ante peccatum Adae, quae sine concupiscentia, sine motu corporum, sine necessitate sexuum esse potuissent"? Detrahe nuptiis concupiscentiam qua caro concupiscit adversus spiritum, detrahe malum contra quod pugnas gloriosa exercens continentiae virtute certamina; et non opus est ut cetera detrahas, si nuptias quaeris quales ante peccatum primorum hominum esse potuerunt. Sine motu enim corporum et sine necessitate sexuum quis umquam ullas nuptias cogitavit? Sed bellum quod in se casti sentiunt, sive continentes, sive etiam coniugati, hoc dicimus in paradiso, ante peccatum nullo modo esse potuisse. Ipsae ergo etiam nunc sunt nuptiae, sed in generandis filiis tunc nullo malo uterentur, nunc concupiscentiae malo bene utuntur. Quo malo sua bona non perdiderunt, in castitatis fide, in coniunctionis foedere, in propaginis germine. Adhaereret ergo tunc etiam vir uxori ut gignerent filios; non tamen haberent in carne motum libidinis turbidae, sed tranquillae tantummodo voluntatis, qua imperamus ceteris membris.

Parvuli non sunt opus diaboli.

25. 58. Arguis me, quod "eos parvulos qui mundum impleverunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus, et de morbo natos, et ab exordio reos definiam". Parvuli opus diaboli substantialiter non sunt: sed opere diaboli originaliter rei sunt. Et ideo Christus, quod et ipse confiteris, etiam pro parvulis mortuus est; quia et ad ipsos pertinet sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum 72: a quo illos sanguine facitis alienos, cum eum negatis trahere originale peccatum. Nec succenseas quod concupiscentiam dixi morbum, cui et tu confessus es provisum fuisse remedium. Exordium vero parvulorum, ex quo nascerentur, in Adam fuit; quo per peccatum vitiato atque damnato, alterum eis Christus, ex quo renascerentur, instituit.

Generatio filiorum ante peccatum sine morbo concupiscentiae fieret.

26. 59. "Si ante peccatum - inquis - per Deum creatum est unde homines nascerentur, per diabolum autem unde parentes commoverentur; adscribitur sine dubio sanctitas nascentibus, et culpa generantibus". Quid dicis: "Parentes commoverentur"? Si pietate voluntatis, quoa optat filios quisque suscipere; et hoc per Deum institutum; si autem perturbatione libidinis, cui nec excitandae nec auferendae sufficit voluntatis arbitrium; naturae vulnus est de praevaricatione, quam diabolus persuasit, inflictum. Recte itaque a me dictum est: "Fieret sine isto morbo seminatio filiorum in corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius" 73.

Universa natura in deterius mutata magno illo peccato.

26. 60. Quod autem argumentaris: "Ad bonum fecunditatis parvulos pertinere, quae Dei benedictione ante morbum libidinis instituta est; non ad ipsum libidinis morbum, si postea peccantibus accidit; atque ideo sanctitatem adscribendam esse nascentibus, et generantibus culpam"; non attendis peccato illo magno universam in deterius mutatam fuisse naturam, unde fuerat propago ducenda. Sic enim posses dicere, Evam solam, non ceteras feminas dolores parturitionis sentire debuisse; quoniam benedictio qua dictum est: Crescite, et multiplicamini 74, ex qua filii procreantur, ante facta est, quam fuissetmuliebris sexus illa maledictione punitus. Sed si hoc dixerimus, utique respondebitur, sicut ex peccato illo, ita ex maledicto in peius totam mutatam fuisse naturam, unde trahitur originale peccatum et iugum grave super filios Adam.

Interpretatio Rom 7, 14 ss.

26. 61. Non enim, sicut tu argumentaris: "Iudaeum sub lege positum describebat Apostolus dicentem: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et: Non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum; et: Mihi malum adiacet; et: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 75; sed describebat humanam in hac corruptibili carne naturam, non opere Dei cum vitio primitus institutam, sed ex voluntatis arbitrio veniente primorum hominum vitio sauciatam. Cuius enim vox est: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 76? Numquid Iudaei? Absit; sed sine dubitatione Christiani. Eius ergo voces sunt etiam illae superiores, ex quibus haec consequenter expressa est. Ipse enim dixit: Gratia Dei me liberabit de corpore mortis huius per Iesum Christum Dominum nostrum; qui dicebat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 77.

Apostolus loquitur de conflictu non Iudaeorum, sed Christianorum.

26. 62. Sed ne forte istam catechumeni existimes vocem lavacrum regenerationis adhuc sperantis, post quod lavacrum nullam legem peccati resistentem legi mentis, habiturus esset in membris (quamquam tu ipse, sicut de te vis credamus, adversus huius concupiscentiae malum, per continentiae bonum, gloriosa certamina post lavacrum regenerationis exerceas); recole tamen quid scribat ad Galatas, certe homines baptizatos. Dico autem, inquit, spiritu ambulate, et concupiscentis carnis ne perfeceritis 78. Non ait: Ne feceritis, quia eas non habere non poterant; sed: Ne perfeceritis; id est, ne opera earum, consensu, voluntatis impleatis. Caro enim, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis 79. Vide si non hoc est ad Romanos: Non enim quod volo facio bonum;, sed quod nolo malum, hoc ago. Deinde ad Galatas addit et dicit: Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege 80. Vide si non hoc est ad Romanos: Iam non ego operor illud; et: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; et: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad oboediendum desideriis eius 81. Si enim non oboediatur concupiscentiis, quas necesse est esse in carne peccati atque in corpore mortis huius, non perficietur quod perfici vetat Apostolus dicens: Concupiscentias carnis ne perfeceritis 82. Ipsa quippe sunt opera, de quibus totum mire sequitur, et dicit: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae luxuriae, idolorum servitus 83, et cetera. Si ergo non consentiatur concupiscentiis carnis, quamvis agantur motibus, non tamen perficientur operibus. Proinde cum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus; nec carnis perficiuntur concupiscentiae, quamvis fiant; nec nostra perficiuntur bona opera, quamvis fiant. Sicut enim tunc perficitur carnis concupiscentia, cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non concupiscat adversus illam, sed cum illa: sic et bona opera nostra tunc perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut adversus eum etiam ipsa non concupiscat. Hoc enim volumus, cum perfectione iustitiae concupiscimus; hoc intentione non intermissa velle debemus, sed quia id perficere in ista corruptibili carne non possumus, ideo dixit ad Romanos: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio 84. Vel, sicut habent codices graeci: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non; id est, non mihi adiacet perficere bonum. Non ait: Facere; sed: perficere bonum. Quia facere bonum, est post concupiscentias non ire 85: perficere autem bonum, est non concupiscere. Quod ergo est ad Galatas: Concupiscentias carnis ne perfeceritis 86; hoc e contrario est ad Romanos: Perficere autem bonum non invenio 87. Quia nec illae perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostrae voluntatis assensus; nec nostra voluntas perficitur in bono, quamdiu illarum cui non consentimus permanet motus. Ipse autem conflictus, in quo etiam baptizati velut in agone decertant, cum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem; ubi et spiritus facit bonum opus, non consentiendo concupiscentiae malae, sed non perficit, quia ipsa mala desideria non absumit; et caro facit malum desiderium, sed nec ipsa perficit, quia non sibi consentiente spiritu, et ipsa ad opera damnanda non pervenit: iste ergo conflictus non Iudaeorum, nec quorumlibet aliorum, sed plane Christianorum fidelium et bene vivendo in hoc certamine laborantium, breviter ostenditur ad Romanos, ubi ait: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 88.

Vulnus humano generi inflictum.

26. 63. Si ergo haec est condicio in corpore mortis huius (quae utique non fuit in paradiso, in corpore vitae illius); procul dubio satis evidenter apparet, unde trahant parvuli obligationem peccati cum carnaliter nascuntur, quae non solvitur nisi cum spiritaliter renascuntur. Non enim hanc trahunt ex opere, quo humanam Deus naturam fecit; sed ex vulnere, quod naturae humanae hostis inflixit. Non hostis secundum Manichaeos prosiliens ex natura mali, quam non condidit Deus; sed hostis angelus quondam ex opere Dei bonus, ex opere suo factus malus. Qui se primum vulnerando prostravit, ut elisus elideret, et per malam suasionem praevaricationis vulnus infligeret; unde genus humanum, etiam in his qui viam Dei ambulant, claudicaret.

Iulianus Augustino conviciatur.

26. 64. Et tamen succenses mihi, quia dixi: "Haec enim quae a impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia" 89: et iratus impudentius multa dicis, vos extollens, "tamquam Scripturis sanctis et rationi certissimae congruentes, eo proposito non esse in natura malum defendatis, ut ad virtutum studia homines incitetis; inculcantes nullum culmen ita arduum esse virtutis, ut non ad illud adiuvante Deo mens queat fidelis evadere; atque ob hoc dicatis non esse in carne mali necessitatem, ut erubescat unusquisque laudabiliter conditus, deformiter vivere, ac sic pudor turpi occurrat ignaviae de commendatione nobilitatis ingenitae": et cetera huiusmodi, quae satis eloquenter in vestra praedicatione iactasti, nos contra deprimens, et dicens: "quod dubium non sit eversionem sanctitatis, contaminationem pudicitiae, morum labem nostris convenire, immo inesse dogmatibus: neque id esse me negaturum, qui ideo - sicut dicis - in naturae invidiam malae conversationis sordes refundo, ut peccantibus metum demam; quorum obscenitates, Apostolorum et sanctorum omnium consolor iniuriis, eo quod vas aureum apostolum Paulum saepe dixisse commemorem: Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio 90", et cetera huiusmodi.

Aliae calumniae Iuliani.

26. 65. Verumtamen vos laudans, nos arguens, adversus concupiscentiae malum pugnas, et pugnando confiteris quod loquendo negas. Atque ita vis videri te culmen ascendisse virtutis, ut in ipso culmine, quo te existimas evasisse, cum persequente concupiscentia, tamquam in arce confligas, et quantumlibet ex loco superiore, tamen cum hoste interno dimicare non desinas. Nec erubescis concupiscentiam, quae te amplius perdet sine dubitatione si vicerit, laudare adversus eum, qui te perditum etiam cum vincit inquirit: maxime quia in fine eiusdem libri tui dicis, "quod non sit alia mei sensus intentio, quam ad inferendum virtutibus bellum in vitiorum sacramenta iurare, et ad excidium civitatis Dei, omni astu, omni furore conniti, adipiscendae castitatis desperatione repugnantes turpitudini territare, mentiri me tantas obscenae libidinis vires, ut eam ratio regere ac frenare non possit, cui nec Apostolorum legio repugnaverit". Haec de me prorsus ipse mentiris. Ego enim non infero virtutibus bellum; sed vitiis, quantum adiuvor, infero, et inferendum esse proclamo. Quod si et tu facis, quid est quod laudas, cum quibus pugnas? Quomodo virtute hostes debellare te credam, quos verbo lacerare non audes? Si ambo concupiscentiam debellamus, quare non ambo vituperamus? Quam te iactas expugnare continentia, quare non vis damnare sententia? Mentiri me dicis tantas libidinis vires, ut eam ratio regere ac frenare non possit. Ecce ego non dico tantas libidinis vires, ut humana ratio divinitus accensa et adiuta eam regere ac frenare non possit: sed tu quare negas malum esse, quod si non frenetur occidit? Ecce ego voce qua possum, quod me negare asseris clamo, Apostolorum legionem repugnasse libidini, utique repugnanti; tu qui nos fecisse Apostolis calumniaris et velut indignaris iniuriam, cur et illorum et tuam exornas laudibus inimicam? Quis eam defendat, cui legio repugnavit Apostolorum, nisi hostis Apostolorum?

Utrum concupiscentia amica an inimica sit Iuliano quaeritur.

26. 66. Itane habere tecum libido et amicitiam meretur et bellum, ut abs te expugnetur in te, et defendatur adversus me? Bellum vestrum latet, amicitia patet: ex hoc quod patet, suspectum facis esse quod latet. Quid enim vis credamus de bello quod geritis in operto, quorum amicitiam cernimus in aperto? Quomodo vis ut arbitremur adversus aculeum te dimicare libidinis, cum libros impleas laude libidinis? Verum ecce vinco suspicionem meam: expugnare te credo quod laudas; sed laudare te doleo quod expugnas. Ex isto igitur et cum isto malo, quod a te quoque credimus expugnari, homo generatur, quem negas regeneratione salvari. Isto enim coniugati bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Porro si malum est, quo caro concupiscit adversus spiritum 91, cui malo, sicut fateris, Apostolorum legio repugnavit; hoc utentes coniugati, procul dubio non bono bene utuntur, sed malo. Ex hoc igitur et cum hoc filii generati regenerandi sunt, ut liberentur a malo. Hoc enim originali malo etiam parentes illorum rei nati sunt, etsi ab hoc reatu renascendo sunt liberati. Quid autem vellemus ut gignerent, non unde renati, sed unde nati sunt, nisi quod et ipsi nati sunt? Reos ergo: quia et ipsi rei nati sunt, et generantes inde unde nati sunt, non aliud potuerunt generare quam nati sunt. Unde autem renati, inde a reatu cum quo nati sunt liberati. Ac per hoc et illi quos reos liberati generaverunt, eadem sunt regeneratione liberandi. Ex hoc enim malo rei nati sunt, quo bene utuntur renati, ut nascantur regenerandi. Contra quod malum si non pugnas, pugnantibus crede: si pugnas, adversarium confitere; et noli laudando morbum, habere amicum, quem pugnando experiris inimicum.