LIBER VIGESIMUS OCTAVUS

Christum non natum genealogia Matthaei probat.

1. FAUSTUS dixit: Sed non poterat mori, nisi natus esset. Et ego respondeo: Nec nasci poterat, nisi Deus non esset: aut si potuit et Deus esse et nasci, quare non et non nasci potuerit et mori? Vides ergo utile satis non esse, in his consequentiam quaerere, aut argumentis anniti, cum de rebus agitur quae pertineant ad Iesum. Sed quaerendum potius est, quid ipse de se, quidve Apostoli sui de eodem praedicarint. Ipsaque adeo pertractanda genealogia est, et videndum si sibi conveniat; non ex coniectura passionis, nativitatis eius exquirere veritatem: quia et pati non natus potuit, et natus minime pati; praesertim ipsis vobis fatentibus Deo esse impossibile nihil: quod erit et ipsum falsum, si hoc constiterit, non potuisse mori non natum.

Solis libris in Ecclesia ab initio traditis et servatis fides accommodanda est.

2. AUGUSTINUS respondit: Iterum ac saepe tibi proponis, quod non audis ab eis a quibus confutaris. Nemo tibi dicit: Non poterat mori, nisi natus esset: quia mortuus est Adam, quamvis natus non fuisset. Sed dicitur tibi: Natus est, quia hoc sanctum Evangelium, non nescio quis haereticus loquitur: mortuus est, quia hoc in sancto Evangelio, non in libro alicuius haeretici legitur. Sed tu qui prohibes argumentari, cum de rebus agitur quae pertinent ad Iesum, et quaerendum censes quid ipse de se, quidve Apostoli sui de eodem praedicarint, cum coepero Matthaei Evangelium recitare apostoli eius, ubi narratio nativitatis eius tota contexitur, continuo dices illam narrationem non esse Matthaei, quam Matthaei esse dicit universa Ecclesia, ab apostolicis sedibus usque ad praesentes episcopos certa successione perducta. Tu mihi quid contra lecturus es? Aliquem forte librum Manichaei, ubi Iesus negatur esse natus ex virgine. Sicut ergo ego credo illum librum esse Manichaei, quoniam ex ipso tempore quo Manichaeus vivebat in carne, per discipulos eius certa successione praepositorum vestrorum ad vestra usque tempora custoditus atque perductus est; sic et istum librum credite esse Matthaei, quem ex illo tempore quo Matthaeus ipse in carne vixit, non interrupta serie temporum Ecclesia certa connexionis successione usque ad tempora ista perduxit. Et dic mihi, cuius libro potius credere debeamus; eiusne apostoli, qui Christo cum adhuc in terra esset, adhaeserat, an nescio cuius Persae, qui tanto post natus est? Sed alium forte proferes librum, qui nomen habeat alicuius apostoli, quem a Christo constat electum, et ibi Christum natum ex Maria non esse lecturus es. Cum ergo necesse sit alterum horum librorum esse mendacem, cui nos potius censes fidem accommodare debere? Eine quem illa Ecclesia ab ipso Christo inchoata et per Apostolos provecta certa successionum serie usque ad haec tempora, toto terrarum orbe dilatata, ab initio traditum et conservatum agnoscit atque approbat; an ei quem eadem Ecclesia incognitum reprobat, cum etiam proferatur ab hominibus ita veracibus, ut Christum laudent esse mentitum?

Evangelistae de genealogia Christi inter se contraria non dicunt.

3. Hic dicturus es: Genealogia ipsa consideretur duorum Evangelii librorum, utrum sibi conveniat. Iam hinc alibi in hoc opere diximus, quod dicendum fuit. Neque enim vos movet, nisi quemadmodum duos patres potuerit habere Ioseph. Quod si cogitantibus non occurrisset unus qui genuit, alius qui adoptavit, nec sic facile debuistis adversus tantam auctoritatem praeproperam proferre sententiam: nunc vero si vel admoniti cogitatis quam hoc fieri potuerit, Evangelio simpliciter credite, et vos potius tam male ac perverse argumentari desistite.

Quid de se Iesus ipse praedicaverit solis discipulis eius narrantibus sciri potest.

4. Quod autem putat quaerendum esse Faustus, quid de se Iesus ipse praedicaverit; cui non iustum videatur? Sed numquid hoc sciri potest, nisi discipulis eius narrantibus? Quibus si non creditur annuntiantibus quod de virgine natus sit, quomodo eis fides habebitur annuntiantibus quid de se ipse praedicaverit? Si enim prolatae fuerint aliquae litterae, quae nullo alio narrante ipsius proprie Christi esse dicantur; unde fieri poterat ut si vere ipsius essent, non legerentur, non acciperentur, non praecipuo culmine auctoritatis eminerent in eius Ecclesia, quae ab ipso per Apostolos succedentibus sibimet episcopis, usque ad haec tempora propagata dilatatur; multis in ea iam completis, quae ante praedicta sunt, et usque in finem quae restant, sine dubio futuris atque venturis? Quia et illae litterae si proferrentur, utique considerandum erat a quibus proferrentur. Si ab ipso, illis primitus sine dubio proferri potuerunt, qui tunc eidem cohaerebant, et per illos etiam ad alios pervenire. Quod si factum esset, per illas quas commemoravi praepositorum et populorum successiones confirmatissima auctoritate clarescerent. Quis est ergo tam demens, qui hodie credat esse epistolam Christi quam protulerit Manichaeus, et non credat facta vel dicta esse Christi quae scripsit Matthaeus? aut si etiam de Matthaeo utrum ipse ista scripserit dubitat, de ipso quoque Matthaeo non potius id credat, quod invenit in Ecclesia, quae ab ipsius Matthaei temporibus usque ad hoc tempus certa successionum serie declaratur; et credat nescio cui ex transverso de Perside post ducentos vel amplius annos venienti, et suadenti ut illi potius quid Christus dixerit feceritque credatur: cum ipse apostolus Paulus post ascensionem Domini de coelo vocatus 1, si non inveniret in carne Apostolos, quibus communicando et cum quibus conferendo Evangelium, eiusdem societatis esse appareret, Ecclesia illi omnino non crederet? Sed cum cognovisset eum hoc annuntiantem, quod etiam illi annuntiabant, et in eorum communione atque unitate viventem, accedentibus etiam per eum talibus signis, qualia et illi operabantur; ita, eum Domino commendante, meruit auctoritatem, ut verba illius hodie sic audiantur in Ecclesia, tamquam in illo Christus, sicut ipse verissime dixit, locutus audiatur 2. Et putat Manichaeus credi sibi debere ab Ecclesia Christi, loquenti contra Scripturas, tanta et tam ordinata auctoritate firmatas: per quas ei praecipue commendatum est, ut quisquis illi annuntiaverit praeterquam quod accepit, anathema sit 3.

Manichaei solis Scripturis credunt consentaneis fabulae suae.

5. " Sed rationem, inquit, " profero, qua demonstrem Scripturis illis non esse credendum. Certe non argumentaris? Et tamen in ipsa quoque argumentatione superaris. Ad hoc enim redigitur omnis argumentatio tua, ut ad extremum credat anima, ideo se in hoc mundo esse miseram, quia miseria sua Deo suo subvenit, ne ille regno privaretur: eiusque naturam atque substantiam usque adeo esse mutabilem, corruptibilem, violabilem, coinquinabilem, ut pars eius quaedam nec mundari valeat, et ab ipso, qui eam sciens innocentem de suis visceribus, nihilque apud se peccantem, tantae contaminationi permiscuit, aeterno globi supplicio puniatur. Iste finis est omnium argumentationum fabularumque vestrarum: quarum utinam sit finis, sed in corde et in ore vestro, ut aliquando tam exsecrandas blasphemias credere ac dicere desinatis. " Sed ex ipsis ", inquit, "litteris probo, quam eis non ubique credendum sit, quoniam contraria sibi loquuntur ". Cur non ergo dicis potius nusquam eis esse credendum, tamquam inconstantibus seseque impugnantibus testibus? "Sed hoc ", inquit, " eligo, quod consentaneum video veritati ". Cui veritati? Fabulae scilicet tuae, habenti in capite bellum Dei, in medio contaminationem Dei, in fine damnationem Dei. " Et nusquam", inquit, " creditur litteris sibimet adversis atque contrariis ". Sed ideo tibi hoc videtur, quia non intellegis: nam et quidquid protulisti quod tale videretur, demonstratum est quam non intellegas; et quidquid protuleris, demonstrabitur. Nulla ergo causa est quare illis Litteris tanta auctoritate praeditis non credamus: et plane ista maxima causa est cur eos qui aliud annuntiant anathememus.