LIBER TRIGESIMUS TERTIUS

Manichaei quid sentiant de Patriarchis in regno caelorum.

1. FAUSTUS dixit: Scriptum est in Evangelio: Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno coelorum 1. Vos ergo quare non accipitis Patriarchas? Absit nos quidem cuiquam invidere mortalium, quem Deus forte miseratione respiciens sua, de perditione umquam reduxerit ad salutem: sed hoc sane nos eius esse iam clementiae ponimus qui misertus sit, non illius meriti cuius fuisse negare non possis improbabilem vitam: ac per hoc et Iudaeorum patres, Abraham scilicet, et Isaac, et Iacob, si est hoc pro certo de iisdem Christi testimonium quod affertis, quamquam fuerunt ipsi quidem flagitiosissimi, ut fere Moyses indicat eorum pronepos, sive quis alius historiae huius conditor est, quae dicitur Geneseos, qui eorum vitas nobis odio omni fastidioque dignissimas scripsit; sint tamen et ipsi iam in regno coelorum, sint in loco quem nec crediderant umquam, nec speraverant, ut fere ex eorum liquido libris apparet: dummodo tamen constet, vobis etiam confitentibus, longo intervallo de tetra ac poenali inferorum custodia, ubi se vitae merita coercebant, a Christo Domino nostro liberatos, per eius scilicet mysticam passionem pervenire ad hoc ipsum potuisse, si pervenerunt, quod scriptum de eis est. Neque enim quia et latronem quemdam de cruce liberavit idem noster Dominus, et ipso eodem die secum futurum dixit eum in paradiso Patris sui 2, quisquam inviderit, aut inhumanus adeo esse potest, ut hoc ei displiceat tantae benignitatis officium. Sed tamen non idcirco dicemus et latronum vitas ac mores nobis probabiles esse debere, quia Iesus latroni indulgentiam dederit; aut quia publicanis et meretricibus ignoverit errata, dixeritque quod etiam praecederent ipsi ad regnum coelorum eos qui se superbe gesserunt 3. In iniustitia namque et in adulterio deprehensam mulierem quamdam Iudaeis accusantibus absolvit ipse, praecipiens ei ut iam peccare desineret 4. Quapropter si horum tale quid et circa Abraham egit, et Isaac, et Iacob, ipsi gratias: decet eum talia operari circa animas, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 5. Sed hoc tamen mihi unum in opinione hac vestra molestum est, cur id de Iudaeorum tantum patribus sentiatis, ac non de caeteris quoque patriarchis Gentium, quod et ipsi senserint aliquando nostri Liberatoris hanc gratiam: praesertim cum de ipsorum filiis magis christiana constet Ecclesia, quam de semine Abrahae, Isaac et Iacob. Sed ais utique, illos quidem idola coluisse, hos vero omnipotentem Deum, idcircoque solam ipsorum curam habuisse Iesum. Ita Dei omnipotentis cultura in tartara detrudit, et Filii eget auxilio qui coluit Patrem? Sed videris: consentiamus, inquam, hactenus in coelum reductos eos, non quia mererentur, sed quia vincat divina clementia vim peccatorum.

Falsum est dictum Iesu, quia Matthaeus et Lucas inter se repugnant.

2. Verumtamen utrum et hoc a Christo dictum sit, dubios etiam nos et incertos scribentium ipsa varietas facit. Namque cum duo evangelistae Matthaeus et Lucas de centurione quodam pariter narrent, cuius puer tunc infirmaretur, et propter quem visus fuerit hoc ipsum dixisse Iesus, quia scilicet tantam fidem non invenisset in Israel, quantam in illo homine, gentili quamvis et pagano, eo quod dixerit idem non se fuisse tam dignum, ut sub tectum suum intraret Iesus, sed id rogare tantum, ut iuberet verbo, et sanaretur puer suus; solus tamen Matthaeus hoc adicit Iesum prosecutum esse, ut diceret: Amen dico vobis, quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno coelorum; filios autem regni mittent in tenebras exteriores. Multos quidem qui venturi forent paganos significans, propter Centurionem, quia esset et ipse gentilis, in quo tamen tanta fuisset fides inventa; filios autem regni appellans Iudaeos, in quibus nulla esset inventa fides. At vero Lucas, quamquam et ipse ut necessarium hoc et memorabile inter Christi mirabilia gesta inserendum putaverit Evangelio suo, de Abraham tamen illic, et Isaac, et Iacob nullam facit mentionem. Quod si quis dicat idcirco praetermisisse eum, quia dictum id iam satis fuisset a Matthaeo; cur ergo gestum ipsum commemorat erga Centurionem et puerum eius, quod aeque longe satis insinuatum iam fuisset nobis Matthaei solertia? Sed falsum est. Namque et de obsecratione ipsa adveniendi Iesum, Matthaeus quidem dicit, quod idem per semetipsum Centurio venerit ad eum rogaturus medelam: Lucas autem non, sed quia maiores natu ad eum miserit Iudaeorum, qui ne forte sperneretur ab eodem tamquam gentilis (quoniam quidem Iesum volunt esse plane Iudaeum), persuadere ingressi sunt ei dicentes, dignum esse cui id praestaret, quoniam quidem diligeret gentem suam, et synagogam ipse aedificasset sibi 6: tamquam et hoc ad Dei Filium pertineret, si aedificationem synagogae suae Iudaei de Centurione pagano meruerint. Nec tamen omnifariam et Lucas hoc verbum reticuit, puto recogitans ne forte fuisset verum: sed locum tamen mutat applicatque id alteri cuidam causae longe dissimili, id est, ubi dicit Iesus ad discipulos suos: Contendite intrare per angustum ostium: multi enim venient quaerentes intrare, et non poterunt. Cum autem intraverit, inquit, paterfamilias, et clauserit ianuam, incipietis foris stare et pulsare, dicentes: Domine, aperi nobis. Et respondens dicet: Nescio vos. Tunc incipietis dicere: Manducavimus et bibimus coram te, et in plateis nostris et synagogis docuisti. Et dicet vobis: Nescio unde estis; discedite a me omnes, operarii iniquitatis. Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham, et Isaac, et Iacob, et omnes Prophetas introeuntes in regnum Dei, vos autem expelli foras: et venient ab oriente et occidente et austro et aquilone, et recumbent in regno Dei 7. Hoc vero ipsum quidem, quia multi excludentur a regno Dei, qui scilicet nomen tantummodo Christi portaverint, sed non fecerint opera eius, nec Matthaeus scribere praetermisit 8; sed de Abraham illic, et Isaac, et Iacob nullam facit omnino mentionem. Item de Centurione et puero eius etiam Lucas quidem scripsit; sed aeque ipse de Abraham illic, et Isaac, et Iacob nihil omnino testatur: ut quia ubinam dictum sit certo constare non possit, nihil prohibeat etiam non credere quia sit dictum.

Vitae Patriarcharum exsecrabiles et sine meritis fuerunt.

3. Nec immerito nos ad huiusmodi Scripturas tam inconsonantes et varias, numquam sane sine iudicio ac ratione aures afferimus: sed contemplantes omnia, et cum aliis alia conferentes, perpendimus utrum eorum quidque a Christo dici potuerit necne. Multa enim a maioribus vestris eloquiis Domini nostri inserta verba sunt, quae nomine signata ipsius cum eius fide non congruant: praesertim quia, ut iam saepe probatum a nobis est, nec ab ipso haec sunt, nec ab eius Apostolis scripta; sed multo post eorum assumptionem a nescio quibus et ipsis inter se non concordantibus semi-Iudaeis per famas opinionesque comperta sunt: qui tamen omnia eadem in Apostolorum Domini conferentes nomina, vel eorum qui secuti Apostolos viderentur, errores ac mendacia sua secundum eos se scripsisse mentiti sunt. Sed videris: de hoc interim, ut inquam, capitulo tecum non nimium ego contenderim; cum mihi illud satis ad praesidium sit quod ante posui, et quod nec ipsis vobis negare licet, ante Domini nostri adventum Patriarchas omnes Israel et Prophetas tartareis in tenebris iacuisse pro meritis suis: unde si umquam liberati a Christo ad lumen reducti sunt, quid hoc ad odium attinet vitae ipsorum? Odimus enim nos et respuimus non quod fuerunt, id est, homines, sed quales fuerunt, id est, malos; nec quod nunc sunt, id est, purgatos, sed quod fuerunt, id est, impuros aliquando. Ac per hoc nobis interim, utcumque vos id esse vultis, nihil obstat capitulum hoc: cum sive est verum, Christi hic miseratio commendetur et bonitas; sive falsum, scriptoribus eius crimen inhaereat: nos utrovis modo in tuto sumus, ut semper.

De meritis Patriarcharum.

4. AUGUSTINUS< respondit: Quomodo in tuto, miser? Quomodo in tuto, qui te Patriarchas odisse dicis impuros, et deum adhuc plangis impurum? Certe illis Patriarchis post adventum Salvatoris praestitam purgationem et datam beatam requiem concessisti; deus autem vester et post adventum Salvatoris adhuc iacet in tenebris, adhuc flagitiis omnibus mergitur, adhuc in impuris omnibus volutatur: ita non solum vita illorum hominum melior erat deo vestro, verum etiam mors ipsa felicior. In quibus autem sedibus erant iusti, qui exierant ex hac vita priusquam Christus in carne venisset, et utrum etiam ipsos ad aliquid melius passio Christi transtulerit, qui in eum venturum, passurum, resurrecturum, non tantum crediderant, verum etiam hoc ipsum, sicut oportebat, prophetico spiritu praenuntiaverant, in Scripturis sanctis indagandum est, si quo modo ad liquidum indagari potest; non hinc temeritates opinantium consectandae quorumlibet hominum, nedum tam exsecrabilis haeresis perversitates nimis longe a veritate aberrantium. Frustra sibi sane per hanc obliquitatem pollicetur Faustus, aliquid post hanc vitam cuiquam posse praestari, quod sibi praestandum in hac vita non comparaverit. Bonum est vobis ut, dum hic vivitis, istum relinquatis errorem, et veritatem catholicae fidei cognoscatis atque teneatis. Alioquin longe aberit quod sibi pollicetur iniustus, cum fieri coeperit quod iniusto minatus est Deus.

De fide Abrahae.

5. De vita autem Patriarcharum iam, quantum satis arbitratus sum, homini maledico non pauca respondi: quibus non utique in morte correctis, vel post passionem suam iustificatis, testimonium Dominus perhibebat, cum Iudaeos admoneret, ut si Abrahae filii essent, facta Abrahae facerent; et quod idem Abraham eiusdem diem videre concupiverit, gavisusque fuerit, cum vidisset 9; et quod in eius sinum, id est, nescio cuius quietae felicitatis magnum abditumque secretum, abstulerint Angeli pauperem illum aerumnosum a divite superbiente contemptum 10. Quid dicam de apostolo Paulo? An forte et ipse post mortem iustificatum laudat Abraham, quod priusquam circumcideretur credidit Deo, et deputatum est illi ad iustitiam 11: quod tanti pendit, ut nos non ob aliud dicat filios eius esse effectos qui eius carne propagati non sumus, nisi quod eius fidei vestigia sequamur?

Scripturae vere Apostolorum sunt, quia certissima successione usque ad hoc tempus pervenerunt.

6. Sed quid vobis faciam, quos contra testimonia Scripturarum ita obsurdefecit iniquitas, ut quidquid adversum vos inde prolatum fuerit, non esse dictum ab Apostolo, sed a nescio quo falsario sub eius nomine scriptum esse dicere audeatis? Usque adeo a christiana doctrina aperte aliena est quam praedicatis doctrina daemoniorum, ut eam sub christianae doctrinae nomine defendere nulla ex parte possitis, nisi dicatis falsas esse Scripturas Apostolorum. Infelices inimici animae vestrae, quae umquam litterae ullum habebunt pondus auctoritatis, si evangelicae, si apostolicae non habebunt? De quo libro certum erit cuius sit, si Litterae quas Apostolorum dicit et tenet Ecclesia ab ipsis Apostolis propagata et per omnes gentes tanta eminentia declarata, utrum Apostolorum sint incertum est; et hoc erit certum scripsisse Apostolos, quod huic Ecclesiae contrarii haeretici proferunt auctorum suorum nominibus appellati, longe post Apostolos existentium? Quasi vero et in litteris saecularibus non fuerunt certissimi auctores, sub quorum nominibus postea multa prolata sunt, et ideo repudiata, quia vel his quae ipsorum esse constaret minime congruerunt, vel eo tempore quo illi scripserint, nequaquam innotescere, et per ipsos vel familiarissimos eorum in posteros prodi commendarique meruerunt. Nonne, ut alios omittam, sub Hippocratis medici nobilissimi nomine quidam libri prolati, in auctoritatem a medicis non recepti sunt? Nec eos adiuvit nonnulla similitudo rerum atque verborum; quando comparati eis quos vere Hippocratis esse constaret, impares iudicati sunt; et quod ab eo tempore, quo et caetera scripta eius, non innotuerunt quod vere eius essent. Hos autem libros, quibus illi qui de transverso proferuntur comparati respuuntur, unde constat esse Hippocratis, unde si quis hoc neget, nec saltem refellitur, sed ridetur, nisi quia sic eos ab ipso Hippocratis tempore usque ad hoc tempus et deinceps successionis series commendavit, ut hinc dubitare dementis sit? Platonis, Aristotelis, Ciceronis, Varronis, aliorumque eiusmodi auctorum libros, unde noverunt homines quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibimet succedentium contestatione continua? Multi multa de litteris ecclesiasticis conscripserunt, non quidem auctoritate canonica, sed aliquo adiuvandi studio sive discendi. Unde constat quid cuius sit, nisi quia his temporibus quibus ea quisque scripsit, quibus potuit insinuavit atque edidit, et inde in alios atque alios continuata notitia latiusque firmata ad posteros, etiam usque ad nostra tempora pervenerunt; ita ut interrogati cuius quisque liber sit, non haesitemus quid respondere debeamus? Sed quid pergam in longe praeterita? Ecce istas litteras quas habemus in manibus, si post aliquantum tempus vitae huius nostrae, vel illas quisquam Fausti esse, vel has neget esse meas; unde convincitur, nisi quia illi qui nunc ista noverunt, notitiam suam ad longe etiam post futuros continuatis posterorum successionibus traiciunt? Quae cum ita sint, quis tandem tanto furore caecatur, nisi daemoniorum mendaciloquorum malitiae atque fallaciae consentiendo subversus sit, qui dicat hoc mereri non potuisse Apostolorum Ecclesiam, tam fidam, tam numerosam fratrum concordiam, ut eorum scripta fideliter ad posteros traicerent, cum eorum cathedras usque ad praesentes episcopos certissima successione servaverint, cum hoc qualiumcumque hominum scriptis, sive extra Ecclesiam, sive in ipsa Ecclesia, tanta facilitate proveniat?

Evangelistae dissimiles sunt propter historicam narrationem.

7. " Sed contraria ", inquit, " inter se scripta eorum reperiuntur ". Maligni malo studio legitis, stulti non intellegitis, caeci non videtis. Quid enim magnum erat ista diligenter inspicere, et eorumdem scriptorum magnam et salubrem invenire congruentiam, si vos contentio non perverteret, et si pietas adiuvaret? Quis enim umquam duos historicos legens de una re scribentes, utrumque vel utrumlibet eorum aut fallere aut falli arbitratus est, si unus eorum dixit quod alius praetermisit; aut si alter aliquid brevius complexus est, eamdem tamen sententiam salvam integramque custodiens, alter autem tamquam membratim cuncta digessit, ut non solum quid factum sit, verum etiam quemadmodum factum sit, intimaret? Sicut Faustus hinc Evangeliorum veritati voluit calumniari, quia Matthaeus aliquid dixit, quod Lucas, cum idem narraret, dicere praetermisit: quasi negaverit Lucas dixisse Christum, quod eum scripsit dixisse Matthaeus. Hinc omnino nulla umquam quaestio fuit, neque hoc obici, nisi ab omnino imprudentibus et nihil harum rerum considerare volentibus seu valentibus, potest. Illud sane et requiri inter fideles, et obici ab infidelibus solet, sed etiam ipsis vel parum eruditis, vel nimis contentiosis nisi admoniti resipuerint, quod Matthaeus dixit: Accessit ad eum Centurio, rogans eum, et dicens; Lucas autem quod miserit ad eum seniores Iudaeorum, hoc ipsum rogantes de puero eius qui aegrotabat, ut eum sanaret; et cum appropinquaret domui, miserit alios per quos diceret, non esse se dignum in cuius domum intraret Iesus, nec se ipsum dignum ut veniret ad Iesum. Quomodo ergo secundum Matthaeum, accessit ad eum rogans, et dicens: Puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur 12? Hoc ergo intellegitur, Matthaeum breviter sententiam ipsam veram integramque complexum, dicentem quod centurio accesserit ad Iesum, et non dicentem utrum per se ipsum accesserit, an per alios: et quod ei de puero suo illud dixerit, non exprimentem utrum per se ipsum dixerit, an per alios. Quid enim? nonne talibus locutionibus humana plena est consuetudo, cum dicimus aliquem ad aliquid multum accessisse, etiam quem nondum dicimus pervenisse? Nonne et ipsam perventionem, cui quasi videtur non esse quod addi iam possit, etiam per alios fieri usitatissime loquimur, saepe dicendo: Egit ille causam suam, pervenit ad iudicem; aut: Pervenit ad illum vel illum potentem: cum plerumque id faciat per amicos, non viso eo prorsus ad quem quisque dicitur pervenisse? Unde etiam tales homines, quicumque ad potentium quodam modo inaccessibiles animos, sive per se ipsos, sive per alios ambitionis arte pertingunt, iam etiam vulgo Perventores vocantur. Quid ergo? cum legimus, obliviscimur quemadmodum loqui soleamus? An Scriptura Dei aliter nobiscum fuerat quam nostro more locutura? Et hoc quidem de communi loquendi consuetudine pervicacibus turbulentisque responderim.

Matthaeus qua sententia illud factum esset custodivit, Lucas quemadmodum.

8. Caeterum qui haec non litigiose, sed placide ac fideliter quaerunt, accedant ad Iesum, non carne, sed corde; non corporis praesentia, sed fidei potentia, sicut ille centurio: tunc melius quid Matthaeus dixerit sentient. Talibus enim dicitur in Psalmo: Accedite ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent 13. Unde centurio ille ad Christum magis accesserat, cuius fidem ita laudavit, quam illi ipsi per quos verba sua misit. Huic rei simile est etiam illud quod Dominus ait: Tetigit me aliquis; quando mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, tangens fimbriam vestimenti eius, salva facta est. Hoc enim mirabiliter discipulis suis dicere videbatur: Quis me tetigit? et: Tetigit me aliquis; cum eum turba comprimeret. Denique hoc ei responderunt: Turbae te comprimunt, et dicis: Quis me tetigit? 14 Quemadmodum ergo illi premebant, sed illa tetigit; sic illi missi erant ad Christum, sed centurio magis accessit. Ita Matthaeus et morem non usque adeo inusitatae locutionis servavit, et mystice aliquid intimavit: Lucas autem et hoc ipsum quemadmodum gestum esset ostendit, ut hinc advertere cogeremur, illud Matthaeus quemadmodum dixerit. Vellem sane ut aliquis istorum vanorum, qui huiusmodi quaestiunculas quasi magnas calumniose obiciunt Evangelio, narraret aliquid idem ipse bis numero, non falsum nec fallaciter, sed omnino id volens intimare et exponere, et stilo exciperentur verba eius eique recitarentur; utrum non aliquid plus minusve diceret, aut praepostero ordine, non verborum tantum, sed etiam rerum; aut utrum non aliquid ex sua sententia diceret, tamquam alius dixerit, quod eum dixisse non audierit, sed voluisse atque sensisse plane cognoverit; aut utrum non alicuius breviter complecteretur sententiae veritatem, cuius rei antea quasi expressius articulos explicasset: et si quid est aliud quod fortasse possit certis regulis comprehendi, quomodo fiat ut vel in duorum singulis eiusdem rei narrationibus, vel in duabus unius ex una eademque re, multa diversa inveniantur, nulla tamen adversa; et multa varia, nulla contraria. Sic solvuntur omnia de quibus sibi isti miseri collum ligant, ut spiritum sui erroris intus teneant, et nullum extrinsecus salutis admittant.

Sequantur Manichaei auctoritatem Scripturarum, saltem rectam rationem.

9. Quapropter, post omnes Fausti calumnias refutatas, duntaxat horum eius capitulorum quibus hoc opere, quantum Dominus adiuvare dignatus est, sufficienter, ut arbitror, prolixeque respondi; breviter vos admoneo, qui illo tam nefando et exsecrabili errore tenemini, ut si auctoritatem Scripturarum omnibus praeferendam sequi vultis, eam sequamini quae ab ipsius praesentiae Christi temporibus per dispensationes Apostolorum, et certas ab eorum sedibus successiones episcoporum, usque ad haec tempora toto orbe terrarum custodita, commendata, clarificata pervenit. Ibi enim videbitis etiam Veteris Testamenti et obscura revelari, et praedicta compleri. Si autem quasi ratione movemini; primum cogitetis quinam sitis, quam minus idonei ad comprehendendam naturam, non dicam Dei, sed animae vestrae: comprehendendam sane, quemadmodum velle aut voluisse vos dicitis, certissima ratione, non vanissima credulitate: quod cum minime potueritis (sine dubio enim quamdiu tales estis, nullo modo poteritis), illud saltem quod omni humanae menti est naturaliter insitum, si modo id perversae opinionis pravitate non turbetur, Dei naturam atque substantiam incommutabilem omnino, omnino incorruptibilem cogitate, vel credite, et manichaei continuo non eritis, ut aliquando et catholici esse possitis. Amen.