LIBER DUODECIMUS

Cur Faustus repudiat testimonium prophetarum de Christo?

1. FAUSTUS dixit: Cur non accipitis Prophetas? Imo tu dic potius, si quid habes, cur debeamus Prophetas accipere. Propter testimonia, inquis, quae de Christo praefati sunt. Ego quidem nulla inveni, quamvis attentius eos et curiosissime legerim. Sed tamen et hoc enervis fidei confessio est, in Christum sine teste et argumento non credere. Nempe ipsi vos docere soletis, idcirco nihil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta christiana credulitas. Quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis, indiciis eam ac testibus fulciendo, et hoc Iudaeis? Aut si prima vobis sententia displicet, idcircoque transitis in alteram; quis fidelior vobis esse testis debet, quam Deus ipse de Filio suo, qui non per vatem, nec per interpretem, sed ultro coelitus erupta voce, cum eum mitteret ad terram dixit: Hic est Filius meus, dilectissimus, credite illi 1. Necnon et ipse de se: A Patre meo processi, et veni in hunc mundum 2: atque multa alia huiusmodi. Ad quae ringentes Iudaei: Tu de te testificaris, dicebant; testimonium tuum non est verum. Quibus ipse: Etsi ego testificor de me, testimonium meum verum est, quia non sum solus. Nam et in Lege vestra scriptum est: Duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testificor de me, et testificatur de me qui me misit Pater 3: non dixit: Prophetae. Ad haec et opera ipsa sua sibi in testimonium vocat: Si mihi non creditis, dicens, operibus credite 4. Non dixit: Si mihi non creditis, Prophetis credite. Quapropter nos testimoniis de Salvatore nostro nullis egemus: exempla tantum vitae honestae, et prudentiam ac virtutem in Prophetis quaerimus, quorum nihil in Iudaeorum fuisse vatibus, quia te non latuerit sentio: siquidem consulente me, cur eos accipiendos putares, non improvide, nec inurbaniter silentio eorum mandatis operibus, in sola transiluisti praesagia; oblitus utique scriptum esse, numquam vindemiari uvam de spinis, nec de tribulis ficus 5. Quapropter haec strictim interim et castigate ad interrogationem tuam responderim, qua quaeris cur non accipiamus Prophetas. Alioquin nihil eos de Christo prophetasse, abunde iam parentum nostrorum libris ostensum est. Ego vero illud adiiciam, quia si Hebraici vates Christum scientes et praedicantes, tam flagitiose vixerunt, iure et in ipsos dici poterit, id quod Paulus de Gentium sapientibus contestatur: Quia cum cognovissent Deum, non ut Deum clarificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et intenebratum est insipiens cor eorum 6. Vides ergo non esse magnum magna cognovisse, nisi ex eorum vixeris dignitate.

Prophetae Christum nuntiaverunt pro sua dignitate.

2. AUGUSTINUS respondit: Nempe his omnibus verbis id agit Faustus, ut Prophetas Hebraeos neque quidquam de Christo praenuntiavisse, neque si praenuntiaverunt, eorum testimonia nobis prodesse, neque illos ipsos ex eorumdem testimoniorum dignitate vixisse credamus. Nos itaque demonstrabimus et eorum de Christo praesagia, et quantum per ea nobis ad fidei veritatem firmitatemque consultum sit, et eos suae prophetiae congruenter apteque vixisse. In hac tripartita disputatione, illud quod primo posui, longum est sic probare, ut de illis omnibus Libris testimonia proferam, quibus ostendam Christum esse praedictum: sed huius hominis levitatem gravissimo auctoritatis pondere conteram. Ita quippe non accipit prophetas Hebraeos, ut accipere se tamen profiteatur Apostolos. Apostolus autem Paulus, de quo cum se ipse tamquam ex adversa voce interrogasset, utrum eum acciperet, respondit: " Et maxime " 7, quid de illorum prophetia dicat, audiamus. Paulus, inquit, servus Iesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem 8. Quid vult amplius? Nisi forte hoc de aliis aliquibus prophetis, non de nostris Hebraeis dictum velit intellegi? Sed quamquam per quoslibet dictum sit, de illo tamen Filio Dei promissum est Evangelium, qui factus est ei ex semine David secundum carnem; in quod Evangelium segregatum se dicit Apostolus: istorum autem perfidiae hoc sit contrarium, quod secundum hoc Evangelium credimus Filium Dei factum ex semine David secundum carnem; tamen apertiora cognoscant, quibus evidentissimum prophetis Hebraeis testimonium perhibetur per eum Apostolum, cuius auctoritate superborum istorum colla frangantur.

In Pauli textibus quid ait Iesus Christus de Moyse et de Prophetis?

3. Veritatem, inquit, dico in Christo, non mentior, contestante mihi conscientia mea in Spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum est adoptio, et gloria, et Testamenta, et Legis constitutio, et obsequium, et promissiones; quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 9. Quid potest abundantius dici, quid expressius declarari, quid sanctius commendari? Quae est enim adoptio Israelitarum, nisi per Filium Dei? unde ad Galatas dicit: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus 10. Et quae gloria eorum nisi praecipue illa, de qua idem Paulus ad eosdem Romanos dicit: Quid ergo amplius est Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei 11. Quaerant isti quae sint eloquia Dei credita Iudaeis, et ostendant nobis alia praeter Hebraeorum Prophetarum. Iam vero Testamenta cur dixit ad Israelitas praecipue pertinere, nisi quia et Vetus Testamentum illis datum est, et Novum in Vetere figuratum? Legis autem constitutionem, quae Israelitis data est, non intellegentes eius dispensationem, quia iam non vult nos Deus esse sub Lege, sed sub gratia, reprehendere isti solent imperitia furiosa. Cedant ergo auctoritati apostolicae, quae laudans atque commendans Israelitarum excellentiam, etiam hoc enumeravit, quod eorum sit Legis constitutio. Quae si mala esset, non utique in eorum laude poneretur. Si autem Christum non praedicaret, non ipse Dominus diceret: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 12; nec post resurrectionem sic ei attestaretur, dicens: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me 13.

Manichaei perseverant in falso Christo accipiendo et in vero Christo repudiando.

4. Sed quia Manichaei alium Christum praedicant, non eum quem praedicaverunt Apostoli, sed suum proprium fallacem fallaciter, cuius falsitatis sectatores congruenter et ipsi mentiuntur; nisi quod impudenter sibi credi volunt, cum se mentientis discipulos esse profiteantur; contigit eis quod de ipsis infidelibus Iudaeis dicit Apostolus: Cum legitur Moyses, velamen est super cor eorum; neque enim aufertur hoc velamen, per quod non intellegunt Moysen, nisi transierint ad Christum: non qualem ipsi finxerunt, sed qualem Patres Hebraei prophetaverunt. Sic enim idem Apostolus ait: Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen 14. Neque enim mirum est quod resurgenti Christo, et dicenti: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me, nolunt isti credere: quandoquidem Christus ipse narravit, quid Abraham dixerit immisericordi cuidam diviti, cum apud inferos torqueretur, et peteret inde mitti aliquem ad fratres suos, a quo docerentur, ne et ipsi venirent in illum locum tormentorum. Hoc enim ei dictum est: Habent ibi Moysen et Prophetas, audiant illos. Et cum ille dixisset non eos credituros, nisi aliquis resurrexisset a mortuis, verissime responsum est: Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis a mortuis resurrexerit, credent 15. Quapropter isti non audientes Moysen et Prophetas, non solum a mortuis resurgenti Christo, sed omnino Christum a mortuis resurrexisse non credunt. Quomodo enim resurrexisse credunt, quem mortuum fuisse non credunt? Nam quomodo mortuum fuisse credunt, quem mortale corpus habuisse non credunt?

Nobis est verus Christus quem nuntiaverunt Prophetae nec in Manichaeum Paulumque ulterius credendum est.

5. Nos autem illis non tamquam eius Christi qui fallax fuit, sed eius qui omnino non fuit, fallacibus praedicatoribus non credimus. Habemus enim Christum verum atque veracem, praedictum a Prophetis, praedicatum ab Apostolis, praedicationis suae testimonia ex Lege et Prophetis adhibentibus, sicut innumerabilibus locis ostendunt. Quod Paulus brevissime verissimeque complexus est, dicens: Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas 16. Quos Prophetas, nisi Israelitas, quorum esse apertissime dixit, et Testamenta, et Legis constitutionem, et promissiones 17? De quo promissiones, nisi de Christo? Quod breviter alio loco determinat, cum de Christo loquitur dicens: Quotquot enim sunt promissiones Dei, in illo etiam 18. Dicit mihi Paulus, Israelitarum esse Legis constitutionem. Dicit etiam: Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti 19. Dicit etiam de Christo loquens: Quotquot enim sunt promissiones Dei, in illo etiam: et tu mihi dicis, Israelitas de Christo nihil praedixisse Prophetas! Quid igitur restat, nisi ut eligam utrum Manichaeo credam, fabulam vanam et longam contra Paulum narranti; an Paulo praemonenti: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit 20?

Cum omnibus nationibus benedicatur in nomine Christi, filii Abraham, noster est verus Christus.

6. Hic forte dicant: Ostende nobis ubi sit Christus ab Israelitis Prophetis praenuntiatus. Quasi parva sit ista auctoritas, qua dicunt Apostoli ea quae in Hebraeorum Prophetarum litteris legimus, in Christo esse completa: vel quod dicit ipse Dominus, de se illa esse conscripta. Proinde quisquis hoc ostendere non potuerit, ipse non intellegit: non Apostoli aut Christus aut sancti codices mentiuntur. Verumtamen ut multa non colligam, et hoc unum commemorem, quod eodem loco Apostolus consequenter dicit: Non potest autem excidere verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae; neque qui sunt semen Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen 21. Quid ad haec responsuri sunt, cum aperte alio loco de hoc semine ad Abraham dicatur: In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae 22? Nam si eo tempore hinc disputaremus, quo tempore hoc exponebat Apostolus dicens: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius: non dicit: Et seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus 23; fortasse aliquis non tam impudenter nollet hoc credere, antequam videret omnes gentes credere in Christum, qui praedicatur ex semine Abraham. Nunc vero cum hoc impleri videamus, quod tanto ante praenuntiatum legimus, cum omnes gentes iam benedicantur in semine Abrahae, cui dictum est ante annorum millia: In semine tuo benedicentur omnes gentes: quis tam pertinaciter insaniat, ut vel alium Christum, qui non sit ex semine Abrahae, conetur inducere; vel de isto vero Christo Prophetias Hebraeas cuius gentis pater est Abraham, nihil existimet praenuntiasse?

Prophetiae de Christo multae et variae sunt, sed omnes ad eumdem Christum referuntur.

7. Quis autem potest, non dico una brevi responsione, quales in hoc opere habere coarctamur, sed quolibet ingenti volumine omnia commemorare praeconia Prophetarum Hebraeorum, de Domino et Salvatore nostro Iesu Christo? quandoquidem omnia quae illis continentur Libris, vel de ipso dicta sunt, vel propter ipsum. Sed propter exercitationem quaerentis, et delectationem invenientis, multo plura ibi per allegorias et aenigmata, partim verbis solis insinuantur, partim etiam facta narrantur. Verumtamen nisi aliqua ibi manifesta essent, non comprehenderetur sensus, quo etiam obscura clarescerent. Quamquam et ex illis quae figuris involuta sunt, si quaedam velut sub uno aspectu quasi contexta ponantur, ita coniungunt in contestatione Christi voces suas, ut cuiusvis obtusi surditas erubescat.

Septem dies creationis figurae sunt septem aetatum mundi; Adam et Heva figurae sunt Christi.

8. Sex diebus in Genesi consummavit Deus omnia opera sua, et septimo requievit 24. Sex aetatibus humanum genus hoc saeculo per successiones temporum, Dei opera insigniunt: quarum prima est ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham; tertia, ab Abraham usque ad David; quarta, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam; quinta, inde usque ad humilem adventum Domini nostri Iesu Christi; sexta, quae nunc agitur, donec Excelsus veniat ad iudicium; septima vero intellegitur in requie sanctorum, non in hac vita, sed in alia, ubi vidit requiescentem pauperem dives ille, cum apud inferos torqueretur 25; ubi non fit vespera, quia nullus ibi rerum defectus est. Sexto die in Genesi formatur homo ad imaginem Dei 26: sexta aetate saeculi manifestatur reformatio nostra in novitate mentis, secundum imaginem eius qui creavit nos, sicut dicit Apostolus 27. Fit viro dormienti coniux de latere 28: fit Christo morienti Ecclesia de sacramento sanguinis, qui de latere mortui profluxit 29. Vocatur Heva vita et mater vivorum, quae de viri sui latere facta est: et dicit Dominus in Evangelio: Si quis non manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam 30. Et omnia quae illic leguntur enucleate minutatimque tractata, Christum et Ecclesiam praeloquuntur, sive in bonis Christianis, sive in malis. Neque enim frustra dixit Apostolus: Adam qui est forma futuri 31; et illud: Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Sacramentum, inquit, hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 32. Quis enim non agnoscat Christum eo modo reliquisse Patrem, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 33: reliquisse etiam matrem synagogam Iudaeorum, Veteri Testamento carnaliter inhaerentem, et adhaesisse uxori suae sanctae Ecclesiae, ut in pace Novi Testamenti essent duo in carne una? Quia cum sit Deus apud Patrem, per quem facti sumus, factus est per carnem particeps nostri, ut illius capitis corpus esse possemus.

Cain infidelitas figura est infidelitatis populi Iudaici.

9. Sicut Cain sacrificium ex terrae fructibus reprobatur, Abel autem sacrificium ex ovibus et earum adipe suscipitur; ita Novi Testamenti fides ex innocentia gratiae Deum laudans, Veteris Testamenti terrenis operibus anteponitur: quia etsi ante Iudaei recte illa fecerunt; in eo tamen infidelitatis rei sunt, quia Christo veniente iam tempus Novi Testamenti a tempore Veteris Testamenti non distinxerunt. Dixit enim Deus ad Cain: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Qui si obtemperasset Deo dicenti: Quiesce; ad te enim conversio eius, et tu dominaberis illius; ad se convertisset peccatum suum, sibi hoc tribuens, et confitens Deo: ac sic adiutus indulgentiae gratia, ipse peccato suo dominaretur; non illo sibi dominante servus peccati, fratrem occideret innocentem 34. Sic et Iudaei, in quorum haec figura gerebantur, si quiescerent a sua perturbatione, et tempus salutis per gratiam in peccatorum remissionem agnoscentes, audirent Christum dicentem: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam 35, et: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati; et: Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 36: ad se convertissent peccatum suum in confessione, sicut in Psalmo scriptum est, medico dicentes: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi 37; et eidem peccato, quamdiu esset adhuc in eorum mortali corpore, per spem gratiae liberi dominarentur. Nunc autem ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere 38, elati de operibus Legis, non humiliati de peccatis suis, non quieverunt: et regnante peccato in eorum mortali corpore ad obediendum desideriis eius 39, offenderunt in lapidem offensionis 40, et exarserunt odio adversus eum, cuius opera videntes Deo accepta esse, doluerunt, illo qui caecus natus iam videbat, sibi dicente: Scimus quia peccatores Deus non exaudit; sed qui eum coluerit, et voluntatem eius fecerit, hunc exaudit 41: tamquam hoc eis diceret: Super sacrificium Cain non respicit, sed super sacrificium Abel respicit. Itaque occiditur Abel minor natu a fratre maiore natu: occiditur Christus caput populi minoris natu a populo Iudaeorum maiore natu: ille in campo, iste in Calvariae loco.

Alia comparatio inter Cain et populum Iudaicum.

10. Interrogat Deus Cain, non tamquam ignarus eum a quo discat, sed tamquam iudex reum quem puniat, ubi sit frater eius. Respondet ille nescire se, nec eius se esse custodem. Usque adhuc quid nobis respondent Iudaei, cum eos Dei voce, hoc est, sanctarum Scripturarum voce interrogamus de Christo, nisi nescire se Christum quem dicimus? Fallax enim Cain ignoratio, Iudaeorum est falsa negatio. Essent autem quodam modo Christi custodes, si christianam fidem accipere et custodire voluissent. Nam qui custodit in corde suo Christum, non dicit quod Cain: Numquid ego custos sum fratris mei? Dicit Deus ad Cain: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra 42. Sic arguit in Scripturis sanctis vox divina Iudaeos. Habet enim magnam vocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur: Amen. Haec est clara vox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemptorum.

Terram sterilem invenit sibi Cain et passionem Christi Iudaei.

11. Dicit Deus ad Cain: Et nunc maledictus tu a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis terram, et non adiiciet virtutem suam dare tibi: gemens et tremens eris in terra 43. Non dixit: Maledicta terra; sed: Maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua. Maledictus est enim populus Iudaicus infidelis a terra, id est, ab Ecclesia, quae aperuit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui fusus est in remissionem peccatorum, de manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub Lege; ut esset ab Ecclesia maledictus, id est, ut eum intellegeret et ostenderet Ecclesia maledictum, dicente Apostolo: Quicumque enim ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt Legis 44. Deinde cum dixisset: Maledictus tu a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris tui de manu tua; non dixit: Quoniam operaberis eam; sed ait: Quoniam operaberis terram, et non adiiciet virtutem suam dare tibi. Unde non est necesse eamdem terram intellegere operari Cain, quae aperuit os accipere sanguinem fratris de manu eius: sed ideo maledictus intellegitur ab hac terra, quoniam operatur terram, quae non adiiciet virtutem suam dare illi; id est, ideo populum Iudaeorum maledictum agnoscit et ostendit Ecclesia, quoniam occiso Christo adhuc operatur terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azymum, terrenum pascha: quae omnis terrena operatio habet occultam virtutem intellegendae gratiae Christi, quae non datur Iudaeis in impietate et infidelitate perseverantibus, quia Novo Testamento revelata est; et non transeuntibus ad Dominum, non eis aufertur velamen, quod in lectione Veteris Testamenti manet, quia in solo Christo evacuatur, non ipsa lectio Veteris Testamenti, quae habet absconditam virtutem, sed velamen quo absconditur 45. Unde Christo in cruce passo velum templi conscissum est 46, ut per Christi passionem revelentur secreta sacramentorum fidelibus, ad bibendum eius sanguinem ore aperto in confessione transeuntibus. Propterea populus ille, sicut Cain, adhuc operatur terram, adhuc exercet operationem Legis carnaliter, quae non ei dat virtutem suam, quia in ea non intellegit gratiam Christi. Propterea et in ipsa terra quam Christus portavit, id est, in eius carne, ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. Nec eis dedit eadem terra virtutem suam, quia non iustificati sunt virtute resurrectionis eius, qui resurrexit propter iustificationem nostram 47: quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei, sicut dicit Apostolus 48. Haec ergo est virtus terrae illius, quam non ostendit impiis et incredulis. Unde nec resurgens, eis a quibus erat crucifixus apparuit; tamquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur, non ostendens eadem terra fructum virtutis suae: Quoniam operaberis, inquit, terram, et non adiiciet virtutem suam dare tibi.

Nec Cain occidetur nec populus Iudaeorum evertetur.

12. Gemens et tremens eris in terra. Nunc ecce quis non videat, quis non agnoscat in tota terra, quacumque dispersus est ille populus, quomodo gemat moerore amissi regni, et tremat timore sub innumerabilibus populis Christianis? Ideoque respondit Cain et dixit: Maior est causa mea, si eicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram; et erit, omnis qui invenerit me, occidet me. Vere inde gemit et tremit, ne regno etiam terreno perdito, ista visibili morte occidatur. Hanc dicit maiorem causam, quam illam quod ei terra non dat virtutem suam, ne spiritaliter moriatur. Carnaliter enim sapit, et abscondi a facie Dei, id est, iratum habere Deum, grave non putat, nisi ne inveniatur et occidatur. Carnaliter sapit tamquam operans terram, cuius virtutem non accipit. Sapere autem secundum carnem, mors est 49. Quam ille non intellegens, amisso regno gemit, et corporalem mortem tremit. Sed quid ei respondet Deus? Non sic, inquit; sed omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet 50: id est, non sic quomodo dicis; non corporali morte interibit genus impium carnalium Iudaeorum. Quicumque enim eos ita perdiderit, septem vindictas exsolvet; id est, auferet ab eis septem vindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi: ut hoc toto tempore quod septenario dierum numero volvitur, quia non interit gens Iudaea, satis appareat fidelibus Christianis, quam subiectionem meruerint, qui superbo regno Dominum interfecerunt.

Continuatio comparationum inter Cain et Iudaeos; nefas Manichaeorum qui Cain imitati sunt.

13. Et posuit Dominus Deus Cain signum, ne eum occidat omnis qui invenerit 51. Hoc revera multum mirabile est, quemadmodum omnes gentes quae a Romanis subiugatae sunt, in ritum Romanorum sacrorum transierint, eaque sacrilegia observanda et celebranda susceperint; gens autem Iudaea, sive sub Paganis regibus, sive sub Christianis, non amiserit signum Legis suae, quo a caeteris gentibus populisque distinguitur: et omnis imperator vel rex qui eos in regno suo invenit, cum ipso signo eos invenit, nec occidit; id est, non efficit ut non sint Iudaei, certo quodam et proprio suae observationis signo a caeterarum gentium communione discreti: nisi quicumque eorum ad Christum transierit, ut iam non inveniatur Cain, nec exeat a facie Dei, nec habitet in terra Naim, id quod dicitur interpretari Commotio. Contra quod malum, Deus rogatur in Psalmo: Ne dederis in motum pedes meos 52; et: Manus peccatorum non moveant me 53; et: Qui tribulant me, exsultabunt, si motus fuero 54; et, Dominus a dextris est mihi, ne commovear 55; et innumerabilia talia: quod patiuntur omnes qui exeunt a facie Dei, id est, a misericordia dilectionis eius. Unde dicitur in quodam psalmo: Ego dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. Sed vide quid sequitur: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus 56. Unde intellegitur omnem animam participatione lucis Dei, non per se ipsam, esse pulchram, et decoram, et virtute pollentem. Quod et isti Manichaei si considerarent et intellegerent, non in tantam blasphemiam caderent, putando se esse naturam et substantiam Dei. Sed ideo non possunt, quia non quiescunt; sabbatum enim cordis non intellegunt: nam si quiescerent, sicut dictum est ad Cain, peccatum suum ad se converterent, id est, sibi tribuerent, non genti nescio cui tenebrarum; atque ita per gratiam Dei eidem peccato dominarentur. Nunc vero et ipsi et omnes qui diversis erroribus contumaces, resistendo veritati exeunt a facie Dei, sicut Cain, sicut Iudaei perditi, habitant in terra commotionis, id est, in perturbatione carnali, contra iucunditatem Dei, hoc est contra Eden 57, quod interpretatur Epulatio s, ubi est plantatus paradisus. Iam caetera pauca de multis breviterque perstringam, ne propositum operis huius et responsionis meae nimia longitudine sermonis impediam.

Henoch et Noe. Mystica significatio Arcae.

14. Quem enim non moveat ad quaerendum et intellegendum Christum in illis Libris, ut ea omittam quae quamvis tanto suavius contemplentur, quanto ex abditioribus locis enucleantur, tamen exigunt prolixitatem dissertationis, quia pluribus attestationibus indigent: ut omittam ergo talia; quem non moveant ad salubrem fidem, quod Enoch septimus ab Adam, Deo placuit, et translatus est 58; et septima requies praedicatur, ad quam transfertur omnis qui tamquam sexto die sexta aetate saeculi, Christi adventu formatur? Quod Noe cum suis per aquam et lignum liberatur 59; sicut familia Christi per Baptismum crucis passione signatur. Quod de lignis quadratis eadem arca fabricatur; sicut Ecclesia de sanctis construitur, ad omne opus bonum semper paratis 60 Quadratum enim, quacumque verteris, firmiter stat. Quod sexies longa ad latitudinem suam, et decies ad altitudinem suam, humani corporis instar, ostendit quia in corpore humano Christus apparuit. Quod cubitis quinquaginta latitudo eius expanditur; sicut dicit Apostolus: Cor nostrum dilatatum est 61. Unde, nisi caritate spiritali? Propter quod ipse item dicit: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 62. Quinquagesimo enim die post resurrectionem suam Christus sanctum Spiritum misit, quo corda credentium dilatavit 63. Quod trecentis cubitis longa est, ut sexies quinquaginta compleantur: sicut sex aetatibus omne huius saeculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus numquam destitit praedicari; in quinque per Prophetiam praenuntiatus, in sexta per Evangelium diffamatus. Quod eius altitudo triginta cubitis surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis longitudo: quia Christus est altitudo nostra, qui triginta annorum aetatem gerens, doctrinam evangelicam consecravit, contestans Legem non se venisse solvere, sed implere 64. Legis autem cor in decem praeceptis agnoscitur: unde decies tricenis arcae longitudo perficitur; unde et ipse Noe ab Adam decimus computatur 65. Quod bitumine glutinantur arcae ligna intrinsecus et extrinsecus 66: ut in compage unitatis significetur tolerantia caritatis, ne scandalis Ecclesiam tentantibus, sive ab eis qui intus, sive ab eis qui foris sunt, cedat fraterna iunctura, et solvatur vinculum pacis. Est enim bitumen ferventissimum et violentissimum gluten, significans dilectionis ardorem, vi magna fortitudinis ad tenendum societatem spiritalem omnia tolerantem 67.

Alia symbolica significatio Arcae quam aedificavit Noe.

15. Quod cuncta animalium genera in arca clauduntur: sicut omnes gentes, quas etiam Petro demonstratus discus ille significat, Ecclesia continet. Quod et munda et immunda ibi sunt animalia 68: sicut in Ecclesiae Sacramentis et boni et mali versantur. Quod septena sunt munda, et bina immunda 69: non quia pauciores sunt mali quam boni; sed quia boni servant unitatem spiritus in vinculo pacis. Sanctum autem Spiritum divina Scriptura in septiformi operatione commendat, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris Dei 70. Unde et ille numerus quinquaginta dierum ad adventum sancti Spiritus pertinens, in septies septenis, qui fiunt quadraginta novem, uno addito consummatur; propter quod dictum est: Studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 71. Mali autem in binario numero ad schismata faciles, et quodam modo divisibiles ostenduntur. Quod ipse Noe cum suis octavus numeratur: quia in Christo spes resurrectionis nostrae apparuit, qui octavo die, id est, post sabbati septimum primo, a mortuis resurrexit; qui dies a passione tertius, in numero autem dierum qui per omne tempus volvuntur, et octavus et primus est.

De Arca, figura Ecclesiae.

16. Quod arca collecta ad unum cubitum desuper consummatur: sicut Ecclesia corpus Christi in unitatem collecta sublimatur et perficitur. Unde dicit in Evangelio: Qui mecum non colligit, spargit 72. Quod aditus ei fit a latere: nemo quippe intrat in Ecclesiam, nisi per Sacramentum remissionis peccatorum; hoc autem de Christi latere aperto manavit. Quod inferiora arcae bicamerata et tricamerata construuntur 73: sicut ex omnibus gentibus vel bipartitam multitudinem congregat Ecclesia, propter circumcisionem et praeputium; vel tripartitam, propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est orbis. Et ideo arcae inferiora ista dicta sunt, quia in hac terrena vita est diversitas gentium, in summo autem omnes in unum consummamur. Et non est ista varietas: quia omnia et in omnibus Christus est, tamquam nos in uno cubito desuper coelesti unitate consummans.

De diluvio, imagine Baptismi.

17. Quod post septem dies ex quo ingressus est Noe in arcam, factum est diluvium: quia in spe futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur. Quod praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluvio consumpta est: quia praeter Ecclesiae societatem, aqua Baptismi quamvis eadem sit, non solum non valet ad salutem, sed valet potius ad perniciem. Quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit 74; quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis Legis admittitur, per universum orbem terrarum, qui quatuor partibus continetur; decem quippe quater ducta, quadraginta fiunt; sive ille reatus, quod ad dies pertinet, ex rerum prosperitate, sive, quod ad noctes, ex rerum adversitate contractus sit, sacramento Baptismi coelestis abluitur.

Comparatio inter aetatem Noe et aetates mundi.

18. Quod Noe quingentorum erat annorum cum ei locutus est Dominus ut arcam sibi faceret, et sexcentos agebat annos cum in eam esset ingressus 75, unde intellegitur per centum annos arca fabricata; quid aliud hic videntur centum anni significare, nisi aetates singulas saeculi? Unde ista sexta aetas, quae completis quingentis usque ad sexcentos significatur, in manifestatione evangelica Ecclesiam construit; et ideo qui sibi ad vitam consulit, sit velut quadratum lignum, paratus ad omne opus bonum, et intret in fabricam sanctam: quia et secundus mensis anni sexcentesimi, quo intrat Noe in arcam, eamdem senariam aetatem significat. Duo enim menses sexagenario numero concluduntur; a senario autem numero et sexaginta cognominantur, et sexcenti, et sex millia, et sexaginta millia, et sexcenta millia, et sexcenties, et quidquid deinceps in maioribus summis per eumdem articulum numerus in infinita incrementa consurgit.

Dies quo Arca sedit; altitudo aquarum diluvii et earum sensus symbolicus.

19. Et quod vigesimus et septimus dies mensis commemoratur; ad eiusdem quadraturae significationem pertinet, quae iam in quadratis lignis exposita est. Sed hic evidentius, quia nos ad omne opus bonum paratos, id est quodam modo conquadratos trinitas perficit: in memoria, qua Deum recolimus; in intellegentia, qua cognoscimus; in voluntate, qua diligimus. Tria enim ter, et hoc ter, fiunt viginti septem, qui est numeri ternarii quadratus. Quod septimo mense arca sedit, hoc est, requievit 76; ad illam septimam requiem significatio recurrit. Et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur: nam vigesima septima die secundi mensis commendatum est hoc sacramentum; et rursus vigesima et septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requievit: quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re. Porro quia ipsa septima requies cum octava resurrectione coniungitur: neque enim reddito corpore finitur requies quae post hanc vitam excipit sanctos, sed potius totum hominem non adhuc spe, sed iam ipsa re, omni ex parte, et spiritus et corporis perfecta immortalitatis salute renovatum, in aeternae vitae munus adsumit: quia ergo septima requies cum octava resurrectione coniungitur; et hoc in Sacramento regenerationis nostrae, id est, in Baptismo, altum profundumque mysterium est. Quindecim cubitis supercrevit aqua excedens altitudinem montium 77: id est, hoc Sacramentum transcendit omnem sapientiam superborum. Septem quippe et octo coniuncti, quindecim fiunt. Et quia septuaginta a septem, et octoginta ab octo denominantur, coniuncto utroque numero, centum quinquaginta diebus exaltata est aqua, eamdem commendans nobis atque confirmans altitudinem Baptismi in consecrando novo homine ad tenendam quietis et resurrectionis fidem.

Quid significent corvi et columbae quae emissae sunt ex Arca.

20. Quod post dies quadraginta emissus corvus non est reversus, aut aquis utique interceptus, aut aliquo supernatante cadavere illectus; significat homines immunditia cupiditatis teterrimos, et ob hoc ad ea quae foris sunt in hoc mundo nimis intentos, aut rebaptizari, aut ab his quos praeter arcam, id est, praeter Ecclesiam baptismus occidit, seduci et teneri. Quod columba emissa, non inventa requie reversa est; ostendit per Novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. Post quadraginta enim dies emissa est; qui numerus vitam, quae in hoc mundo agitur, significat. Denique post septem dies dimissa, propter illam septenariam operationem spiritalem, olivae fructuosum surculum retulit: quo significaret nonnullos etiam extra Ecclesiam baptizatos, si eis pinguedo non defuerit caritatis, posteriore tempore quasi vespere, in ore columbae tamquam in osculo pacis, ad unitatis societatem posse perduci. Quod post alios septem dies dimissa, reversa non est 78; significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur Ecclesia, quamdiu bibitur quod de Christi latere manavit; sed iam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum Deo et Patri 79, ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis veritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus.

Hoc argumentum ad finem duci non potest.

21. Nimis longum est, ut vel tam breviter quam haec cucurri, cuncta contingam: cur sexcentesimo et uno anno vitae Noe, id est, peractis sexcentis annis aperitur arcae tectum, et tamquam revelatur quod erat absconditum sacramentum. Cur vigesima septima die secundi mensis dicitur siccasse terra 80, tamquam finita esset iam baptizandi necessitas in numero dierum quinquagesimo et septimo. Ipse est enim dies secundi mensis vigesimus septimus, qui numerus ex illa coniunctione spiritus et corporis, septies octonos habet, uno addito propter unitatis vinculum. Cur de arca coniuncti exeant, qui disiuncti intraverant. Sic enim dictum erat, quod intraverit in arcam Noe et filii eius, et uxor eius et uxores filiorum eius 81: seorsum viri, seorsum feminae commemoratae sunt. In hoc enim tempore huius sacramenti, caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 82. Exeunt autem Noe et uxor eius, et filii eius et uxores filiorum eius 83, nunc coniuncte commemorati masculi et feminae: quia in fine saeculi atque in resurrectione iustorum, omnimoda et perfecta pace spiritui corpus adhaerebit, nulla mortalitatis indigentia vel concupiscentia resistente. Cur animalia, quamvis et munda et immunda in arca fuerint, tamen post egressum de arca non offeruntur Deo in sacrificio nisi munda 84.

De signis symbolicis passim breviterque commemoratis.

22. Quid deinde sibi velit, Deo loquente ad Noe et tamquam rursus ab exordio, quia multis modis eadem significari oportebat, figuram Ecclesiae commendante, quod progenies eius benedicitur ad implendam terram, quod dantur eis in escam cuncta animalia: sicut in illo disco Petro dicitur: Macta et manduca 85. Quod eiecto sanguine iubentur manducare: ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tamquam effusionem per confessionem. Quod testamentum posuit Deus inter se et homines atque omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio, arcum qui apparet in nubibus 86, qui numquam nisi de sole resplendet: illi enim non pereunt diluvio separati ab Ecclesia, qui in Prophetis et omnibus divinis Scripturis tamquam in Dei nubibus agnoscunt Christi gloriam, non quaerunt suam. Verum ne adoratores huius solis amplius tumescant, sciant ita significari Christum aliquando per solem, sicut per leonem, per agnum, per lapidem, cuiusdam similitudinis causa, non proprietatis substantia.

Noe, figura Christi; Cham, figura populi Iudaici.

23. Iam vero illud, quod de vinea quam plantavit, inebriatus Noe, nudatus est in domo sua 87; cui non appareat Christus passus in gente sua? Tunc enim nudata est mortalitas carnis eius, Iudaeis scandalum, Gentibus stultitia, ipsis autem vocatis Iudaeis et Gentibus tamquam Sem et Iapheth, Dei virtus et Dei Sapientia: quia quod stultum est Dei, sapientius est, quam homines; et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines 88. Proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi figurati, unam vestem a tergo portantes, sacramentum scilicet iam praeteritae atque transactae dominicae passionis, nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt; et tamen honorant velamento, tamquam scientes unde sint nati. Medius autem filius, id est, populus Iudaeorum, ideo medius, quia nec primatum Apostolorum tenuit, nec ultimus in Gentibus credidit, vidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi; et nuntiavit foras fratribus: per eum quippe manifestatum est, et quodam modo publicatum, quod erat in Prophetia secretum; ideoque fit servus fratrum suorum. Quid est enim aliud hodieque gens ipsa, nisi quaedam scriniaria Christianorum, baiulans Legem et Prophetas ad testimonium assertionis Ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum, quod nuntiat illa per litteram?

Sem et Iapheth significant Ecclesiam. Apostrophe ad Manichaeos, Cham filios.

24. Quem autem non excitet, quem non vel informet, vel confirmet in fide, quod ita benedicuntur duo illi, qui nuditatem patris honoraverunt, quamvis aversi; velut quibus factum sceleratae vineae displicuerit? Benedictus, inquit, Dominus Deus Sem. Quamquam enim sit Deus omnium gentium, quodam modo tamen proprio vocabulo et in ipsis iam Gentibus dicitur Deus Israel. Et unde hoc factum est, nisi ex benedictione Iapheth? In populo enim Gentium totum orbem terrarum occupavit Ecclesia. Hoc prorsus, hoc praenuntiabatur, cum diceretur: Laetificet Deus Iapheth, et habitet in domibus Sem 89. Videte, Manichaei, videte; ecce in conspectu vestro est orbis terrarum: hoc stupetis, hoc doletis in populis nostris, quia laetificat Deus Iapheth. Videte si non habitet in domibus Sem, id est, in Ecclesiis, quas filii Prophetarum Apostoli construxerunt. Audite quid dicat Paulus iam fidelibus Gentibus: Qui eratis, inquit, illo in tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini testamentorum, et promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Per haec verba ostenditur quod nondum habitabat Iapheth in domibus Sem. Sed paulo post quemadmodum concludat advertite. Igitur iam, inquit, non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu 90. Ecce quomodo dilatatur Iapheth, et habitat in domibus Sem. Et tamen Epistolas Apostolorum, quibus haec omnia contestantur, tenetis, legitis, praedicatis. Ubi et vos ipsos deputaverim, nisi in illa maledicta medietate cui non est lapis angularis Christus? Quia nec in illo pariete vos agnoscimus, qui ex circumcisione credidit in Christum, unde erant et Apostoli; nec in isto qui est ex praeputio, unde sunt omnes ex caeteris Gentibus, in eamdem unitatem fidei, tamquam in pacem anguli concurrentes. Sed et omnes qui quoslibet nostri canonis Libros accipiunt et legunt, ubi Christus mortaliter natus et passus ostenditur, nec tamen eamdem mortalitatem in passione nudatam consociato unitatis sacramento honorifice velant, sed sine scientia pietatis et caritatis nuntiant illud, unde omnes nati sumus; quamvis inter se dissentiant, et Iudaei ab haereticis, et ipsi haeretici alii ab aliis, una tamen conditione servitutis, vel ad aliquam attestationem, vel ad aliquam probationem utiles sunt Ecclesiae. Nam et de haereticis dictum est: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos 91. Ite nunc, et obiectate calumnias veteribus Litteris sacris; hoc agite, servi Cham; ite, quibus viluit nudata caro ex qua nati estis: neque enim esset unde vos quoquo modo christianos appellare possetis, nisi Christus sicut a Prophetis praenuntiatus est, venisset in mundum, bibisset de vinea sua calicem illum qui transire non potuit, dormisset in passione sua, tamquam in ebrietate stultitiae, quae sapientior est hominibus; atque ita nudaretur mortalis carnis infirmitas per occultum Dei consilium, fortior hominibus, quam nisi Dei Verbum suscepisset, nomen omnino christianum, quo et vos gloriamini, non esset in terris. Verum hoc agite, ut dixi; irridenter prodite quod nos reverenter honoremus: utatur vobis Ecclesia tamquam subditis sibi, ut probati manifesti fiant in ea. Usque adeo nihil, quod vel habitura vel passura erat, Prophetae illi tacuerunt, ut et vos ibi locis vestris inveniamus, in vanitate perniciosa ad reprobos capiendos, utili autem ad probatos manifestandos.

Abraham, Isaac, aries sunt Christi figurae.

25. Christum dicitis ab Israelitis Prophetis non esse praedictum: cui praedicendo omnes illae paginae vigilant, si eas perscrutari pietate, quam exagitare levitate malletis. Quis alius in Abraham exit de terra sua et de cognatione sua, ut apud exteros ditetur et locupletetur 92, nisi qui relicta terra et cognatione Iudaeorum, unde secundum carnem natus est, apud Gentes ita praepollet et praevalet, ut videmus? Quis alius in Isaac lignum sibi portabat ad victimam 93, nisi qui crucem sibi ad passionem ipse portabat? Quis alius aries immolandus in vepre cornibus adhaerebat, nisi qui crucis patibulo pro nobis offerendus affigebatur?

Iacob et occultae scalae imagines sunt Christi.

26. Quis alius in angelo cum Iacob luctatus, cum sibi praevalentem, quasi fortiorem infirmior victusque victorem partim benedicit, partim latitudinem femoris eius claudam reddit 94; nisi qui praevalere adversus se passus populum Israel, quosdam qui crediderunt, benedixit in eis? Latitudo autem femoris Iacob, in multitudine carnalis populi claudicavit. Quis alius lapis positus ad caput Iacob, ut nominatim quodam modo exprimeretur, etiam unctus est, nisi caput viri Christus? quis enim Christum nescit ab unctione appellari? Qui etiam hoc ipsum in Evangelio commemorans, et de se figuratum apertissime testificans, cum quemdam Nathanaelem dixisset vere Israelitam, in quo dolus non esset; et cum ille tamquam lapidem illum habens ad caput, confessus eum esset Filium Dei et Regem Israel, ista confessione quodam modo ungens lapidem, id est, ipsum esse confitens Christum; ibi opportune Dominus etiam illud commemoravit, quod tunc vidit Iacob, qui per benedictionem appellatus est Israel: Amen dico vobis, inquit, videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis 95. Hoc enim Israel viderat, cum illum lapidem ad caput habebat, a terra in coelum scalas, per quas ascendebant et descendebant Angeli Dei 96. In quibus significati sunt Evangelistae praedicatores Christi: ascendentes utique, cum ad intellegendam eius supereminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam, ut eam inveniant in principio Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia 97; descendentes autem, ut eum inveniant factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret 98. In illo enim scalae a terra usque ad coelum, a carne usque ad spiritum; quia in illo carnales proficiendo, velut ascendendo spiritales fiunt: ad quos lacte nutriendos, etiam ipsi spiritales descendunt quodam modo, cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus 99. Sic et ascenditur et descenditur super Filium hominis. Filius enim hominis sursum in capite nostro, quod est ipse Salvator; et Filius hominis deorsum in corpore suo, quod est Ecclesia. Ipsum et scalas intellegimus, quia ipse dixit: Ego sum via 100. Ad ipsum ergo ascenditur, ut in excelsis intellegatur; et ad ipsum descenditur, ut in membris suis parvuli nutriantur. Et per illum ascenditur et descenditur: exemplum quippe eius sequentes praedicatores eius, non solum se erigunt, ut eum sublimiter spectent; sed etiam humiliant, ut eum temperanter annuntient. Videte Apostolum ascendentem: Sive, inquit, mente excessimus, Deo. Videte et descendentem: Sive, inquit, temperantes sumus, vobis. Dicat et per quem ascenderit et descenderit: Caritas enim, inquit, Christi compellit nos; iudicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit 101.

Infelix est qui non gaudet in legendis Scripturis, felix qui gaudet.

27. Haec in Scripturis sanctis sancta spectacula quem non delectant, sanam doctrinam non sustinens ad fabulas convertitur 102. Et illae quidem fabulae animas in qualibet corporis aetate pueriles varia quadam delectatione sollicitant: sed nos iam corpus Christi, agnoscamus in Psalmo vocem nostram, et dicamus ei: Narraverunt mihi iniusti delectationes; sed non sicut lex tua, Domine 103. Christus mihi ubique illorum Librorum, ubique illarum Scripturarum peragranti et anhelanti, in sudore illo damnationis humanae, sive ex aperto, sive ex occulto, occurrit et reficit: ipse mihi et ex nonnulla difficultate inventionis suae desiderium inflammat, quo id quod invenero avide sorbeam, medullisque reconditum salubriter teneam.

Ioseph, virga Moysi, sunt Christi figurae.

28. Ipse mihi in Ioseph innuitur, qui persequentibus et vendentibus fratribus, in Aegypto post labores honoratur 104. Didicimus enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat Aegyptus, per varias passiones martyrum; et nunc videmus honorem Christi in eodem orbe terrarum, erogatione frumenti sui sibi omnia subiugantis. Ipse mihi innuitur in virga Moysi, quae in terra serpens effecta, eius mortem figuravit a serpente venientem: sed quod apprehensa cauda eius rursus virga redditur 105, significat quod posterius, peractis iam omnibus in fine actionis, ad id quod fuerat, resurgendo revertitur, ubi per vitae reparationem morte consumpta, nihil serpentis apparet. Nos quoque corpus eius, in eadem mortalitate per lubrica temporum volvimur: sed fine novissimo velut cauda saeculi, per manum, id est, per potestatem iudicii, ne ultra prolabatur apprehensa, reparabimur, et novissima inimica morte destructa resurgentes 106, in dextera Dei virga regni erimus.

Significatio mystica exitus ex Aegypto, petrae, mannae, nubes.

29. Iam de exitu Israel ex Aegypto, non ego, sed Apostolus loquatur: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant enim de spiritali sequente petra: petra autem erat Christus 107. Exponendo unum, in caetera introduxit intellectum. Si enim petra Christus propter firmitatem, cur non et manna Christus, tamquam panis vivus qui de coelo descendit 108? quo vere qui vescuntur, spiritaliter vivunt. Nam illi veterem figuram carnaliter accipientes, mortui sunt. Sed cum dicit Apostolus: Eumdem cibum spiritalem manducaverunt, ostendit et illud spiritaliter intellegi in Christo; sicut et potum cur spiritalem dixisset, aperuit cum subiunxit: Petra autem erat Christus: quo aperto cuncta fulserunt. Cur ergo non et nubes Christus, et columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram: per noctem lucens, per diem non lucens; ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant 109? Rubet et mare Rubrum; Baptismus utique Christi sanguine consecratus. Hostes sequentes a tergo moriuntur: peccata praeterita.

Desertum, palmae, duodecim fontes, aeneus serpens, agnus paschalis. Lex Moysi data.

30. Ducitur populus per desertum 110; baptizati omnes nondum perfruentes promissa patria, sed quod non vident, sperando et per patientiam exspectando 111, tamquam in deserto sunt. Et illic laboriosae et periculosae tentationes, ne revertantur corde in Aegyptum. Nec ibi tamen Christus deserit: nam et illa columna non recedit 112. Et amarae aquae ligno dulcescunt: quia inimici populi signo crucis Christi honorificato mansuescunt. Et duodecim fontes, septuaginta palmae arbores irrigantes 113, apostolicam gratiam praefigurant, populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiforme Spiritus donum Legis decalogus impleatur. Et hostis intercludere molitus viam, extensis Moysi manibus signo crucis dominicae superatur 114. Et morsus mortiferi serpentum exaltato et respecto aeneo serpente sanantur: quod verbis ipsius Domini declaratur: Sicut exaltavit, inquit, Moyses serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis; ut omnis qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam 115. Itane etiam ista non clamant? Tantane est surditas in cordibus duris? Fit Pascha in occisione ovis: occiditur Christus, de quo in Evangelio dicitur: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 116. Prohibentur qui Pascha faciunt, ossa frangere: non franguntur in cruce ossa Domini. Attestatur Evangelista hinc esse dictum: Os eius non comminuetis 117. Sanguine illiniuntur postes, ut pernicies depellatur 118: signantur signo dominicae passionis in frontibus populi ad tutelam salutis. Datur ibi Lex quinquagesimo die post actum Pascha 119: venit Spiritus sanctus quinquagesimo die post Domini passionem 120. Dicitur illic scripta Lex digito Dei 121: dicit Dominus de Spiritu sancto: In digito Dei eicio daemonia 122. Et clamat Faustus oculis clausis, nihil se in Litteris illis invenisse, quod ad praenuntiationem Christi pertineat! Quid autem mirum si oculos habet ad legendum, et cor ad intellegendum non habet, qui positus ante ostium clausum divini secreti, non fide pietatis pulsat, sed elatione impietatis insultat? Plane ita sit, ita fiat: iustum enim est. Claudatur superbis ianua salutis: veniat mansuetus, quem docet Dominus vias suas 123, videat et haec in illis Libris, et caetera vel omnia, vel quaedam, qualia credat, in omnibus.

Introductio in terram promissionis.

31. Videat Iesum introducentem populum in terram promissionis 124: neque enim hoc temere ab initio vocabatur, sed ex ipsa dispensatione nomine mutato Iesus appellatus est. Videat botrum de terra promissionis in ligno pendentem 125. Videat in Iericho tamquam in hoc mortali saeculo meretricem, de qualibus ait Dominus quod praecedant superbos in regnum coelorum 126, per fenestram domus suae tamquam per os corporis sui coccum mittentem 127, quod est utique sanguinis signum, propter remissionem peccatorum confiteri ad salutem. Videat muros ipsius civitatis, tamquam munitiones mortales saeculi, septies circumacta Testamenti arca cecidisse 128: sicut nunc per tempora, quae septem dierum vicissitudine dilabuntur, Testamentum Dei circuit totum orbem terrarum; ut in fine temporum mors novissima inimica destruatur 129, et ex impiorum perditione unica domus tamquam unica Ecclesia liberetur, mundata a turpitudine fornicationis, per fenestram confessionis, in sanguine remissionis.

Aetas Iudicum et Regum: Samso, Iahel, Gedeo.

32. Videat tempora, primo Iudicum, postea Regum; sicut erit primo iudicium, deinde postea regnum: inque ipsis temporibus Iudicum et Regum iterum atque iterum multis et variis modis Christum et Ecclesiam figurari. Quis erat in Samson obvium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet 130, nisi qui Ecclesiam vocaturus ex Gentibus dixit: Gaudete, quia ego vici saeculum 131? Quid sibi vult in ore ipsius leonis occisi favus exstructus 132, nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni, quae adversus Christum ante fremuerant, nunc iam perempta feritate dulcedini evangelicae praedicandae etiam munimenta praebere? Quid est illa mulier plena fiduciae, hostis tempora ligno transfigens 133, nisi fides Ecclesiae, cruce Christi regna diaboli perimens? Quid vellus complutum area sicca, et postea compluta area sicco vellere 134, nisi primo una gens Hebraeorum, habens occulte in sanctis mysterium Dei, quod est Christus, quo mysterio totus orbis vacuus erat; nunc autem in manifestatione totus orbis id habet, illa vacuata est?

Annuntiantur novum sacerdotium et nova regalitas; nova tribuum divisio.

33. Quid iam Regum temporibus, ut et inde pauca commemorem, nonne ab ipso exordio commutatum sacerdotium in Samuelem, reprobato Heli 135, et commutatum regnum in David, reprobato Saule 136, clamat praenuntiari novum sacerdotium novumque regnum, reprobato vetere, quod umbra erat futuri, in Domino nostro Iesu Christo venturum? Nonne ipse David, cum panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus 137, in una persona utrumque futurum, id est, in uno Iesu Christo regnum et sacerdotium figuravit? Nonne cum decem tribus a templo separatae sunt, et duae derelictae 138, satis indicat quod de tota ipsa gente Apostolus ait: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt 139.

Facta Eliae erant signa Christi.

34. Pascitur Elias tempore famis; corvis mane afferentibus panem, et ad vesperam carnes 140: et Manichaei non intellegunt in illis Libris Christum, cui quodam modo salutem nostram esurienti confitentur peccatores, fidem primitias spiritus nunc habentes, in fine autem, velut ad vesperam saeculi, etiam carnis resurrectionem. Mittitur Elias pascendus ad alienigenam viduam, quae volebat duo ligna colligere, priusquam moreretur: non hic solo ligni nomine, sed etiam numero lignorum signum crucis exprimitur. Benedicitur farina eius et oleum 141: fructus et hilaritas caritatis, quae cum impenditur, non deficit; hilarem enim datorem diligit Deus 142.

Eliseus. Ferrum asciae, imago passionis et resurrectionis Iesu Christi.

35. Elisaeo pueros insultantes et clamantes: Calve, calve, bestiae comedunt 143: puerili stultitia deridentes Christum in loco Calvariae crucifixum, invasi a daemonibus pereunt. Mittit Elisaeus per servum baculum super mortuum, et non reviviscit; venit ipse, coniungit et coaptat se morti eius, et reviviscit 144: misit sermo Dei Legem per servum suum, nec profuit in peccatis mortuo generi humano; quae tamen non sine causa missa est; ille enim misit, qui sciret eam prius esse mittendam: venit ipse, conformavit se nobis, factus particeps mortis nostrae, et vivificati sumus. Cum securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exsiliens, in profundum fluminis mersum est, atque in lignum desuper ab Elisaeo proiectum, reversum est 145; ita cum impios Iudaeos per corpus operata praesentia Christi tamquam infructuosas arbores caederet, quia de illo Ioannes dixerat: Ecce securis ad radices arboris posita est 146, ab eis interveniente passione, corpus ipsum deseruit, in inferni profunda descendens, quo in sepultura desuper posito, tamquam ad manubrium suum spiritu redeunte surrexit. Quam multa praeteream brevitatis necessitate constrictus, norunt qui legunt.

Sensus propheticus carceris Babyloniensis et reconstructionis temporis.

36. Iam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam Spiritus Dei per Ieremiam prophetam iubet ut pergant, et orent pro eis ipsis in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos, et novellarent vineas, et plantarent hortos 147, quis non agnoscat quid praefiguraverit, qui attenderit veros Israelitas, in quibus dolus non est 148, per apostolicam dispensationem cum evangelico sacramento ad regnum Gentium transmigrasse? Unde nobis Apostolus, tamquam Ieremiam replicans, dicit: Volo ergo primo omnium fieri deprecationes, adorationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et caritate: hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire 149. Ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae christianarum congregationum, et novellatae vineae populi fidelium, et plantati horti; ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat, sub cuius umbraculis longe lateque porrectis, etiam altipetax superbia Gentium tamquam in coeli volatilibus confugiendo requiescit 150. Nam quod etiam post septuaginta annos, secundum eiusdem Ieremiae prophetiam, reditur ex captivitate, et templum renovatur 151; quis fidelis Christi non intellegat, post evoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est Ecclesiae Dei, ad illam coelestem Ierusalem ex huius saeculi peregrinatione redeundum? Per quem, nisi per Iesum Christum, vere sacerdotem magnum, cuius figuram gerebat ille Iesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est post captivitatem? Quem propheta Zacharias vidit in sordido habitu, devictoque diabolo, qui ad eius accusationem stabat, ablatam illi sordidam vestem, et datum indumentum honoris et gloriae 152: sicut corpus Iesu Christi quod est Ecclesia, adversario in fine temporum per iudicium superato, a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumitur. Quod etiam in Psalmo dedicationis domus apertissime canitur: Convertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia; ut cantet tibi gloria mea, et non compungar 153.

Omnia, testante Paulo, consentiunt in Testamento Vetere.

37. Quis potest ex occasione alterius operis, omnia quae in illis veteribus Legis et Prophetarum libris figurate Christum annuntiant, quantalibet brevitate perstringere? Nisi forte quis putat ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine per sua tempora cucurrerunt, ad Christi significationes interpretando vertantur. Hoc forte Iudaei possunt dicere, sive Pagani: eis autem qui se Christianos putari volunt, premit cervicem apostolica auctoritas, dicens: Omnia haec in figura contingebant illis; et: Haec omnia figurae nostrae fuerunt 154. Nam si Ismael et Isaac homines nati, duo Testamenta significant 155; quid credendum est de tot factis, quae nullo naturali usu, nulla negotii necessitate facta sunt? Nihilne significant? Si quis nostrum, qui Hebraeas litteras ignoramus, id est ipsos vocum characteres, videret eas in pariete conscriptas, honorato aliquo loco; quis esset tam excors, ut eo modo pictum parietem putaret? annon potius intellegeret scriptum, ut si legere non valeret, non tamen illos apices aliquid significare dubitaret? Ita prius illa omnia, quae sunt in veteri instrumento Scripturarum sanctarum, quisquis non perverso animo legerit, sic oportet moveatur, ut aliquid ea significare non ambigat.

Exempli gratia creatio feminae, arca Noë. Isaac sacrificium.

38. Verbi enim gratia; numquid, si oportebat adiutorium viro feminam fieri; etiam hoc necessitas ulla cogebat, vel ulla suadebat utilitas, ut de dormientis latere fieret 156? si causa evadendi diluvii opus erat fabricari arcam; quid opus erat mensuras eius, aut ipsas potissimum fieri, aut etiam scriptis ad religionem posteritati propagandis commemorari? Si propter genus reparandum animalia includi oportebat; quid opus erat illo potissimum numero septena de mundis, bina de immundis? Aditum ad arcam fieri necessitas utique cogebat; in latere autem fieri, vel etiam memoriae commendari per litteras 157, quid cogebat? Immolare filium iubetur Abraham: iussus hoc fuerit, ut eius obedientia tali etiam examine probata, posteris innotesceret; convenientius ligna portaverit filius, ne pater senexque portaret; non sit postea filium ferire permissus, ne orbitate gravissima se feriret: numquid etiam si nullo effuso sanguine rediretur, minus esset probatus Abraham? Aut si iam opus erat perfici sacrificium, etiamne, ut ille aries in vepre adhaerens cornibus appareret 158, ad ullum augmentum victimae pertinebat? Sic omnia cum considerantur, et quasi superflua necessariis contexta inveniuntur, admonent humanum animum, id est animum rationalem, prius aliquid significare, deinde quid significent quaerere.

Non consentiunt Iudaei de absurda Philonis opinione.

39. Itaque etiam ipsi Iudaei, qui Christum, cuius passionem nos agnovimus, illi derident, nolunt talibus rerum, non tantum dictarum, sed etiam gestarum figuris praenuntiatum videri, coguntur a nobis discere quid illa significent: quae nisi aliquid significare concedant, tam divinae auctoritatis Libros ab ineptarum fabularum ignominia non defendunt. Vidit hoc Philo quidam, vir liberaliter eruditissimus, unus illorum, cuius eloquium Graeci Platoni aequare non dubitant: et conatus est aliqua interpretari, non ad Christum intellegendum, in quem non crediderat; sed ut inde magis appareret quantum intersit, utrum ad Christum referas omnia, propter quem vere sic dicta sunt, an praeter illum quaslibet coniecturas quolibet mentis acumine persequaris; quantumque valeat quod Apostolus ait: Cum transieris ad Dominum, auferetur velamen 159. Ut enim quiddam eiusdem Philonis commemorem, arcam diluvii secundum rationem humani corporis fabricatam volens intellegi, tamquam membratim omnia pertractabat. Cui subtilissime numerorum etiam regulas consulenti, congruenter occurrebant omnia, quae ad intellegendum Christum nihil impedirent, quoniam in corpore humano etiam ille humani generis Salvator apparuit; nec tamen cogerent, quia corpus humanum est utique et hominum caeterorum. At ubi ventum est ad ostium, quod in arcae latere factum est, omnis humani ingenii coniectura defecit. Ut tamen aliquid diceret, inferiores corporis partes, per quas urina et fimus egeruntur, illo ostio significari ausus est credere, ausus et dicere, ausus et scribere. Non mirum, si ostio non invento sic erravit. Quod si ad Christum transisset, ablato velamine, Sacramenta Ecclesiae manantia ex latere hominis illius invenisset 160. Nam quia praedictum est: Erunt duo in carne una 161, propterea et in arca quaedam ibi ad Christum, quaedam vero ad Ecclesiam referuntur, quod totum Christus est. Sic et in caeteris interpretationibus figurarum per universum textum divinae Scripturae licet considerare, et comparare sensus eorum qui Christum ibi intellegunt, et eorum qui praeter Christum ad alia quaelibet ea detorquere conantur.

Paganorum opinio de hoc argumento.

40. Nec Pagani nobis in hoc obstrepunt; neque enim audent contradicere, ne illa non solum dicta, sed etiam facta, figurate accepta interpretemur ad Christum intellegendum: praesertim quia ea quae praenuntiata intellegimus, etiam demonstramus impleta; cum fabulas suas ut aliquo modo commendent, ad nescio quas physiologias vel theologias, id est, rationes naturales, vel divinas, interpretando referre conentur: ex parte plane satis indicantes, qualia sint; ex parte autem dissimulantes, dum ea rident in theatris quae venerantur in templis, in turpitudine nimium liberi, in superstitione nimium servi.

Evidentiores prophetiae; benedictio stirpis Abraham.

41. Nobis autem quisquis dixerit, non ideo illa vel gesta vel scripta, ut Christus in eis intellegatur; excepta ipsa tanta consonantia rerum praefiguratarum et nunc impletarum, aliis praesagiis propheticis apertis manifestisque ferietur: sicuti est illud: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Hoc dictum est ad Abraham, hoc ad Isaac, hoc ad Iacob 162. Unde non immerito dicit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob 163: completurus utique in benedictione omnium gentium, quod ex eorum semine promisit. Nec immerito ipse Abraham, cum eius servus ei iurasset, sub femore suo iussit eum ponere manum 164, sciens inde venturam carnem Christi, in quo benedici omnes gentes non nunc a praenuntiamus, sed quod tunc praenuntiatum est, nunc videmus.

Prophetia Iacob et eius explicatio.

42. Vellem scire, imo melius nescierim, qua caecitate animi legerit Faustus, ubi vocavit Iacob filios suos, et dixit: Congregamini ut annuntiem vobis quae occursura sunt vobis in novissimis diebus 165: congregamini et audite, filii Iacob; audite, Israel, patrem vestrum. Hic certe nemo dubitat prophetantis personam esse dilucidatam. Audiamus ergo quid dicat filio suo Iudae, de cuius tribu Christus venit ex semine David secundum carnem, sicut apostolica doctrina testatur 166. Iuda, inquit, te laudent fratres tui; manus tuae super dorsa inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Iuda, de germinatione filius meus, ascendisti recumbens, dormisti ut leo, et ut catulus leonis, quis suscitabit eum? Non deerit princeps ex Iuda, et dux de femoribus eius, donec veniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio gentium, alligans ad vineam pullum suum, et cilicio pullum asinae: lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae amictum suum: fulgentes oculi eius a vino, et dentes candidiores lacte 167. Falsa sint ista, obscura sint ista, si non in Christo evidentissima luce claruerunt; si non eum laudant fratres eius Apostoli, et omnes cohaeredes eius, non suam gloriam quaerentes, sed ipsius: si non sunt manus eius super dorsa inimicorum eius; si non deprimuntur atque curvantur ad terram, crescentibus populis christianis, quicumque illi adhuc adversantur: si non eum adoraverunt filii Iacob in reliquiis, quae per electionem gratiae salvae factae sunt 168: si non ipse catulus est leonis, quoniam nascendo parvulus factus est; propter hoc additum: De germinatione filius meus. Causa quippe reddita est quare catulus, in cuius laude alibi scriptum est: Catulus leonis fortior iumentis 169; hoc est, etiam parvulus fortior maioribus: si non ascendit in cruce recumbens, cum inclinato capite reddidit spiritum: si non dormivit ut leo, quia et in ipsa morte non est victus, sed vicit; et ut catulus leonis, inde enim mortuus unde et natus: si non ille eum suscitavit a mortuis, quem nemo hominum vidit, nec videre potest 170. Eo enim quod dictum est: Quis suscitabit eum? satis expressa est tamquam ignoti significatio. Si defuit princeps ex Iuda, et dux de femoribus eius, donec venirent opportuno tempore, quae promissa tamquam reposita fuerant. Sunt enim litterae certissimae historiae ipsorum quoque Iudaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam Herodem regem fuisse in gente Iudaeorum, quo tempore natus Christus est 171. Ita non defuit rex de semine Iuda, donec venirent quae reposita erant illi. Sed quia non solis Iudaeis fidelibus profuit quod promissum est, vide quid sequatur: Et ipse exspectatio gentium. Ipse alligavit ad vineam pullum suum, id est, populum suum, in cilicio praedicans et clamans: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum 172. Populum autem Gentium illi subditum cognoscimus pullo asinae comparatum, in quo etiam sedit ducens eum in Ierusalem 173, id est, in visionem pacis, docens mansuetos vias suas. Si non lavit in vino stolam suam: ipsa est enim gloriosa Ecclesia, quam sibi exhibet, non habentem maculam aut rugam 174: cui dicitur etiam per Isaiam: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tamquam nivem dealbabo 175. Unde, nisi de dimissis peccatis? In quo ergo vino, nisi illo de quo dicitur, quod pro multis effundetur in remissionem peccatorum 176? Ipse est enim botrus ille qui pependit in ligno 177. Propterea et hic vide quid adiungat: Et in sanguine uvae amictum suum. Iam vero fulgere oculos eius a vino, illa in corpore eius membra cognoscunt, quibus donatum est sancta quadam ebrietate alienatae mentis ab infra labentibus temporalibus aeternam lucem sapientiae contueri. Unde quiddam paulo ante commemoravimus, dicente Paulo: Sive enim mente excessimus, Deo. Hi sunt fulgentes oculi a vino. Sed tamen quia sequitur: Sive temperantes sumus, vobis 178; nec parvuli relinquuntur adhuc lacte nutriendi 179, quia et hic sequitur: Et dentes eius s candidiores lacte.

Non omnia prophetiae genera considerari possunt. Christus prophetizatus in Psalmis.

43. Quid ad haec respondetis, insani? Nempe ista manifesta sunt; nempe omnes, non dico calumnias contradictionis, sed etiam nebulas dubitationis expellunt. Talia quaerite primo in illis Libris, talibus primo credite, quae nunc a me nec omnia commemorari possunt, quia nimium est; nec multa, quia longum est; nec pauca vellem, ne sola existimentur ab eis qui illa non legunt, et ne fidelis ac diligens lector me reprehendat, cum plura evidentiora repererit, quod ista potissimum posuerim quae mihi occurrere in praesentia potuerunt: invenietis enim multa quae omnino nec tali saltem indigeant admonitione, quali modo usus sum in verbis Iacob. Quis enim iam quaerat expositorem dum legit: Velut ovis ad victimam ductus est 180; et omnia quae illic multipliciter et evidenter dicuntur: Quia livore eius sanati sumus: Quia peccata nostra ipse portavit 181? Quis non quasi Evangelium cantari arbitretur: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem? Quis nisi nimium caecus iam impleri non cernat: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium 182? Quid illud in Evangelio: Tristis est anima mea usque ad mortem 183; et: Nunc anima mea turbata est 184? Nonne prius in Psalmo sonuit: Dormivi conturbatus? Et unde factum est ut dormiret? quorum vocibus acclamatum est: Crucifige, crucifige 185; nonne et in Psalmo secutus praenuntiat: Filii hominum, dentes eorum arma, et sagittae, et lingua eorum gladius acutus? Quid autem fecerunt, quid nocuerunt resurrecturo, et super coelos ascensuro, et totum orbem terrarum gloria sui nominis possessuro? Vide utrum hoc Psalmus ante tacuerit: sequitur enim: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua 186. Quis umquam de Christo dictum dubitavit: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 187? Quis alium intellegere permissus est, ubi Ieremias dicit, nimirum de Sapientia: Tradidit illam Iacob puero suo, et Israel electo suo: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est 188?

De Danielis prophetia.

44. Quis non eumdem Salvatorem agnoscat apud Danielem, cum antiquo dierum offertur filius hominis, et accipit regnum sine fine, ut serviant ei omnes gentes 189? Iam vero si locum illum quem commemoravit Dominus ex eiusdem Danielis prophetia: Cum videritis abominationem vastationis quae dicta est a Daniele, stantem in loco sancto; qui legit, intellegat 190, si supputatis etiam temporibus hebdomadum, ille numerus pertractetur; non solum Christus, sed etiam tempus reperitur, quo eum oportuit venire passurum. Quamquam, et sine computatione temporum, manifestis rerum effectibus Iudaeos urgere soleamus, cum quibus nobis, non utrum in Christo sit salus nostra, sed utrum iam venerit, passusque fuerit disceptatio est. Convincuntur autem rebus ipsis apertissimis, non solum de fide omnium gentium, quas ei servituras eadem, cui cedere coguntur, Scriptura praedixit, quae ita clarescit toto orbe terrarum, ut omnium tergiversantium oculos feriat; verum etiam de iis quae in ipsa Iudaeorum gente iam facta sunt, quod sacrarium eversum est, quod cessavit hostia, et sacerdos, et unctio pristina: quae omnia Daniel tunc praenuntiavit futura, quando ungi Sanctum sanctorum liquide prophetavit 191. Cum igitur illa omnia iam facta sint, exigitur ab eis etiam unctus Sanctus sanctorum, et quid respondeant non inveniunt. Quomodo autem nobiscum non de Christo, sed tantum de adventu eius disceptarent, nisi bene nossent eum in suis Libris prophetatum? Cur a Ioanne quaerunt, utrum ipse sit Christus 192? Cur ipsi Domino dicunt: Quamdiu animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam 193? Cur Petrus et Andreas et Philippus dicunt Nathanaeli: Invenimus Messiam, quod interpretatur Christus 194, nisi quia hoc nomen in illa gente per illas Litteras et sciebatur, et exspectabatur? Nam nulla alia gens reges et sacerdotes suos christos habuit et vocavit, quorum significativam unctionem cessare fas non fuit, nisi cum ille venisset qui in eis praenuntiabatur 195. Sic enim Iudaei noverant illos christos suos, ut tamen unum sperarent, per quem demum liberarentur: sed excaecati occulta iustitia Dei, dum solam eius virtutem cogitant, infirmitatem, in qua pro nobis mortuus est, non intellexerunt. Hinc illa verba in libro Sapientiae de illis praedicta cognoscimus: Morte turpissima condemnemus illum; erit enim respectus in sermonibus illius: si vere Filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit illum de manibus contrariorum. Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum 196. Quod etiam de istis verissime dici potest, qui in tanta multitudine testimoniorum, in tanta dispositione praenuntiatarum rerum, in tanta manifestatione completarum, adhuc dicunt Scripturis illis Christum non esse prophetatum. Quod si iterum atque iterum dicant, nos iterum atque iterum possumus documenta proferre, adiuvante illo qui tantam copiam praebuit adversus calumnias erroris humani, ut ea quae iam commemoravimus, non repetamus.

Confutatur Fausti sententia, enervis esse fidei Christo sine teste non credere.

45. Iam porro aliam Fausti tergiversationem, quam credo cum et ipse praeclarissima prophetiae luce repercuteretur, callidissimam se invenisse arbitratus est, etiam refellere piget, ne propterea putetur aliquid dixisse, quia ei responderi dignum habitum est. Quis enim dementissimus diceret, enervis esse fidei, de Christo sine teste non credere? Vellem mihi isti responderent, cuinam de Christo ipsi credidissent: an illam vocem de coelo audierunt: Hic est Filius meus 197? Ei quippe voci potius Faustus nos iubet credere, qui de Christo non vult testibus hominibus credi, quasi ad nos etiam eiusdem vocis notitia sine homine teste pervenerit, cum et manifestum sit sic eam pervenisse, ut Apostolus dicat: Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi eorum pedes qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona! 198 Videtis certe quemadmodum praedicationem doctrinae apostolicae, propheticum testimonium comitetur. Ut enim non contemnerentur, neque fabulosa ducerentur quae Apostoli annuntiabant, demonstrabantur haec a Prophetis ante fuisse praedicta: quia etsi attestabantur miracula, non defuissent (sicut etiam nunc adhuc quidam mussitant) qui magicae potentiae cuncta illa tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica vinceretur. Magicis enim artibus longe antequam nascerentur, Prophetas sibi constituere a quibus praenuntiarentur, nemo utique diceret. Sed videlicet vetat nos Faustus de vero Christo Hebraeis Prophetis testibus credere, qui de falso Christo Persarum erroribus credidit.

De simplici fide.

46. Verum disciplina catholica propterea simplici fide prius nutriri oportere docet mentem christianam, ut eam capacem faciat ad intellegenda superna et aeterna. Sic etenim et propheta dicit: Nisi credideritis, non intellegetis 199. At ea ipsa est simplex fides, qua credimus, antequam cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei 200, non sine causa dispensationem humilitatis eius, qua humanitus natus et passus est, a Prophetis, per propheticam gentem, per propheticum populum, per propheticum regnum tanto ante praedictam; nisi quia in illa stultitia quae sapientior est hominibus, et in illa infirmitate quae fortior est hominibus 201 magnum aliquid latet ad iustificationem et glorificationem nostram. Et ibi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 202, qui nulli aperiuntur, si sibi per maternam carnem traiectum cibum, id est, per apostolica et prophetica ubera lactis alimenta contempserit; et tamquam infantilem victum quasi praegrandi aetate fastidiens, prius in venena haereticorum quam in sapientiae cibum, cui se idoneum temere arbitratur, irruerit. Non ergo quod dicimus necessariam simplicem fidem, contrarium est ei quod dicimus ut Prophetis credatur: magis enim ad hoc pertinet, ut Prophetis credatur, priusquam purgata et roborata mente possit intellegi qui per Prophetas sic loquebatur.

Confutatur haec Fausti sententia: "Si Christum prophetaverunt, non digne neque congruenter suae prophetationi vixerunt".

47. At enim si Christum prophetaverunt, non digne neque congruenter sua prophetatione vixerunt. Unde hoc scitis? An quid sit vel bene vel male vivere, iudicare vos potestis, quorum iustitia est potius succurrendum esse meloni non sentienti, ut eum vos manducetis, quam mendico esurienti, ut manducandum aliquid detis? Catholicis autem parvulis, antequam sciant quae sit animae humanae perfecta iustitia, et quantum intersit inter ipsam cui suspiratur, et istam qua hic vivitur, sufficit de illis viris hoc existimare, quod commendat apostolicae doctrinae sanitas, quia iustus ex fide vivit 203. Credidit autem Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam. Praevidens enim Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae, dicens: Quia in semine tuo benedicentur omnes gentes 204. Apostoli verba sunt. Ad cuius tam claram tamque omnibus notissimam vocem, si a vestris fallacissimis somniis evigilaretis, sequeremini vestigia patris nostri Abraham, et in eius semine benediceremini cum omnibus gentibus. Ipse enim accepit, sicut dicit Apostolus, signum circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio, ut sit pater omnium credentium per praeputium; ut deputetur et illis ad iustitiam: ut sit pater circumcisionis, non his solum qui ex circumcisione sunt, sed et iis qui sequuntur vestigia, quae est in praeputio fidei patris nostri Abraham 205. Cuius ergo iustitia fidei nobis ad exemplum imitanda proposita est, ut et nos iustificati ex fide, pacem habeamus ad Deum, intellegere debemus quemadmodum vixerit, non reprehendere: ne ante per abortum labamur ex utero matris Ecclesiae, quam per stabilem conceptum formati perfectique nascamur.

Conclusio.

48. Hoc Fausto pro moribus Patriarcharum et Prophetarum ex voce parvulorum nostrorum breviter responderim: inter quos et me ipsum deputaverim, dum tamen non reprehendam vitam sanctorum antiquorum, etiam si non intellegam quam mystice vixerint, quorum vitam nobis laudabiliter Apostoli Evangelio suo praedicarunt, sicut illi sua prophetia futuros Apostolos praedixerunt, ut clament ad se invicem duo Testamenta, sicut duo Seraphim: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth 206. Cum vero coeperit Faustus Patriarchas et Prophetas, non generali atque indefinita reprehensione, sicut hic fecit, sed proprie facta eorum commemorando criminari, adiuvabit me Dominus Deus eorum, qui est etiam noster, ut ad singula congruenter apteque respondeam. Nunc vero illos homines Faustus Manichaeus vituperat, Paulus autem apostolus laudat: eligat quisque cui credat.